monumenta.ch > Gregorius Magnus > 65
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LXIV. <<<     >>> LXVI.

CAPUT LXV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Ubi umbra mortis, et nullus ordo.
2 [97. ] Ultionem habet, non lucem. Quam iustae hae poenae.---Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis, quia damnatus quisque cum aeterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Natura [Turon. et plerique Norman., naturae vero ignis est.] vero ignis est, ut ex se ipso et lucem exhibeat, et concremationem; sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum concremationem habet, et lumen non habet. Hinc est enim quod reprobis Veritas dicit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Matth. XXV, 41]. Quorum rursus omnium corpus in unius persona significans, dicit: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores [Matth. XXII, 13]. Si itaque ignis qui reprobos cruciat lumen habere potuisset, is qui repellitur nequaquam mitti in tenebras diceretur. Hinc etiam Psalmista ait: Super eos cecidit ignis et non viderunt solem [Psal. LVII, 9]. Ignis enim super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur, [Sic Turon., Gemet. et alii Norm. Editi vero, quia illos quos gehennae.] quia quo illos gehennae flamma devorat, csg207.263 a visione veri luminis caecat; ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret; quatenus qui auctori suo et corpore et corde deliquerunt, simul et corpore et corde puniantur; et utrobique poenas sentiant, qui dum hic viverent pravis suis delectationibus ex utroque serviebant. Unde bene per prophetam dicitur: Descenderunt in [Vindoc. Norm., etc., descenderunt ad infernum.] infernum cum armis suis [Ezech. XXXII, 27]. Arma quippe peccantium sunt membra corporis, quibus perversa desideria quae concipiunt exsequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato [Rom. VI, 13]. Cum armis ergo ad infernum descendere est cum ipsis quoque membris quibus desideria voluptatis expleverunt aeterni iudicii tormenta tolerare, ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc, suis delectationibus subditi, undique contra iustitiam iuste iudicantis pugnant.
3 [Vet. XLVII. Rec. XXXIX] . 98. Ordinatae sunt, ut ab aequo iudice criminibus commensuratae.---Mirum vero est valde quod bke20.177v dicitur: Ubi nullus ordo. Neque enim omnipotens Deus, qui mala bene punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit, quia ipsa quoque supplicia quae ex lance iustitiae prodeunt inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque iuxta modum criminis et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio [Sap. VI, 7]. Hinc in Babylonis damnatione dicitur: Quantum exsultavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi [Gemet., Utic., Lyr., Bigot., tantum date ei tormenta et luctum.] tormentum et luctum [Apoc. XVIII, 7]. Si igitur iuxta modum culpae poena distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summam csg207.264 meritorum acta dirimerent, nequaquam iudex veniens dicturum se messoribus esse perhiberet: Colligite [Bellovac., Gemet. et alii Norm., colligite zizania et ligate ea fasciculis vel in fasciculis.] primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum [Matth. XIII, 30]. Si enim nullus in suppliciis ordo servabitur, cur comburenda zizania in fasciculis ligantur? Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare est hos qui aeterno igni tradendi sunt pares paribus sociare, ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat, et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt nequaquam dispari tormento crucientur, quatenus simul damnatio conterat quos simul elatio sublevabat; quosque non dissimiliter dilatavit ambitio, non dissimilis angustet afflictio, et par cruciet flamma supplicii quos in igne luxuriae par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multae sunt pro diversitate virtutis [Ioan. XIV, 2], sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subiicit disparilitas criminis. Quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia iuxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris, sic [Gemet., Bellov. et alii, sic damnatos et una est gehenna quae afficit.] damnatis et una est gehenna quae afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum. Quomodo ergo nullus inesse ordo suppliciis dicitur, in quibus profecto quisque iuxta modum culpae cruciatur?
4 [Vet. XLVIII.] [ 99. ] Ordinatae autem non sunt in corde damnatorum.---Sed sanctus vir postquam umbram mortis intulit, quanta sit confusio in damnatorum mente subiungit, quia ipsa quoque supplicia, quae orcsg207.265dinata per iustitiam veniunt ordinata procul dubio in corde morientium non sunt. Ut enim paulo superius diximus, dum damnatus quisque foris flamma succenditur, intus caecitatis igne devoratur, atque in dolore positus, exterius [In Bellovac., Gemet. et nonnullis omittitur interiusque.] interiusque confunditur, ut sua deterius confusione crucietur. Repulsis ergo ordo in supplicio non erit, quia in eorum morte atrocius ipsa confusio mentis saevit. Quam tamen mira potentia iudicantis aequitas ordinat, ut poena animum quasi inordinata confundat. Vel certe abesse ordo suppliciis dicitur, quia quibuslibet rebus in poenam surgentibus propria qualitas non servatur. Unde et protinus subinfertur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LXIV. <<<     >>> LXVI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 65

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik