monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXI. <<<     >>> XXIII.

CAPUT XXII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Omnia quae sub bsb4611.141 coelo sunt, mea sunt?
2 [41. ] Omnia Deo serviunt.---Sed quia de Leviathan loquitur, qui iam non in aetherei coeli sede continetur, cuncta quae csg209.355 sub coelo sunt asserit sua esse, ut eum quoque qui de coelo cecidit, suae doceat potestati servire, ac si diceret: Leviathan iste beatitudinem quidem meam perdidit, sed dominium non evasit, quia et ipsae mihi potestates inserviunt quae mihi pravis actionibus adversantur. Sequitur:

bke23.95v sbb354.346 uwb149.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik