monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XV . <<<     >>> XVII .

bsb47242.80  CAPUT XVI [Rec. XII]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 16.---Tu quidem gressus meos dinumerasti, [Utic. et Bigot., sed parce. Lyr., sed parces.] sed parcis peccatis meis.
2 [20. ] Culpae nostrae, ne Deus eas puniat, poenitentia castigandae.---Gressus Deus dinumerat, cum singula quaeque nostra opera propter retributionem signat. Quid enim in gressibus, nisi unaquaeque nostra actio designatur? Omnipotens itaque Deus et gressus dinumerat, et peccatis parcit, quia et subtiliter acta nostra considerat, et tamen haec poenitentibus misericorditer relaxat. Qui et duritiam in peccantibus conspicit, sed tamen hanc, praeveniente gratia, ad poenitentiam emollit. Culpas ergo dinumerat, cum nos ipsos ad singula quae fecimus, deflenda convertit. [Norm. et Bellov., quasi misericorditer.] Quas misericorditer relaxat, quia eas dum nos ipsi punimus, ipse nequaquam in extremo examine iudicat, Paulo attestante, qui ait: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur [I Cor. XI, 31]. Unde adhuc subditur:

bke21.24v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik