monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XVII . <<<     >>> XIX .

CAPUT XVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 25. Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
2 [23. ] Deus, fugatis hostibus, divini eloquii argento nos ditat.---Quos magis alios hostes patimur quam malignos spiritus, qui in nostris nos cogitationibus obsident, ut civitatem valeant nostrae mentis irrumpere, eamque sub sui iugo dominii captam tenere? Argenti autem nomine sacra eloquia designati testatur Psalmista, qui ait: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum [Ita Germ., Anglic., Norm., Turon. et alii. Deest terrae in Editis.] terrae [Psal. XI, 7]. Et saepe cum eloquiis sacris intendimus, malignorum spirituum insidias gravius toleramus, quia menti nostrae terrenarum cogitationum bsb47242.321 pulverem aspergunt, ut intentionis nostrae oculos a luce intimae visionis obscurent. Quod nimirum Psalmista pertulerat, cum dibke21.82vcebat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei [Psal. CXVIII, 115]. Videlicet patenter insinuans quia mandata Dei perscrutari non poterat cum malignorum spirituum insidias in mente tolerabat. Quod etiam in Isaac opere sub Allophylorum pravitate cognoscimus designari, qui puteos quos Isaac foderat terrae congerie replebant [Genes. XXVI, 15]. Hos enim nos nimirum puteos fodimus cum in Scripturae sacrae abditis sensibus alta penetramus. Quos tamen occulte replent Allophyli quando nobis ad alta tendentibus immundi spiritus terrenas cogitationes ingerunt, et quasi inventam divinae scientiae aquam tollunt. Sed quia nemo hos hostes sua virtute superat, per Eliphaz dicitur: Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. Ac si aperte diceretur: Dum malignos spiritus Dominus a te sua virtute repulerit, [Vindoc, divinitus eloquii talentum, etc. Norm melius, divini in te eloquii talentum lucidius crescit.] divini intus eloquii talentum lucidum excrescit. Sequitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik