monumenta.ch > Gregorius Magnus > 63
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LXII. . <<<     >>> LXIV.

CAPUT LXIII [Rec. XXXVIII]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 21.---Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis csg207.261 caligine.
2 [95. ] Inferni poenae nec transitoriae nec phantasticae. Infernus cur terra, cur lacus.---Quid enim terrae tenebrosae nomine, nisi tetra tartari claustra signantur? Quae aeternae mortis caligo operit, quia damnatos quosque in perpetuum a vitae luce disiungit. Nec immerito infernus terra dicitur, quia quicunque ab eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: Generatio praeterit, et generatio advenit, terra vero in aeternum stat [Eccle. I, 4]. Recte igitur inferni claustra tenebrosa terra nominantur, quia quos puniendos accipiunt, nequaquam poena transitoria, vel phantastica imaginatione cruciant, sed ultione solida perpetuae damnationis servant. Quae aliquando tamen laci appellatione signantur, propheta attestante, qui ait: Portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum [Ezech. XXXII, 24, 25]. Infernus ergo et terra nominatur, quia susceptos stabiliter tenet; et lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Sanctus autem vir sive sua, seu humani generis voce dimitti se postulat, antequam vadat, non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet iturus est, sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit vadit; sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum bke20.177r prius quam pro debito constringaris; qui tamen non constringitur, si quod debet solvere non moratur. Ubi et recte subditur: Non revertar, quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat quos semel in locis poenalibus iustitia iudicantis damnat [Vet. XLVI]. Quae adhuc subtilius loca describuntur, cum dicitur:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik