monumenta.ch > Gregorius Magnus > 61
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LX. <<<     >>> LXII. .

CAPUT LXI [Vet. XLIV, Rec. XXXVI]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 20.---Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?
2 [92. ] Vitae terminus, potissimum attendendus.---Cautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis vitae considerans, non eius usum, sed terminum conspicit, ut ex fine colligat nihil esse quod transiens delectat. Hinc namque per Salomonem dicitur: Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, csg207.259 meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum; qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita [Eccle. XI, 8]. Hinc rursum scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis [Eccli. VII, 40]. Igitur cum culpa animum tentat, mens necesse est ut brevitatem suae delectationis aspiciat, ne [Ebroic., ut ad aeternam mortem; consentit Germ. a recentiori manu.] ad vivacem mortem iniquitas rapiat, cum constet quod ad terminum citius mortalis vita percurrat. Sed saepe oculus contemplationis nostrae confunditur dum dolor noster flagellis crebrescentibus aggravatur. Libet praesentis vitae exsilium gemere, sed prae ipsa afflictione mens non valet damna suae caecitatis aestimare. Unde protinus subdit:

bke20.176r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik