monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, VIII . <<<     >>> X.

CAPUT IX [Rec. IX]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 20.---An extrahere poteris Leviathan hamo?
2 [17. ] Divinitas in carne velut hamus in esca satanam transfixit.---Leviathan quippe additamentum eorum dicitur. Quorum videlicet, nisi hominum? quibus bsb4611.104 semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem quotidie pessimis suggestionibus extendit. Quibus dum reatum fenore peccati multiplicat, poenas procul dubio sine cessatione coacervat. Potest quoque Leviathan etiam per irrisionem vocari. Primo quippe homini persuasione callida divinitatem sbb354.161 v additurum se perhibuit, sed immortalitatem tulit [Genes. III, 5]. Additamentum ergo hominum per irrisionem dici potest, [Pratel., quia dum hoc.] quibus dum hoc quod non erant se addere spopondit, etiam hoc quod erant fallendo subtraxit. Sed Leviathan iste hamo captus est, quia in Redemptore nostro dum per satellites suos escam corporis momordit, divinitatis illum aculeus perforavit. Quasi hamus quippe fauces glutientis tenuit, dum in illo et esca carnis patuit, quam devorator appeteret, et divinitas passionis tempore latuit, quae necaret. In hac quippe aquarum abysso, id est in hac immensitate generis humani, ad omnium mortem inhians, vitam pene omnium vorans, huc illucque aperto ore cetus iste ferebatur, sed ad mortem ceti istius hamus in hac aquarum profunditate caliginosa mira est dispositione suspensus. Huius hami linea illa est per Evangelium antiquobsb4611.105rum patrum propago memorata. Nam cum dicitur: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob [Matth. I, 2]; cumque caeteri successores interposito Ioseph nomine usque ad Mariam virginem desponsatam describuntur, quasi quaedam linea torquetur, in cuius extremo incarnatus Dominus, id est hamus iste ligaretur, quem in his aquis humani generis dependentem aperto ore iste cetus appeteret, sed eo per satelcsg209.330litum suorum saevitiam morso, mordendi vires ulterius non haberet. Ne ergo iste humanis mortibus cetus insidians quos vellet ultra devoraret, hamus hic raptoris fauces tenuit, et sese mordentem momordit. Incarnationem igitur unigeniti Filii fideli famulo indicans Deus, ait: An extrahere poteris Leviathan hamo? Subaudis ut ego, qui ad raptoris bke23.89v mortem incarnatum [Vindoc., Pratel. et alii, filium meum unigenitum.] unigenitum Filium mitto, in quo dum mortalis caro conspicitur, et immortalitatis potentia non videtur, quasi hamus quidam inde devorantem perimit unde acumen potentiae quo transfigat occultat. Sequitur:

uwb149.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik