monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XV . <<<     >>> XVII

CAPUT XVI [Rec. XIV]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 22.---Fervescere faciet quasi ollam profundum mare.
2 [31. ] In ultima persecutione ira reproborum ebulliet in Sanctos.---Quid per mare nisi bsb4611.213 vita saecularium, quid per profundum, nisi altae et abditae eorum cogitationes uwb149.39 v exprimuntur? Quod profundum mare Leviathan iste quasi ollam facit fervescere, quia nisbb354.194 vmirum constat, quod persecutionis extremae tempore contra electorum vitam studeat animos reproborum per flammam crudelitatis excitare. Tunc profundum mare quasi olla fervescit, [Editi, cum corda reproborum. Lectio nostra est Mss. duor. Germ., Vindoc., Laud., Ebroic., Gemet aliorumque Norm. ac Val. Cl.] cum corda dilectorum saeculi valido ardore succendit, et quae hoc pacis tempore intra suam malitiam clausa latuerunt, tunc in aestum immanissimae persecutionis ebulliunt, ac per abruptam crudelitatis apertae licentiam ea quae diu presserant odia antiqui livoris exhalant. Quia autem pestifero errore persuasi, [Longip., sic isti famulantur.] sic in istis famulantur Antichristo, ut tunc verius praebere se aestiment obsequium Christo, postquam dixit: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, apte subiunxit:

bke23.108v csg209.407

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik