monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XL . <<<     >>> XLII.

CAPUT XLI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 23.---Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
2 [46. ] Etsi feriri metuat, semper auget quo feriatur.---Panis etenim, stipendium vitae praesentis; tenebrarum vero dies tempus ultionis accipitur. In actu itaque suo aliquando iste perversus iram superni iudicis perpendit praesentem; sed a malo non avertitur, ut etiam ipsa quoque ab eius interitu valeat bke21.29v averti. Accusante se autem conscientia feriri metuit, sed tamen semper auget quo feriatur. [In Sag., contemnit enim.] Contemnit reditum suum, desperat veniam, superbit in culpa; sed tamen testem suae nequitiae intus habet timorem. Et quamvis prava videatur foris audacter agere, de his tamen apud semetipsum cogitur trepidare. Unde scriptum est: Cum enim sit timida nequitia, dat testimonium condemnationi [Sap. XVII, 10], quia cum illicita quisquis perpetrat, pavet quod facit; et apertus damnationis testis est ipse timor iniquitatis, quia et timetur quod agitur, et tamen malum non vincitur quod timetur. De quo et adhuc subditur:

bsb47242.102

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik