monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXXVIII . <<<     >>> XL.

CAPUT XXXIX. HIDE APPARATUS

1 VERS. 19.---Quis est qui iudicetur mecum? veniat.
2 [52. ] Nullus peccati cogitationis expers esse potest.---Sancti viri ita se in operibus suis, Deo auctore, custodiunt, ut omnino unde accusentur exterius non inveniatur; [Bellov. et Norm., in cogitationibus vero suis, etc.; deest interius.] interius vero in cogitationibus suis tanta se cautela circumspiciunt, ut, si fieri valeat, semper irreprehensibiles interni iudicis oculis assistant. Sed quantum agere possunt, ne exterius labantur in opere, tantum interius agere nequaquam possunt, ut nunquam labantur in cogitatione. Humana enim conscientia eo ipso quo ab intimis [Turon., Vindoc., Ebroic., etc., eo ipso quo ab intimis cecidit. Ita nunc in Utic., sed per correctionem.] recedit, semper in lubrico est. Unde fit ut etiam sancti viri frequenter labantur in corde. Beatus ergo Iob, tam ex voce sua quam ex voce electorum loquens, dicat: Quis est qui iudicetur mecum? veniat. Quia enim in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quaerit. Quia vero etiam iustorum corda semetipsa nonnunquam de stulta cogitatione reprehendunt. propter hoc fortasse subditur:

bke21.16r bsb47242.46