monumenta.ch > Hieronymus > csg48.388 > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, III. <<<     >>> V.

CAPUT IV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 4.---Dixisti enim, Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
2 [4. ] Pravi vera in se mala flere renuunt, et aliis falsa impingunt.---Qui beati Iob dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me [Iob. IX, 20]? Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. [Vet. IV.] Sciendum vero est quod plerumque perversi verbotenus bona optant, [Bellov., ut bona esse quae in praesentibus.] ut mala esse quae in praesentibus habentur ostendant; et quasi faventes prospera excsg207.275petunt, ut benigni videantur. Unde et Sophar protinus subiicit, dicens:

bke20.180v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik