monumenta.ch > Hieronymus > csg42.173 > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, XVIII. <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 18.---Et habebis fiduciam, proposita tibi spe.
2 [36. ] Eo certius in Deum sperat, quo duriora pro illo patitur.---Tanto namque spes in Deum solidior surgit, quanto pro illo quisque graviora pertulerit, quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: Euntes, ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione, csg207.304 portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 6]. Hinc Paulus ait: Si commorimur, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus [II Tim. II, 11]. Hinc discipulos admonet, dicens: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei [Act. XIV, 21]. Hinc sanctorum gloriam Ioanni angelus indicans, ait: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et [Ita Corb. Germ., Gemet. et caeteri Norm., aliique Mss. At Editi, dealbaverunt eas.] candidas eas fecerunt in sanguine Agni [Apoc. VII, 14]. Quia igitur nunc per tribulationem seritur, ut post gaudii fructus metatur, tanto maior fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro veritate afflictio [Unus Vindoc., tentat.] angustat. Unde apte protinus adiungitur:

bke20.189r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik