monumenta.ch > Gregorius Magnus > 60
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, LIX . <<<     >>> LXI .

CAPUT LX. HIDE APPARATUS

1 VERS. 18.---Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
2 [91. ] Quod nimirum prima oratione iam protulit, dicens: Quare non in vulva mortuus sum? Qui hoc quoque quod hic adiicit, subdens,--- VERS. 19.---Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum, illic verbis aliis non aliter adiungit, dicens: Sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem [Iob. III, 16]. Quia vero haec superius late digessimus [Lib. IV, n. 48 et seq.], pro vitando lectoris fastidio, exposita replicare declinamus. Sequitur:

bke20.176r csg207.258