monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XXV . <<<     >>> XXVII.

CAPUT XXVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 3.---Et mihi est cor, sicut et vobis, nec inferior vestri sum.
2 [45. ] Huius arrogantia modeste comprimenda.---Quis etenim nesciat quantum beati Iob vita atque scientia amicorum eius scientiam excedat? Sed ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suae humilitatis limitem transeat, esse se superiorem csg207.310 tacet: nec preferendo se, sed conferendo, indicat quod de se hi qui sibi longe sunt impares discant, ut dum sponte inflectitur sapientia quae eminet, nequaquam se contra vires erigat scienbke20.191rtia quae iacet. Quos bene mox ad aequalitatis sensum revocat, quia tumere valde quasi de singularitate magnitudinis pensat, cum subsequenter adiungit:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik