monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, IX. <<<     >>> XI. .

CAPUT X. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 28.---Liberavit enim animam suam, bke22.113v ne pergeret in interitum.
2 [24. ] Gratiae praevenientis et liberi arbitrii subsequentis concordia.---Quia praeveniente divina gratia in operatione bona, [In Edit. Vatic., Gilot. et plerisque etiam antiquioribus, nostrum liberum arbitrium sequimur. At in Mss. Turon., Norm., etc., legimus, sequitur.] nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsos liberare dicimur, qui liberanti nos Domino consentimus. Unde Paulus, cum diceret: Abundantius illis omnibus laboravi [I Cor. XV, 10], ne labores suos sibi tribuisse videretur, illico adiunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim praevenientem Dei gratiam [Editi, etiam ipse per liberum arbitrium. Repugnant Mss. Anglic. et Gallic. a quibus nostram lectionem accipimus.] in se per liberum arbitrium fuerat subsecutus, apte subiungit, Mecum: ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii csg208.79 non remaneret extraneus. De hoc autem qui liberatori suo semetipsum cognoscendo consensit, recte dicit: Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum. Sequitur:
3 IBID.---Sed vivens lucem videret.
4 Lucem scilicet veritatis quam corde mortuus videre non posset. Vel certe, quia Dominus dixit: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12], videbunt lucem etiam mortui, quando omnes iniusti eum venire ad iudicium in humanitatis forma conspexerint. Sed vivens tunc lucem respicit, qui liberis oculis cordis in forma eum divinitatis attendit. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik