monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, XXXVIII . <<<     >>> XL .

CAPUT XXXIX [Rec. XXIV]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 18.---Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt.
2 [65. ] Per coelos quasi aere fusos, sancti angeli, et electorum mentes signantur.---Possunt per coelos hi qui in coelestibus sunt conditi angelici spiritus designari. Unde et in oratione nostra dicere voce Veritatis instruimur: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Ut nimirum voluntas Dei, sicut a superiori creatura agitur, ita in omnibus etiam ab humana infirmitate servetur. De quibus bene dicitur: Qui solidissimi quasi aere fusi sunt [Matth. VI, 10]. [Utic. et Pratel., natura namque.] Naturae namque aeris est, rubigine difficile consumi. Et virtutes angelicae quae in divino amore fixae perstiterunt, lapsis superbientibus angelis, hoc in munere retributionis acceperunt, ut nulla iam rubigine subripientis culpae mordeantur, ut in contemplatione conditoris sine felicitatis ficsg208.270ne permaneant, et in hoc quod sunt conditae aeterna stabilitate subsistant. Quod bene apud Moysen ipsa de mundi origine historiae verba testantur [Genes. I, 6], cum et prius factum coelum dicitur, et hoc idem postmodum firmamentum vocatur, quia videlicet natura angelica et prius [Pratel., subtilis est . . . condita.] subtilius est in superioribus condita, et post ne unquam potuisset cadere, mirabilius confirmata. Possunt etiam per coelos, ut saepe diximus, electorum mentes exprimi, a cunctis terrenis contagiis intimo amore suspensae. Qui quamvis corpore degant in infimis, quia tamen corde iam inhaerent summis, veraciter dicunt: Nostra conversatio in coelis est [Phil. III, 20]. Qui solidissimi ut aere fusi sunt, quia ab integritate coeptae fortitudinis nulla mutabilitatis rubigine consumuntur. Quibus et fortiter contra adversa durantibus, auctoris voce dicitur: Vos estis amici mei, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Sed quamvis doctus et arrogans cum irridere sanctum virum nititur, irrisioni suae fortia dicta permisceat, a dictis tamen fortibus semper ad supervacua verba relabitur. Nam iterum deridendo subiungit:
3 VERS. 19.---Ostende nobis quid dicamus illi, nos quippe involvimur tenebris.
4 [66. ]Ac si dicat: Tu, qui iam magna intelligentiae luce perfrueris, docere nos qui ignorantiae tenebris involvimur debes. Qui mox ab irrisione resiliens, despiciendo subiungit:
5 VERS. 20.---Quis narrabit ei quoe loquor?
6 Ac si aperte dicat: Quae ego ei de suis laudibus acute sentiens non audita loquor, quis haec narrare vel postquam audierit potest? Sed quia cum doctrina et arrogantia in unius mentis habitatione confligit, a loquentis ore non solum sonat vivendi levitas, sed etiam gravitas sentiendi, postquam Eliu per arrogantiam leviter intumuit, dicens: Quis narrabit ei quae loquor? mox per doctrinam subdidit:

bke22.163v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik