monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, IV . <<<     >>> VI .

CAPUT V. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 8, 9.---Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae gerbsb47242.67minabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est.
2 [6. ] Sua morte uberes in nobis fructus gignunt iusti.---Quid radix iusti nisi sancta praedicatio, quia ab ipsa oritur, et in ipsa subsistit? et quid terrae vel pulveris nomine nisi peccator accipitur? cui voce conditoris dicitur: Terra es, et in terram ibis, vel certe, sicut habet nostra translatio: Pulvis es, et in pulverem reverteris [Genes. III, 19]. Iusti igitur radix in terra senescit, [Deest et in pulvere truncus emoritur in Lyr. et Big.] et in pulvere truncus emoritur, quia apud corda pravorum eius praedicatio despecta cunctisque viribus [Plurimi, effetata.] effeta creditur. Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus illius exanimatur. Iuxta Sapientiae etenim vocem: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio bke21.21v exitus illorum [Sap. III, 2]. Sed iste cuius radix in terra senuit, et in pulvere truncus emortuus est, ad odorem aquae germinat, quia per afflatum sancti Spiritus in electorum cordibus [Turon. et Norm., exemplum sui operis germen virtutis facit.] exemplo sui operis germen virtutis facit. Aquae etenim appellatione nonnunquam sancti Spiritus irrigatio designari solet, sicut scriptum est: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum [Ioan. VII, 37; IV, 13]. Sequitur: Et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Succiso trunco comam facere, est exstincto corporaliter iusto, ipso suae passionis exemplo multorum corda suscitare, et ex fide recta viriditatem veritatis ostendere. Bene autem dicitur: Quasi cum primum bsb47242.68 plantatum est. Omne quod hic a iustis agitur secunda plantatio est, quia prima videlicet plantatio non in opere iustorum, sed in praescientia conditoris est. Et quia cuncta quae agunt electi, sicut prius interius conspiciuntur atque disponuntur, ita postmodum exterius perficiuntur, bene dicitur: Faciet comam quasi cum primum plantatum est; id est, viriditatem suam ostendit in effectu operis, quam prius habuit [Vindoc. et Norm., in praesentia conditoris.] in praescientia conditoris.
3 [Vet. IV.] [ 7. ] Homo ex se deficit, sed adveniente Spiritu sancto renovatur.---Potest etiam radix iusti ipsa natura humanitatis intelligi, ex qua subsistit. Quae videlicet radix senescit in terra cum natura carnis deficit in pulverem redacta. Cuius in pulvere truncus emoritur, quia exstinctum corpus a sua specie dissipatur. Sed ad odorem aquae germinat, quia per adventum sancti Spiritus resurgit: Et faciet comam quasi cum primum plantatum est, quia ad illam speciem redit ad quam percipiendam creatus fuerat, si in paradiso positus peccare noluisset.
4 [8. ] Christus arbor in passione succisa, in resurrectione multiplicata.---Quod fortasse etiam de Domino ipso, scilicet bonorum omnium capite, valet intelligi; [Sic restituimus ex Mss. Norm., Vindoc., Bellov., etc., et ex vet. Edit. Recentius Vulgati habent: iuxta hoc utique quod praedix . . . se enim lignum viride, etc.] iuxta hoc namque quod praediximus, quia de semetipso ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet [Luc. XXIII, 31]? Se esse lignum viride, et nos lignum aridum dixit, quia ipse in se [In Utic. prius legebatur lumen divinitatis.] vim divinitatis habuit; nos vero, qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur. Habet ergo lignum bsb47242.69 spem, si praecisum fuerit, quia rursum virescit, quoniam [Utic., et si cecidit per passionem, potuit per resurrectionis gloriam rursus venire ad viriditatem vitae. Vindoc., per resurrectionem gratiae.] et si occidi per passionem potuit, per resurrectionis gloriam rursus ad vitae viriditatem venit. Huius rami pullulant, quia, resurrectione illius multiplicati, longe lateque fideles creverunt. Huius radix in terra quasi senuit, quia eius praedicatio Iudaeorum perfidiae despecta fuit. Et in pulvere truncus emortuus est, quia in corde persequentium, [Turon., quo perfidiae suae vento levabantur.] quod perfidiae suae vento levabatur, contemptibilis et despectus est habitus, quia carne potuit occidi. Sed ad odorem aquae germinavit, quia per virtutem Dei exstincta caro illius ad vitam rediit, iuxta quod scriptum est: Quem Deus suscitavit a mortuis [Act. III, 15]. Quia enim Deus Trinitas est, exstinctam carnem unigeniti Filii sancta Trinitas, id est Pater, et idem Filius, et Spiritus sanctus resuscitavit. Et fecit comam quasi cum primum plantatum est, quia illa apostolorum debilitas, quae in morbke21.22rte illius expavit, et negavit, et negando aruit, per resurrectionis eius gloriam rursus ad fidem viruit. In cuius ligni comparatione quid omnis homo, nisi pulvis est? Unde et subditur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik