monumenta.ch > Hieronymus > csg75.338 > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

CAPUT XXXV. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 VERS. 12.---Cumque elevassent procul oculos suos, non agnoverunt eum.
2 [67. ] Afflictio fugat vitia.---Afflictos enim nos vitia minime cognoscunt, quia triste cor mox ut pulsaverint, reprobata resiliunt; et quae nos laetos quasi noverant, quia penetrabant, moerentes cognoscere nequeunt, quia ipso nostro rigobke20.56rre franguntur. Sed antiquus hostis, quo in eis fortiter deprehendi se conspicit, eo illa sub virtutum imagine altius abscondit. Unde et subditur:

bnf2061.101 csg206.178

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik