monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 27, II.

CAPUT I. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [1. ] Ex superborum recte dictis sumendum quod prosit, respuendum quod noceat.---Quisquis de magnis dictis arrogantium sumere scientiam nititur, providere solerter debet, ne hoc quod eorum scientia altum tumet, imitetur, [Vetus Edit. Basil., Gilot., Gussanv. et plur., ne cum virtutum flore. Pro, flore, legitur, verbis, in omnibus Mss. nostris, et in vet. Edit. Paris.] ne cum virtutum verbis morum vitia colligat, et in eo quod loquendi notitiam assequitur, vivendi se imperitia transfigat. Hos namque cum fortia dicere audimus, sed tamen de dictis fortibus tumere conspicimus, quasi doctrinae hortum ingressi, de spinis rosas attingimus. Discreta ergo nobis sollicitudine opus est, et carpere quod redolet, et cavere quod pungit, ne si fortasse improvide dictorum flos legitur, [Al., incautis legentibus; ut est in Gilot., Gussanvil. et plur. Edit. Lectio nostra est Mss. Turon., Colb., Longip., Ebroic. aliorumque Norm. et vet. Edit. Paris. et Basil.] incauta legentis manus morum spina laceretur. Eliu itaque doctus et arrogans profert aliquando quod redoleat, aliquando quod pungat. Sic igitur sumendum est de eius doctrina quod fragrat, ut tamen sollicite cavendum sit de elatione quod vulnerat. Qui multa quidem superius moraliter intulit, sed in verbis sequentibus ad sola se prophetiae arcana sustulit. [Longip., ad se arcana sustollit; legitur etiam sustollit in Pratel. et aliis.] Ima enim moralitatis deserit, et ad prophetiae summa conscendit.
2 [2. ] Superbi spiritu prophetiae aliquando repleti.---Nec mirandum quod vir arrogans impleri prophetico spiritu potuit, cum Saul etiam in numero prophetarum fuit [I Reg. X, 6]. Sed hoc de Saule cur dicimus, cum ex visione angeli accepisse verba rationabilia et asinam noverimus [Num. XXII, 28]? Sed sicut irrationale animal rationis verba edidit, nec tamen ad permutationem naturae rationalis accessit, ita saepe quilibet indignus sancta verba per prophetiae spiritum accipit, sed tamen ad promerendam sanctitatis gloriam non pertingit, ut et supra se loquendo emineat, et infra se vivendo torpescat. Unde nunc Eliu Redemptoris nostri adventum csg208.217 humilem non humilis conspicit, et eum prophetando praedicat, quem elatis moribus impugnat, dicens:

bke22.149r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik