monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, A, II.

tbl31031.1r  csg206.1  bke20.3v  CAPUT I. [Opus subsequens quando inchoatum, qua occasione, quibus hortatoribus, quidve rogitantibus.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Reverendissimo et sanctissimo [Cod. Rhemens. Eccl. ab annis circiter CM exaratus, Patri Leandro. De sancto Leandro lege c. 31 l. III Dialog., et plurimas Gregorii ad eumdem epistolas. Eius elogium inseruit Mabillon. saec. I Bened.] fratri Leandro coepiscopo, Gregorius servus servorum Dei.
2 Dudum te, frater beatissime, in Constantinopolitana urbe cognoscens, cum me illic sedis apostolicae [Id est negotia. Reg. S. Bened., c. 51: Fratres qui pro quovis responso proficiscuntur, id est negotio. Idem apud Graecos obtinuit usus vocis ἀπόκρισις, responsum. Apud incertum auct. sub nomine Athanasii, cuius opus inscribitur Doctrina ad Antiochum, tomo II novae Ed. Athan., p. 259. Ἀποκρισιάριος τῆς μονῆς dicitur, qui procurandis monasterii negotiis praepositus erat. Porro Leonem Magnum e Romanis pontificibus primum, apocrisiarium habuisse Constantinopoli in comitatu, exemplo Alexandrini episcopi, contendit doctissimus Quesnellius, ex epist. 86 eiusdem sancti Leonis (Vide Dissert. 1 Quesnel., ad an. 453, n. 4, pag. 314).] responsa constringerent, et te illuc iniuncta pro causis fidei [Seu Visigotharum, ut in antiquioribus Cod. legitur. Hi erant Gothi Occidentales qui Hispanias et Galliam Narbonensem occupabant. Ostrogothi nuncupati sunt Gothi Orientales.] Visigothorum legatio perduxisset, omne in tuis auribus, quod mihi de me displicebat, exposui: quoniam diu longeque conversionis gratiam distuli, et postquam coelesti sum desiderio afflatus [Editi, excepto Gussanv., saecularem habitum contemnere, contra Mss. omnium fidem. Nostram lect. confirmat Ioan. Diac., l. I Vitae S. Greg., c. 4: Dum conversionis suae gratiam longius protrahens, tutius se Christo famulaturum putaret, si sub praetoris urbani habitu mundo specie tenus deserviret.] saeculari habitu contegi melius putavi [Ioan. Diac. l, 1, 27]. Aperiebatur enim mihi iam de aeternitatis amore quid quaererem, sed inolita me consuetudo devinxerat, ne exteriorem cultum mutarem. Cumque adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire, coeperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo iam non specie, sed, quod est gravius, mente retinerer. Quae tandem csg206.2 cuncta sollicite fugiens, portum monasterii petii, et relictis quae mundi sunt, ut frustra tunc credidi, ex huius vitae naufragio nudus evasi. Quia enim plerumque navem incaute [Corb. et Vindoc., relictam.] religatam, etiam de sinu tutissimi littoris unda excutit, cum tempestas excrescit, tbl31031.1v repente me, sub praetextu ecclesiastici ordinis, in causarum saecularium pelago reperi; et quietem monasterii, quia habendo non fortiter tenui, quam stricte tenenda fuerit, perdendo cognovi. Nam cum mihi ad percipiendum sacri altaris ministerium, obedientiae virtus opponitur, hoc sub Ecclesiae colore susceptum est, quod si inulte liceat, iterum fugiendo [Hic plerique Mss. varias exhibent lect. Duo Rhem., secundus Remig. et Lyr., iterum fugiendo deseratur, iterum fugiendo defleatur. Ita Corb. et Colb.] deflectatur. Postque hoc nolenti mihi atque renitenti, cum grave esset altaris ministerium, etiam pondus est curae pastoralis iniunctum. Quod tanto nunc durius tolero, quanto me ei imparem sentiens, in nulla fiduciae consolatione respiro. Quia enim mundi iam tempora, malis crebrescentibus, termino propinquante turbata sunt; ipsi nos, qui internis mysteriis deservire credimur, curis exterioribus implicamur: sicut eo quoque tempore, quo ad ministerium altaris accessi, hoc de me, ignorante me, actum est, ut sacri ordinis pondus acciperem, quatenus in terreno palatio licentius excubarem; ubi me scilicet multi ex monasterio fratres mei, germana vincti charitate, secuti sunt. Quod divina factum dispensatione conspicio, ut eorum semper exemplo ad orationis placidum littus, quasi anchorae fubke20.4rne restringerer, cum causarum saecularium incessabili impulsu fluctuarem. Ad illorum quippe consortium, velut ad tutissimi porcsg206.3tus sinum, [A Coccio hic praefixa particula post, deinceps obtinuit, renitentibus Mss. et vet. Edit.] terreni actus volumina fluctusque fugiebam; et licet illud me ministerium ex monasterio abstractum, a pristinae quietis vita, mucrone suae occupationis exstinxerat; inter eos tamen per studiosae lectionis alloquium, quotidianae me aspiratio compunctionis animabat. Tunc eisdem fratribus, etiam cogente te, placuit, sicut ipse meministi, ut librum beati Iob exponere importuna me petitione compellerent; et prout veritas vires infunderet, eis mysteria tantae profunditatis aperirem. Qui hoc quoque mihi in onere suae petitionis addiderunt, ut non solum verba historiae per allegoriarum sensus excuterem, sed allegoriarum sensus protinus in exercitium moralitatis inclinarem; adhuc aliquid gravius adiungentes, ut intellecta quaeque testimoniis cingerem; et prolata testimonia, si implicita fortasse viderentur, interpositione superadditae expositionis enodarem.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik