monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXVII. <<<     >>> XXIX.

CAPUT XXVIII. HIDE APPARATUS

1 VERS. 9.---Aut placebit ei quem [Turon., celari.] celare nihil potest; aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?
2 [39. ] Haeretici Deum, dum defendere fingunt, offendunt.---Fraudem Deo haeretici exhibent, quia ea astruunt quae nequaquam ipsi pro quo loquuntur placent; eumque dum quasi defendere nituntur offendunt, dum [Id est in adversando ei. Sensum huius vocis iam non semel explicuimus. Erui facile potest ex seq., ubi haereticus dicitur simul inimicus, seu adversarius, et defensor Dei, quia, inquit Gregorius, unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur.] in adversitate eius corruunt cui videntur ex praedicatione famulari. Unde et per Psalmistam dicitur: Ut destruas inimicum et defensorem [Psal. VIII, 3]. Omnis quippe haereticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est, quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur. Quia autem latere Deum nihil potest, [Vindoc., Utic., aliique Norm., ita legendum esse nobis persuadent, non hoc in eis indicat, ut habetur in Edit. tum vetust. tum recentioribus.] hoc in eis iudicat quod intus sentiunt, non quod famulari foris videntur. Quia igitur eorum fraudulentiis Deus ut homo non fallitur, recte subiungitur:

bke21.13v bsb47242.35