monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXII. <<<     >>> XXIV .

CAPUT XXIII [Rec. XVIII]. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 12.---Porro ad me dictum est verbum absconditum.
2 [45. ] Haeretici novum et occultam doctrinam affectant, cur.---Verbum absconditum haeretici audire se simulant, ut auditorum mentibus quamdam praedicationis suae reverentiam obducant. Unde et latenter praedicant, quatenus eorum praedicatio tanto sancta, quanto et occulta videatur. Communem autem scientiam habere refugiunt, ne caeteris aequales aestimentur; [In Vulgatis, occulta et nova.] et quaedam nova semper exquirunt, quae dum alii nesciunt, apud imperitorum mentes ipsi de scientiae singularitate gloriantur. Quam, ut diximus, occultam insinuant, quia scilicet [Editi, ut admirationem ostendere valeant, corrupte. In Vindoc. legitur, ut mira ostend.] ut miram ostendere valeant, hanc se latenter percepisse confirmant. Unde apud Salomonem haereticorum speciem mulier tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior [Prov. IX, 17]. Unde csg206.286 hic quoque subditur: Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii eius. Furtive susurrii venas percipiunt, quia socialis scientiae gratiam deserentes, ad hanc nequaquam per ostium ingrediuntur, Domino attestante, qui ait: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro [Ioan. X, 1, 2]. Venas itaque divini susurrii furtive suscipit, qui ad percipiendam virtutis eius notitiam, deserto publicae praedicationis bnf2061.87 r ostio, pravae intelligentiae rimas quaerit. Quia vero fur et latro, qui intrat aliunde, et tenebras diligit, et claritatem luminis perhorrescit, recte subiungitur:

bke20.88r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik