monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XI. <<<     >>> XIII

CAPUT XII [Vet. VII]. HIDE APPARATUS

1 VERS. 18.---Cum ille implesset domos eorum bonis.
2 [17. ] Deus etiam malos beneficiis cumulat. Quo consilio.---Malorum domos Dominus bonis implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat, ut aut benignitatem conditoris erubescant, et ad bonitatem redeant; aut redire omnimodo contemnentes, inde illic gravius puniantur, unde hic et bonis Dei largioribus mala reddiderunt, ut duriora eos tunc supplicia puniant, quorum hic malitiam nec dona vicerunt. Sequitur:
3 IBID.---Quorum sententia procul sit a me.
4 Aliud sententia, aliud consilium.---Hoc etiam per beatum Iob dictum est. Ait namque: Quorum consilium longe sit a me [Iob. XXI, 16], quamvis aliud sententia, atque aliud consilium possit intelligi. Sententia quippe in ore est, consilium in cogitatione. Dum ergo Eliphaz longe se a malorum sententia, beatus vero Iob a consilio optavit, constat nimirum quia iste malorum verbis, ille vero etiam cogitationi desiderat esse dissimilis. Sequitur:

bke21.81r bsb47242.315