monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XVI. <<<     >>> XVIII.

CAPUT XVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 8.---Videbant me iuvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant.
2 [26. ] Ecclesiae vigorem, et rectitudinem imperfecti formidant; diligunt perfecti.---Si historiae intendimus, quae dixit credimus; si allegoriae, quae praedixit videmus. Iuvenes bke22.45r namque dici solent qui nulla consilii [Excusi cum Germ., gravitate fulciuntur, reluctantibus Mss. Norm., Vindoc., Laud., Turon., Corb. Germ.] gravitate deprimuntur. Senes vero non eos Scriptura sacra vocare consuevit, qui sola quantitate temporum, sed morum grandaevitate maturi sunt. Unde per quemdam sapientem dicitur: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata [Sap. IV, 8]. Unde recte quoque Dominus ad Moysen dicit: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sunt [Num. XI, 16]. In quibus quid aliud quam senectus cordis requiritur, cum tales iubentur eligi qui [Vindoc., si senes.] senes esse sciuntur? Si enim senectus in eis corporis quaereretur, a tantis sciri poterant, a quantis videri. Dum vero dicitur: Quos tu nosti quod senes populi sunt, profecto liquet quia senectus mentis, non corporis, eligenda nuntiatur. [Vet. XIV.] Sanctam ergo Ecclesiam vident nunc iuvenes, et absconduntur, senes vero ei assurgentes assistunt, quia vigorem eius atque rectitudinem immaturi formidant, grandaevi glorificant. [Poster. Editi cum Germ., levis quique. Alii, leves quique sunt, aut leves quippe sunt qui fugiunt. Sequimur Mss. Norm., Laudun., Corb. Germ., etc.] Leves quique sunt, fugiunt; graves vero atque perfecti hanc vitae suae meritis assurgendo venerantur. Disciplinam quippe illius perfecti diligunt, imperfecti reprehendunt. Vident ergo hanc iuvenes et absconduntur, quia deprehendi in suis occultis actionibus metuunt. Senes vero assurgentes stant, quia perfecti quique ex humilitate indicant, quantum in bona operatione profecerunt. Sed quia haec de suis loquitur, narret quoque qualiter ab exteris timeatur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik