monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XXVII . <<<     >>> XXIX.

CAPUT XXVIII. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 24.---Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit.
2 [44. ] Christi caro impio diabolo tradita. Christi interfectores a diabolo excaecati. Iniqui et diabolus una persona, qua nihil magis impium.---Quid namque terrae nomine nisi caro exprimitur? Quis appellatione impii nisi diabolus designatur? Huius impii manus fuerunt hi qui in Redemptoris nostri morte grassati sunt. Terra itaque data est in manus impii, quia antiquus hostis Redemptoris mentem corrumpere per se tentando non valuit [Matth. IV, 10, 11], sed eius carnem per suos satellites ad triduum permissus exstinxit [Matth. XXVII, 45], et [Ita Gemet., Longip. et alii. Vet. Edit. ut recentiores habent: et dispensationem . . . nesciens. etc.] dispensationi supernae pietatis nesciens ex hac ipsa permissione servivit. Tribus etenim Redemptorem nostrum tentationibus pulsans, [Vindoc., Norman., Corb. Germ., cor Dei tentare non valuit. Lyr. et Utic. hanc diversam lect. habent in marg., corde temerare non valuit. Gemet., corde temerari, etc.] cor Dei temerare non valuit. Sed cum Iudae mentem ad mortem carnis eius excitavit [Matth. XXVI, 14], cumque ei cohortem atque a pontificibus et Pharisaeis ministros tradidit, nimirum iste impius manus ad terram tetendit. Huius terrae iudices, sacerdotes et principes, Pilatus atque illusores milites fuerunt. Iste itaque impius vultum iudicum eius operuit, quia corda persequentium, ne auctorem suum cognoscerent, malitiae nubilo velavit. Unde per Paulum dicitur: Usque in hodicsg207.221ernum diem cum legitur Moyses, velamen est [Editi, cum uno Reg., est positum.] super cor eorum [II Cor. III, 15]. Qui rursus ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]. Vultus ergo iudicum opertus exstitit, quia mens persequentium eum, quem carne tenere potuit, Deum nec per miracula agnovit. Quia vero antiquus hostis cum iniquis omnibus una persona est, sic plerumque Scriptura sacra de iniquorum capite, id est diabolo, loquitur, ut repente ad eius corpus, id est ad sequaces illius, derivetur. [Vet. XXII.] Potest ergo nomine impii infidelis ac persecutor populus designari, cui et hoc congruit omnino quod subditur:

bke20.165r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik