monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, I. <<<     >>> III .

CAPUT II [Rec. II]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 22.---Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
2 [4. ] Superbi angeli divinam sapientiam, quia ea non fruuntur, minime vident.--- [2 Laud., quid perditionis . . . designatur. 1 Laud. utramque lectionem retinet.] Qui perditionis et mortis nomine nisi maligni spiritus designantur? qui inventores mortis et perditionis exstiterunt, sicut de ipso eorum principe sub ministri eius specie per Ioannem dicitur: Et nomen illi mors [Apoc. VI, 8]. Cui subiecti omnes superbiae spiritus de hac sapientia quae Deus est dicunt: Auribus nostris audivimus famam eius; quia nimirum visionem illius plena beatitudine habere nequiverunt. Videre quippe perfecte coaeternam Deo sapientiam, hoc est quod habere. Unde ad Ioannem de munere vincentis dicitur: Dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit [Apoc. II, 17]. In hac enim vita scire aliquid vel videre possumus, etiam quod non accepimus; [Locum hunc foede corruptum in Editis et plerisque Mss. restituimus ope Mss. Norm., sc. duorum Ebroic., Gemet., Pratell., Beccens., Utic., Sag. In Edit. poster. sic legitur: quod non accipimus habere. Nomen vero novum in calculo scriptum, id est in aeterno praemio notitiam Dei humanis mentibus inusitatam scire nemo potest, nisi qui hanc etiam acceperit habere. Quis haec Oedipus explicare potest? Vitium tamen pene omne ex punctorum et commatum annotatione derivatur. Favere videtur huic lectioni Codex Sagerm., sed interpolatus hoc in loco, et obelis confixus, qui corruptionis sunt indicia. Nostram lectionem perfecte repraesentant vet. Ed. Basil. et Paris. 1518, nisi quod pro est in iis legitur id est, quod discrimen ad evertendum sensum sufficit.] habere vero nomen novum in calculo scriptum, est in aeterno praemio notitiam Dei humanis sensibus inusitatam, quam scire non potest nisi qui accipit, habere. Quia itaque, ut diximus, videre Deum, hoc est quod habere, ideo iniqui spiritus hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam eam habere potuerunt. Ad lucem quippe eius clauserunt oculos cordis, superfusis eius radiis repugnantes, sicut intelligi etiam de eisdem malignis spiritibus potest, quod scriptum est: Ipsi rebelles fuerunt [Germ., 2 Laud. et Corb. Germ., luminis.] lumini [Iob. XXIV, 13]. Famam ergo sapientiae malignis spiritibus audisse, sed eamdem sapientiam non vidisse, est et eius potentiam ex virtute illius cognovisse, et tamen sub ea humiliter stare noluisse. Unde et Veritatis voce de ipso malignorum spirituum capite dicitur: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit [Ioan. VIII, 44]. Sequitur:

bke22.39r