monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI [Vet. V]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 10.---Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est?
2 [9. ] Homo peccator moritur in culpa, nudatur a iustitia, consumitur in poena.---Nullus homo sine peccato est, nisi ille qui in [Norm., Turon., Bellov., Vindoc., etc., in hoc mundo non venit.] hunc mundum non venit ex peccato. Et quia omnes in culpa ligamur, ipsa amissione iustitiae morimur; concessa prius bsb47242.70 in paradiso veste innocentiae nudamur, interitu etiam carnis subsequente consumimur. Homo itaque peccator moritur in culpa, nudatur a iustitia, consumitur in poena. Hanc nuditatem peccatoris filii tegere dignatus est pater, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam [Luc. XV, 22]. Prima quippe stola est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, sed male a serpente persuasus perdidit. Contra hanc rursum nuditatem dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet [Apoc. XVI, 15]. Vestimenta quippe custodimus cum praecepta innocentiae servamus in mente, ut cum nos [Plerique Norm. et Turon., iudicii culpa.] iudici culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat. Bene autem dicitur: Ubi, quaeso, est? quia peccator homo illic stare noluit, ubi conditus fuit; hic vero, ubi cecidit, diu esse prohibetur. Patriam volens perdidit, a peregrinatione vero sua quam diligit invitus expellitur. Ubi ergo est, qui in eius amore non est ubi verum esse est? Sequitur:

bke21.22r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik