monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 32, XVIII <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 12.---Stringit caudam suam quasi cedrum.
2 [33. ] Prima diaboli suggestio tenera est et facile conteritur. Sed postea robur eius fit intolerabile. Peccatum tribus modis admittitur.---Prima [Pratel. et duo Germ., quippe.] quidem serpentis suggestio mollis ac tenera est, et facile virtutis pede conterenda, sed si haec invalescere negligenter admittitur, eique ad cor aditus licenter praebetur, tanta se virtute exaggerat, ut captam mentem deprimens, usque ad intolerabile robur excrescat. Caudam itaque quasi cedrum stringere dicitur, quia semel eius in corde recepta tentatio, in cunctis quae subsequenter intulerit velut ex iure dominatur. Huius ergo Behemoth caput herba est, cauda cedrus, quia ex bke23.79v prima quidem suggestione blandiens substernitur, sed per usum vehecsg209.294menter invalescens, succrescente tentationis fine, roboratur. Superabile namque est omne quod initio suggerit, sed inde sequitur, quod vinci vix possit. Prius enim quasi consulens blanda ad animum loquitur; sed cum semel dentem delectationis infixerit, violenta post consuetudine pene insolubiliter innodatur. Unde et bene stringere caudam dicitur. bsb4611.49 Dente enim vulnerat, cauda ligat, quia suggestione prima percutit, sed percussam mentem, ne evadere valeat, invalescente fine tentationis, astringit. Quia enim peccatum tribus modis admittitur, cum videlicet serpentis suggestione, carnis delectatione, spiritus consensione perpetratur, Behemoth iste, prius illicita suggerens, linguam exerit; post, ad sbb354.144 v delectationem pertrahens, dentem figit; ad extremum vero, per consensionem possidens, caudam stringit. Hinc est enim quod nonnulli peccata longo usu perpetrata in semetipsis ipsi reprehendunt, atque haec ex iudicio fugiunt, sed vitare opere nec decertantes possunt, quia dum Behemoth istius caput non conterunt, plerumque cauda et nolentes ligantur. Quae contra eos cedri more induruit, quia a blanda voluptate exordii usque ad violentiam retentionis excrevit. Dicatur ergo: Stringit caudam suam quasi cedrum, ut tanto quisque debeat initia tentationis fugere, quanto finem eius intelligit citius solvi non posse.
3 [Vet. XVIII.] [ 34. ] Diabolus cum vitae finis imminet, tunc graviores tentationes suggerit.---Sciendum quoque est quod plerumque eis quos ceperit tunc graviores culpas ingerit, cum praesentis vitae termino uwb149.10 v illos propinquare cognoscit; et quo se consummaturum tentationem considerat, eo eis iniquitatum pondera graviora coacervat. Behemoth igitur caudam suam quasi cedrum stringit, quia quos per prava initia ceperit, ad finem deteriores reddit, ut tentamenta bsb4611.50 eius quo citius cessatura sunt, eo valentius compleantur. csg209.295 Quia enim suis poenis eorum satagit aequare supplicium, in eis ardentius ante mortem nititur omne exaggerare peccatum. Plerumque vero Behemoth iste iam cor male subditum possidet, sed tamen divina illum gratia repellit, et manus misericordiae eiicit, quem ad se captiva voluntas introduxit. Cumque a corde expellitur, acriores infigere iniquitatum stimulos conatur, ut eos tentationum fluctus mens ab illo impugnata sentiat, quos etiam possessa nesciebat. Quod bene in Evangelio exprimitur, cum exire ab homine immundus spiritus Domino iubente narratur. Nam cum daemoniacus puer fuisset oblatus, scriptum est: Comminatus est Iesus spiritui immundo, dicens: Surde et mute spiritus, ego tibi praecipio, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum. Et exclamans, et multum discerpens eum, exivit ab eo [Marc. IX, 24]. Ecce eum non discerpserat cum tenebat, exiens discerpsit, quia nimirum tunc peius cogitationes mentis dilaniat, [Duo Germ., cum iam egressus sui. Editi, cum iam termino egressus sui divina. Secuti sumus Mss. Turon., Vindoc., Laud., Ebroic. aliosque Norm.] cum iam egressui disbb354.145 rvina virtute compulsus appropinquat. Et quem mutus possederat, cum clamoribus deserebat, quia plerumque cum possidet, minora tentamenta irrogat; cum vero de corde pellitur, acriori infestatione perturbat. Bene itaque dicitur: Stringit caudam suam quasi cedrum, quia et [Laud., Corb. Germ. ac Val. Cl., corpus possidens.] cor possidens semper in malitia ex posteribsb4611.51oribus crescit, et cor deserens vehementioribus cogitationum stimulis percutit. [Rec. XVII.] Adhuc autem Behemoth istius mira pietate conditoris astutiora argumenta panduntur, cum subditur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik