monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, L . <<<     >>> LII.

CAPUT LI [Rec. XXXI]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 19.---Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, bsb47242.283 tunc sciet.
2 [57. ] Qui Deus peccata parentum puniat in filiis.---Scriptum novimus: Qui reddis peccata patrum [idem, in filiis ac nepotibus.] in filios ac nepotes, in tertiam et quartam generationem [Exod. XXXIV, 7]. Et rursum scriptum est: Quid est [De Poenit., dist. 4, c. 13] quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum [Bellov. Norm. et plur., obstupescunt.] obstupuerunt? Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae, meae sunt; ut anima patris, ita et anima filii, mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. XVIII, 2] [Ierem. XXXI, 29]. In utraque igitur hac sententia dum dissimilis sensus invenitur, auditoris animus ut discretionis viam bke21.73v subtiliter requirat instruitur. Peccatum quippe originale a parentibus trahimus; et nisi per gratiam baptismatis [Turon. Norm., etc., solvatur. Gratianus loco citato legit, salvamur.] solvamur, etiam [Norm., parentum peccatum, sc. originale.] parentum peccata portamus: quia unum adhuc videlicet cum illis sumus. Reddit ergo peccata parentum in filios, dum pro culpa parentis, ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum non reddit parentum peccata in filios: quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, iam non parentum culpas, sed quas ipsi committimus, habemus. Quod tamen intelligi etiam aliter potest: quia quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex eius delicto constringitur. Quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur. Unde fit, ut iniquus filius [Ebroic., Sag. et alii Norm., iniqui patris imitator non solum, etc.] iniqui patris non solum sua quae addidit, sed etiam patris peccata persolvat; [Norm. et Germ., cum viis patris.] cum vitiis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adiungere bsb47242.284 non formidat. Et iustum est, ut qui sub districto iudice vias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in vita praesenti etiam culpas parentis iniqui persolvere. Unde et illic dictum est: Anima patris mea est, et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur: quia in carne nonnunquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto autem originali peccato, ex parentum nequitia in anima non tenentur. Quid enim est quod parvuli filii [Ebroic. et Utic., te manibus arripiuntur.] plerumque a daemonibus arripiuntur, nisi quod caro filii ex patris poena multatur? In semetipso enim percutitur pater iniquus, et percussionis vim sentire contemnit. Plerumque percutitur in filiis, ut acrius uratur; et dolor patris carni filiorum redditur, quatenus per filiorum poenas mens patris iniqua puniatur. Cum vero non parvuli, sed iam provectiores filii ex parentum culpa feriuntur, quid aliud aperte datur intelligi, nisi quod illorum etiam poenas luunt, quorum facta secuti sunt? Unde et recte dicitur: Usque ad tertiam et quartam progeniem. Quia enim usque ad tertiam et quartam progeniem, eam quam imitantur filii parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt quod male sequerentur.
3 [Vet. XXIII.] [ 58. ] Impiorum oculos culpa claudit, aperit poena.---Et quia impiorum oculos culpa claudit, sed in extremum poena aperit, recte subiungitur: Et cum reddiderit, tunc sciet. Nescit enim impius mala quae fecit, nisi cum pro eisdem malis puniri bsb47242.285 iam coeperit. Unde et per prophetam dicitur: [Deest tantummodo in Lyr. et Bigot.] Et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui [Isai. XXVIII, 19]. Tunc namque intelligit quod audivit, cum se iam pro contemptu vexari doluerit. Hinc per Balaam de semetipso dicitur: Dixit homo, cuius obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, [Norm., qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius.] qui cadet: et sic aperientur oculi eius [Num. XXIV, 3, 4]. Consilium quippe contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant praevident: eorum videlicet oculi ante casum patent. Iniquus vero post casum oculos aperit: quoniam post culpam iam in poena sua conspicit, quia malum debuit vitare, quod bke21.74r fecit. De cuius inutili iam tunc [Ebroic., sententia; quam lectionem praetulit Edit. Vatic.] scientia subinfertur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik