monumenta.ch > Gregorius Magnus > 66
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LXV. <<<    

CAPUT LXVI. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et sempiternus [Gemet. et plerique Norm., horror inhabitans.] horror inhabitat.
2 [100. ] Poenarum inferni descriptio.---In huius vitae tormentis timor dolorem habet, bke20.178r dolor timorem non habet, quia nequaquam mentem metus cruciat, cum pati iam coeperit quod metuebat. Infernum vero et umbra mortis obscurat, et sempiternus horror inhabitat, quia eius ignibus traditi, et in suppliciis dolorem sentiunt, [Iidem, et in doloris angustia pulsantis. Turon., et in doloris angustia pulsati.] et in doloris angustia pulsante se semper pavore feriuntur, ut et quod timent tolerent, et rursum quod tolerant sine cessatione pertimescant. De his etenim scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [Isai. LXVI, 24]. Hic flamma quae succendit illuminat; illic, ut superius verbis Psalmistae docuimus, ignis qui cruciat obscurat. Hic metus amittitur, cum tolerari iam coeperit quod timebatur; illic et dolor dilaniat, et pavor angustat. Horrendo igitur modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, flamma cum obscuritate. Sic sic videlicet a damnatis sentiri pondus summae aequitatis debet, ut qui a voluntate csg207.266 conditoris nequaquam sunt veriti discrepare dum viverent, in eorum quandoque interitu ipsa a suis qualitatibus etiam tormenta discordent, quatenus quo se impugnant, cruciatus augeant, et cum varie prodeunt multipliciter sentiantur. Quae tamen supplicia in se demersos et ultra vires cruciant, et in eis vitae subsidium exstinguentes servant, ut sic vitam terminus puniat; quatenus semper sine termino [Vindoc., cruciatus per tormenta proferat. German., Ebroic. et plerique Norm., cruciatus afficiat. Colb., vivat.] cruciatus vivat, quia et ad finem per tormenta properat, et sine fine deficiens durat. Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimit, et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit; quantum per notitiam praesentis vitae colligitur, supplicia ordinem non habent, quae non suam per omnia qualitatem tenent.
3 [Vet. XLIV.] [ 101. ] Ignis illic lucem negat ad consolationem, servat ad tormentum.---Quamvis illic ignis et ad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces [Ita Gemet. et alii Norm., ubi Coc. et seq., quoque pro quosque.] quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt, quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interitus in augmentum suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio attestante colligimus [Luc. XVI, 23], in quo, Veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere quinque fratrum describitur meminisse, qui ab Abraham petiit ut ad eorum eruditionem mitteret, ne illuc eos quandoque venientes par poena cruciaret. Qui igitur ad doloris sui cumulum propinquorum absentium meminit, csg207.267 constat procul dubio quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspiciat cremari, qui, ad doloris sui cumulum, eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum vidit? [Sic legitur in omnibus pene Mss. nostris. Unus tamen Vindoc. cui concinunt Editi, habet: si ergo ei ut poena cresceret, etc.] Is ergo, cui ut poena cresceret et vir electus apparuit, cur non credendum sit quod videre in supplicio eos etiam quos contra Deum dilexerat possit? Qua ex re colligitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt miro iudibke20.178vcii ordine secum tunc in tormentis videbunt, ut poenam propriae punitionis exaggeret illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat credendum est quia lumen ad tormentum servat. Quod si approbare testimoniis in sua expressione non possumus, superest ergo ut e diverso doceamus.
4 [102. ] Igni lumen et obscuritatem simul esse posse.---Tres quippe Hebraeae gentis pueri, per Chaldaei regis imperium succensis camini ignibus, ligatis manibus pedibusque proiecti sunt: quos tamen cum isdem rex in camini incendio [Longip. et Corb. Germ., a secunda manu, miralus exploraret.] miseratus exploraret, illaesis vestibus deambulantes vidit. Ubi aperte colligitur quia mira dispensatione conditoris ignis qualitas, in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit, sanctisque viris et ad inferendum tormentum flamma friguit, et ad solutionis ministerium exarsit. Sicut ergo electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit; ita e diverso gehennae flamma reprobis et nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad poenam; ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et, ad doloris cumulum, [Corb. Germ. et 1 Vindoc., deiecti qualiter crucientur. Alter Vindoc., delicta qualiter crucientur.] csg207.268 dilecti qualiter crucientur ostendat. Quid autem mirum si gehennae ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus quia et taedarum flamma lucet obscura? Tunc edax flamma comburit quos nunc carnalis delectatio polluit, tunc infinite patens inferni barathrum devorat quos nunc inanis elatio exaltat; atque qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt.
5 [Vet L.] [ 103. ] Angelos et homines reprobos una poena implicat. Malus sepulcrum diaboli.---Et quamvis angelorum atque hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine reatus ligat. Quod bene ac breviter insinuat propheta, qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo eius, et in circuitu eius sepulcra illius [Ezech. XXXII, 22]. Quis namque Assur superbi regis nomine nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur, qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit? Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius mortem acrius pertulit quam is qui, conditorem suum despiciens, vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, eius procul dubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu illius sepulcra eius sunt, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta coniungit. Et quoniam nunc in semetipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt.
6 [Rec. XL.] [ 104. ] Inferni poenas praenosse non prodest, sed evadere.---Ecce quae maneat damnatos poena cognovimus; et instruente nos sacro eloquio, quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantusque in obscuritate pavor sit, csg207.269 nullatenus ambigimus. Sed quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est ut, cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio, malorum ultricia tormenta fugiamus. Hinc quippe per Salomonem dicitur: Quodcunque potest manus tua facere, instanter bke20.179r operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas [Eccle. IX, 10]. Hinc Isaias ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est [Isai. LV, 6]. Hinc Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 2]. Hinc rursum ait: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes [Galat. VI, 10].
7 [Vet. LI.] [ 105. ] Animo ad id nitenti obstat cura carnis.---Sed plerumque se ad viam rectitudinis animus accingit, torporem discutit; tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullo modo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis [Lyr. et Bigot., nulla tetigisset.] nulla contigisset. Auditis verbis coelestis oraculi, in amorem patriae coelestis erigitur; sed resurgente praesentis vitae studio, sub terrenae curae aggere sepelitur; atque in terra cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum [Matth. VI, 34]. Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis [Rom. XIII, 14]. Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agnoscimus quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensurae aequitas non tenetur.
8 [106. ] Haec non abscidenda prorsus, sed moderanda. ---Neque enim mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis [Ita Gemet., Utic. et plurimi. Ubi observandum est in vet. Mss. rarissime verbum abscindo eiusque modos et tempora reperiri, sed eius loco usurpari abscido.] absciditur, sed ut discrete animo csg207.270 serviat temperatur. Nam quia sollicitos nos esse Veritas in crastinum prohibet, habere utcunque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus cum carnis curam fieri in concupiscentiis non sinit, procul adhuc dubio in necessitate concedit. Discretione ergo magni moderaminis carnis cura frenanda est, ut serviat et minime principetur, ne quasi domina animum vincat, sed, subacta mentis dominio, quasi ancilla famuletur, ut iussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat, ut vix a tergo sanctae cogitationis appareat, et nunquam contra faciem recta cogitantis obsistat. Quod bene nobis historia sacrae lectionis innuitur, cum Abraham tribus angelis occurrisse memoratur [Genes. XIII, 2, seq.]. Ipse quippe venientibus extra ostium occurrit, Sara vero post ostium stetit, quia videlicet ut vir ac dominus domus spiritalis, noster scilicet intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimae ianuam exire; cura autem carnis, ut femina, foras non appareat, et videri iactanter erubescat, ut quasi post tergum viri sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nequaquam sciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Cui tamen saepe cum dicitur ut de se minime praesumat, sed totam se in divinae spei fiduciam transferat, despicit, et, cessante studio, adesse sibi vitae subsidia posse diffidit. Unde et haec eadem Sara promissiones Dei audiens ridet, sed ridens corripitur, correpta autem protinus fecundatur; et quae iuventute vigens fecundari non potuit, annis fracta bke20.179v senilibus, utero marcescente, concepit, quia cum cura carnis sui confidentiam habere desierit, contra spem ex divina promissione accipit csg207.271 quod habituram se ex humana ratione dubitavit. Unde et bene Isaac, id est risus, dicitur qui generatur, quia cum supernae spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit? Curandum itaque est ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exsequitur, de se praesumat. Saepe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit, necessarium suspicetur, quatenus omne [Gemet., Corb. Germ., Reg., quodlibet vitae debitum, utilitatem putet.] quod libet vitae debitam utilitatem putet. Et saepe quia effectus providentiam sequitur, in sui fiducia mens levatur. Cumque sibi adest quod deesse caeteris viderit, cogitatione tacita de magnitudine suae provisionis hilarescit; tantoque iam a vera provisione longe fit, quanto ipsam quoque elationem quam patitur nescit. Unde solerti semper custodiae intentione pensandum est vel quid opere agimus, vel quid corde versamus, ne aut mentem praepediens, foras se terrena cura multiplicet, aut saltem de eius moderamine intus se cogitatio exaltet; ut cum divina iudicia temporali circumspectione metuimus, sempiterni supplicia horroris evadamus.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LXV. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik