monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, VIII . <<<     >>> X.

CAPUT IX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 27.---Respiciet homines et dicet: [Pratel. et alii, peccavi; sequitur, et vere deliqui.] Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
2 [22. ] Dum se ficte peccatores esse confitentur, de confessione peccati ornari volunt, non humiliari.--- [Pratel., Vindoc., Turon., peccatores se confitentur etiam qui se esse non credunt.] Peccatores se esse plerumque confitentur etiam qui se peccasse non credunt. Nam saepe contingit ut passim se homines iniquos esse fateantur, sed cum peccata sua veraciter aliis arguentibus audiunt, defendunt se summopere, atque innocentes videri conantur. Unusquisque ergo cum talis est, si deliquisse se dicit, vere non dicit, quippe qui peccatorem se non ex cordis intimo, sed verbotenus asserit. Quia enim scriptum est: Iustus in principio accusator est sui [Prov. XVIII, 17], iste de confessione peccati ornari voluit, non humiliari; per accusationem suam humilis appetiit videri, non esse. Nam si confitendo peccatum esse humilis veraciter appeteret, de perpetratione peccati arguentes se alios non impugnaret. Itaque iustus vitam suam iudicans per exempla meliorum ex cordis intimo cognoscit se esse quod dicit. Ait enim: Peccavi, et vere deliqui. Atque de eo ipso quod tolecsg208.78rat flagello subiungit: Et ut eram dignus non recepi.
3 [23. ] Qui pro peccatis flagellatur, minus se percussum quam mereatur, agnoscat. Paena nos interrogat, si vere culpam agnoscamus.---Unusquisque enim in flagello positus minus adhuc peccata sua considerat, si vel tantum vel amplius se percussum quam merebatur existimat. Iste autem, quia quanto maiorum exempla considerat, tanto districtiori examinatione se pensat, minus se percussum quam merebatur agnoscit, quia in illorum iustitia conspicit quam gravis sibi culpa fuerit quod erravit; et idcirco hoc quod patitur districtum esse non sentit, quia districte novit pensare quod fecit. Valde autem facile est ut peccatorem se quisque, cum nihil pro peccato suo patitur fateatur. Secure videlicet iniquos nos dicimus, cum vindictam nullam de iniquitate sentimus. Nam peccatores nos quidem in tranquillitate loquimur, sed cum de peccatis ipsis flagello interveniente corripimur, murmuramus. Poena ergo nos interrogat, si veraciter cognoscimus culpam. Vir itaque iustus, quia culpam suam districte considerat, etiam in flagello positus dicat: Et ut dignus eram non recepi. Sequitur:

bke22.113r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik