monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XIII <<<     >>> XV .

CAPUT XIV [Rec. VII]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 20. Nonne succisa est erectio eorum et reliqua eorum [Plerique, devorabit, et ita deinceps.] devoravit ignis?
2 [19. ] Mali nunc florent, aliquando succidendi, et tam in carne quam in anima puniendi.---Hic namque iniqui erecti sunt, quia in pravis actionibus extolluntur, quia et perverse agunt, et tamen pro perversis actibus minime feriuntur. Peccant et florent peccata augent et terrena bona multiplicant. Sed eorum erectio tunc succiditur, cum vel a praesenti vita ad interitum, vel a conspectu aeterni iudicis ad aeternum gehennae incendium pertrahuntur. Qui etsi hic mortuam suam carnem relinquunt, ipsam quoque in resurrectione recipiunt, ut cum carne ardeant, in qua peccaverunt. Sicut enim eorum culpa in mente fuit et corpore, ita eorum poena in anima erit pariter et carne. Quia ergo nec hoc eis erit a tormento liberum, quod hic mortuum relinquunt, recte nunc dicitur: Reliquias eorum devoravit ignis. Sequitur:

bke21.81v bsb47242.317