monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XII . <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII [Rec. VI.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 19.---Videbunt iusti, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos.
2 bsb47242.316 [18. ] Iusti de iniquorum peccatis nunc tabescunt, de eorum interitu quandoque laetaturi.---Iusti cum hic iniustos errare conspiciunt, de errore [Norm., peccantium. Olim tamen in Utic. legebatur pereuntium.] pereuntium laetari non possunt. Si enim gaudent erroribus, iusti non sunt. Rursum si per insultationem laetantur eo quod tales non sunt quales alios esse conspiciunt, omnino superbi sunt. Unde et pharisaeus iustificationem perdidit, [In Germ. ac olim in Utic., qui publicano meritis.] quia publicani meritis gaudendo se praetulit, dicens: Gratias ago tibi, quia non sum [Germ. ac Utic., sicut caeteri hominum.] sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus [Luc. XVIII, 11]. Rursum si dicimus quod perfecto gaudio exsultare iusti possunt de morte pravorum, quale est in hoc mundo gaudium de bke21.81v ultione peccantium, in quo adhuc incerta est vita iustorum? Discernamus igitur tempora tremoris et exsultationis. Vident etenim nunc iniustos iusti, et de eorum nequitia tabescunt. Cumque [In Editis eos perire.] eos feriri conspiciunt, de sua quoque vita suspecti fiunt. Quando ergo videbunt iusti iniquorum interitum, et laetabuntur, nisi cum districto iudici perfecta iam securitate exsultationis inhaeserint, cum in illo extremo examine illorum damnationem conspicient, et de se iam quod metuant non habebunt? Nunc itaque reprobos aspiciunt et gemunt, tunc aspicient et subsannabunt, quia eos exsultando despicient, quos modo nec sine gemitu iniqua bsb47242.317 perpetrantes, nec sine metu vident pro iniquitate morientes. Unde per hoc quod subditur, quia de damnatione eorum ultima dicatur ostenditur; nam protinus subinfertur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik