monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, XXVI. <<<     >>> XXVIII.

CAPUT XXVII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 8.---Nunquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini?
2 [38. ] Stulti tanto severius de alienis iudicant, quanto sua profundius ignorant.---Stulti cum prudentium facta conspiciunt, haec eis omnia reprehensibilia esse videntur; qui, suae imperitiae atque infirmitatis obliti, tanto intentius de alienis iudicant, quanto sua profundius ignorant. [Vet. VXI.] At contra iusti cum pravorum facta redarguunt, semper suae infirmitatis conscii, eos etsi exterius saeviendo, tamen interius compatiendo reprehendunt, quia illius solius est peccata hominum sine compassione discutere, qui ex naturae suae bsb47242.35 omnipotentia ignorat peccare. Quia igitur amici beati Iob ita eius facta reprehenderant ac si in se ipsi reprehensibile nihil haberent, recte nunc dicitur: Nunquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare nitimini? Faciem quippe eius accipere [Big. et Lyr., est auctoritatis illius iudicium sumere.] est auctoritatem illius in iudicio sumere; et quasi pro Deo iudicare nititur, qui, cum infirma quaeque in altero reprehendit, apud se introrsus per compassionem non infirmatur. Sequitur:

bke21.13v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik