monumenta.ch > Gregorius Magnus > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXIX. <<<     >>> XLI .

CAPUT XL. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Quare tacens consumor?
2 [53. ] Cuius in occulto agenda est poenitentia.---Tacens enim consumitur qui, de stulta se cogitatione reprehendens, apud semetipsum dente conscientiae mordetur. Ac si bke21.16v aperte dicat: [Ita Turon., Bellov., Utic. et alii. In vet. Ed. et Gilot., si vixi. Gussanv., sic vixi.] Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra memetipsum accusatricem conscientiam non haberem! Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit [Sag. Ebroic., Lyr., Big., unde mordeatur; sic etiam nunc legitur in Utic., sed a secunda manu.] unde uratur. Sequitur:
3 bsb47242.47 VERS. 20.---Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar.
4 [54. ] A Dei animadversione nemo tutus.---Hoc loco quid Dei faciem nisi animadversionem debemus accipere, in qua dum peccata respicit punit? A qua videlicet nullus etiam iustus absconditur, si duo quae postulat non amoveantur; de quibus subdit:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik