monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA V. <<<     >>> HOMILIA VII

csg211.334  bsb47260.521-22  bsb4612.169-11  bke19.106v  HOMILIA VI. [Al. XVIII. Tres duntaxat versus explicantur, et quanta in Christianis, maxime vero in apostolis, perfectio eluxerit ostenditur.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Postquam de contemplationis gratia obliquas fenestras insinuans propheta multa locutus est, eductum se exterius dicit, et gazophylacia vidisse commemorat. In quibus gazophylaciis bsb47260.522 quid aliud quam doctorum scientia designatur? Sed recte hac in re quaeri potest, cum doctores sancti spiritalia atque interna doceant, cur propheta eductum se exterius dicit, et gazophylacia foris vidisse? Sed sciendum est quia alia est contemplatio quae tantum videt bsb4612.170 quantum dicere non valet, alia vero scientia atque doctrina, quae tantum videt, quantum exprimere per linguam possit. [Laud. et Suess., in contemplatione enim veri luminis quae.] In bke19.107r comparatione quippe illius luminis quod voce exprimi non potest quasi hoc totum foris est quod exprimi voce potest. Ait csg211.335 itaque: [Ezech. XL, 17] Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrium per circuitum.
2 Quia sermone Graeco [Ebroic. et Sag., φυλάξαι.] φυλάττειν servare dicitur, et gazae lingua Persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitiae servantur. Quid itaque per gazophylacia designatur, nisi, ut praediximus, corda doctorum sapientiae atque scientiae divitiis plena? Quia, iuxta Pauli vocem: Alii datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eodem spiritu [I Cor. XII, 3]. Sunt enim quidam qui per donum gratiae bsb47260.523 et ipsa intelligunt quae exponi a doctoribus non audierunt; hi videlicet sermonem sapientiae perceperunt. Et sunt quidam qui per semetipsos intelligere audita nequeunt, sed ea bsb4612.171 quae in expositoribus legerint retinent, atque scienter proferunt quae lecta didicerunt. Unde itaque isti nisi sermone scientiae pleni sunt? Quamvis hoc intelligi et aliter possit, quia sapientia ad vitam, scientia vero pertinet ad doctrinam. Qui igitur bene vivit, et prudenter praedicat, gazophylacium spiritalis aedificii recte nominatur, quia ab eius ore coelestes divitiae dispensantur. His divitiis abundare discipulos idem magister gentium viderat, cum dicebat: Divites facti estis in illo, in omni verbo et omni scientia [I Cor. I, 5]. Sunt itaque in sanctae Ecclesiae aedificio constructa gazophylacia, quia abundat divitiis scientiae lingua doctorum. Has veras esse divitias ipsa per se Veritas denuntiat, cum de transitoriis divitiis dicit: Fallacia divitiarum suffocat [In Editis, verbum scientiae, quae ultima vox abest ab omnibus Mss. nostris, nec habetur in Graeco textu aut in Vulgata.] verbum [Matth. XIII, 22]. Sapientia etenim atque scientia doctrinae spiritalis verae sunt divitiae, in quarum csg211.336 comparatione quae transire possunt falsae nominantur. bsb47260.524 De his divitiis per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis [Prov. XXI, 20]. bsb4612.172 Excepto autem eo; quod ad aeternam patriam divitiae spiritales ducunt, est eis a terrenis divitiis magna distantia, quia spiritales divitiae erogatae proficiunt, terrenae autem divitiae aut erogantur et deficiunt, aut retinentur et utiles non sunt. Qui ergo has in se veras divitias continent, recte gazophylacia dicuntur.
3 Et habent ipsa gazophylacia pavimentum per circuitum, quia eis adhaeret ac subiacet humilitas auditorum. Quod pavimentum recte stratum lapide in atrium dicitur, quia in latitudinem charitatis vicissim [Sag. et Longip., subiectae sunt.] sibi iunctae sunt animae fideles. Quae et lapides appellantur in fortitudine fidei, et stratae in pavimento sunt in compage humilitatis. Has fidelium mentes Petrus apostolus fortes in fide conspexerat, cum dicebat: Et vos tanquam labke19.107vpides vivi superaedificamini [Vulgati, domos spirituales, quod abhorret a sensu, nec legitur in fonte Graeco vel in Vulg.] domus spiritalis [I Petr. II, 5]. De his lapidibus sanctae Ecclesiae Dominus per Isaiam dicit: Ponam iaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides [Laud., scalptos. Contextum hunc in Gussanv. media ex parte mutilum restituimus, tum ex Mss. Germ. ac aliis, tum ex antea Vulgatis.] sculptos bsb47260.525 universos terminos tuos, in lapides bsb4612.173 desiderabiles omnes filios tuos doctos a Domino [Isai. LIV, 12]. Omnipotens enim Deus sanctae Ecclesiae propugnacula iaspidem, qui lapis viridis coloris est, posuit, quia praedicatorum illius mentes internae viriditatis amore solidavit, ut transitoria cuncta despiciant, nihil in hoc mundo qui fine clauditur appetant, cuncta eius gaudia velut arida contemnant. Unde et ipse pastor Ecclesiae, auditores suos ad pascua aeternae viriditatis vocans, de Deo loquitur, dicens: Secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem csg211.337 vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcessibilem, conservatam in coelis [I Petr. I, 3, 4].
4 Huius sanctae Ecclesiae portae in sculptos lapides ponuntur, quia hi, per quorum nos vocem ad vitam aeternam ingredimur, sancta opera quae divinitus praecepta sunt, dum in semetipsis ostenderent, quasi in se sculpta tenuerunt. Portae etenim non sculptae, bsb4612.174 sed purae essent, si vocem quidem promerent, sed sancta in se opera bsb47260.526 non demonstrarent. At ubi secundum hoc se ostendunt vivere quod loquuntur, et portae sunt, quia intus ducunt; et sculptae, quia vivendo custodiunt quae aliis loquuntur. Huius sanctae Ecclesiae universos terminos in lapides desiderabiles positos videmus, dum in ea fideles quosque fortes in fide et charitate conspicimus. Qui, ut quos dixerit lapides demonstraret, adiunxit: Omnes filios tuos doctos a Domino [Isai. LIV, 13]. Quod ergo Isaias universos terminos Ecclesiae lapides desiderabiles vidit, hoc Ezechiel pavimentum lapide stratum per circuitum esse perhibuit, quia adhuc de gazophylaciis subdit: [Isai. LIV, 13] Triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
5 Denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur. Activa etenim ac contemplativa vita simul in Decalogi mandatis coniuncta est, quia in eo et amor Dei, et amor servari proximi iubetur. bsb4612.175 Amor quippe Dei ad contemplativam, amor vero proximi pertinet ad activam. Sed unusquisque doctor, ut in activam vitam plene se dilatet, bsb47260.527 atque in contemplativam vigilanter surgat, in sanctae Trinitatis fide debet esse perfectus. Unde et eadem gazophylacia triginta esse commemorantur, ut cum denarius ter ducitur, vita csg211.338 et lingua doctoris in Trinitate solidetur.
6 Sed hac in re illud nobis est vigilanter intuendum, quod propheta, dum gazophylacia descripsisset, adiunxit: Pavimentum per circuitum. Atque inferius subiunxit: Gazophylacia in circuitu pavibke19.108rmenti. Quatenus et gazophylacia in circuitu pavimenti, et pavimentum in circuitu gazophylaciorum esse videatur. Pavimentum quippe et gazophylacia eo sunt ordine distincta, ut gazophylacia inter pavimentum et pavimentum inter gazophylacia fuerit stratum. Non hoc, fratres, sine magno mysterio est, quod in circuitu gazophylaciorum dicitur esse pavimentum, et in circuitu pavimenti narrantur esse gazophylacia. Habet enim pavimentum in circuitu gazophylacia, quia vitam audientium bsb4612.176 erudit quotidie et custodit lingua doctorum. Doctores etenim boni in sanctae eruditionis verbis modo fomentis dulcedinis, modo bsb47260.528 asperitate increpationis invigilant, ut auditorum suorum vitam a vitiis defendant. Sed habent ipsa quoque gazophylacia in circuitu pavimentum, quia saepe etiam doctorum cor vitiorum tentationibus tangitur, ut modo elevetur [Laud. et Longip., iactatione superbiae.] iactationis superbia, modo irae stimulis inflammetur. Sed cum bonorum auditorum vitam considerant, eamque profecisse suis exhortationibus pensant, erubescunt tales non esse quales auctore Deo per se conspiciunt alios factos esse, [Ita emendavimus recent. Edit. Gussanv., Rom., Gilot., etc., ex Mss. maxime Laud. et Suess. ac ex vet. Excusis. Prius legebatur, et tanto se in mente stabiliunt quanto plene (Gussanv. pene) in culpam labebantur. In Utic. legitur ut apud Gussanv. et alios recent., sed secundis curis, at antiqua manu, et fortasse eadem eodemque atramento. Ibid., Laud. habet doctores verba ad memoriam revocant.] et ante se in mente stabiliunt quam plene in culpam labantur. Nam cum ipsa sua doctoribus verba ad memoriam redeunt, erubescunt non servare quod dicunt. Unde per Salomonem quoque dicitur: Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum [Prov. XVI, 26]. Os enim nostrum nos compellit ad lacsg211.339borem, quando per hoc quod dicimus a vitiis refrenamur, quia turpe nimis est ibi nos bsb4612.177 negligendo cadere, unde praedicando conati sumus alios levare. Habent ergo gazophylacia in circuitu pavimentum, bsb47260.529 quia doctorum magna custodia est vita venerabilis auditorum. Et suus eis sermo fit in adiutorium, quia erubescunt pulsantibus vitiis non resistere, qui contra vitia alios armaverunt.
7 Quia enim quandiu in hac vita vivimus, contra malignos spiritus quid aliud quam in acie stamus? sicut praediximus, doctoris animus forsitan aliqua elatione pulsatur. Sed sive ne ipse pereat, sive ne per exemplum suum alios ad perditionem trahat, vigilanter se et festine circumspicit, in cogitationibus remordet; adducta auditorum suorum vita ad memoriam, semetipsum humiliat, et quibus praevalet modis agit ne elatio principetur in mente, ne dominetur in opere. Scriptum quippe est: Initium omnis peccati superbia [Eccl. X, 15]. Quis ergo erit ante Dei oculos fructus boni operis, si ex radice putruit elationis? Saepe, ut praedictum est, eius animus tentatur ex ira; sed citius bsb4612.178 se ad se circumspiciendo recolligit, et disciplinae se pondere deprimens agit ne motus animi transeat in sermone, ne erumpat in voce. Fitque ut ira perturbati animi, ubi per neglibke19.108vgentiam oritur, ibi per iudicium bsb47260.530 suffocata moriatur. Qua ex re agitur ut ex concepta culpa animus virtutem pariat, quia etsi se fortiter custodire noluit ne ad motum surgeret, se tamen in commotione fortiter vicit. Unde bene per Salomonem dicitur: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium [Prov. XVI, 32]. Recte autem expugnatori urbium csg211.340 patiens praefertur, quia in illa actione victoriae homo victor est hominum, in hac autem mansuetudine patientiae animus victor est sui. Sequitur: VERS. 28.---Et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius.
8 Si portarum longitudinem ad locum referimus in quo portae fuerant constructae, secundum longitudinem portarum pavimentum erat inferius, quia quantum tenere locus portarum bsb4612.179 poterat, tantum [Excusi pene omnes, tenebatur. Corriguntur ex Mss. Anglic. et nostris.] tendebatur et pavimentum quod erat inferius. Longitudo ergo pavimenti a portis non erat dissimilis, sed tamen aequalitas pavimenti non erat cum portis. Quid est ergo quod pavimentum cum portis longum similiter erat, sed aequale non erat, bsb47260.531 nisi quod longe distat vita populorum a vita docentium? Quia etsi ad regna coelestia tendentes eamdem longanimitatem spei habent, eadem tamen vivendi studia non habent. Tendatur ergo pavimentum similiter in longum, quia ipsam fidem, ipsam spem [Longip., ipsi.] in se retinent auditores, quam habere certum est praedicatores. Sed pavimentum inferius iaceat, ut omnes auditores praedicatores suos longe a suis meritis excellere cognoscant. Sin vero longitudinem portarum ipsam, sicut superius diximus, earum altitudinem intelligere debemus, dum, sicut paulo post scriptum est, ad portas gradibus ascendebatur, tanto pavimentum iacet inferius quanto unaquaeque porta surgit in altitudinem. bsb4612.180 Quia quanto sanctior est vita doctoris, tanto fit humilior sensus audientis. Et semetipsum despicit, dum praedicatoris sui vitam in magnam surgere altitudinem perpendit. Imitari etenim bona eius alia forsitan potest, alia non potest. In quibus praevalet, proficit; in quibus csg211.341 minime praevalet, ad humilitatem crescit. Et hoc ipsum ergo ei in provectu est, quod ei imitabile ad provectum non est.
9 Ecce enim bsb47260.532 si praedicatorum nostrorum ea quae legimus dicta et facta pensamus, in quantam altitudinem surrexerint [Idem Cod., forte pro portae.] portae cognoscimus. Ut enim taceamus de ostensione signorum, loquamur de virtutibus cordium. Certe Paulus, qui se legi mortuum per legem dicit, quia ut in Christum crederet, ei hoc et lex ipsa praedicavit [Rom. II, 10], magno fidei ardore succensus, praecepta legis [Laud., teneri, quod melius congruit Apostolo quid facto opus sit docenti. Unde etiam infra: circumcisionem . . . fieri vetuit. At quominus ita legamus obstant alii Mss.] tenere carnaliter noluit, circumcisionem in gentibus fieri vetuit. Et cum Petrus apostolus servari adhuc in circumcisione legis consuetudinem vellet, ei in faciem restitit, eumque hac in re fuisse reprehenbke19.109rsibilem dicit [Galat. II, 11]. Et hoc eius [Amovimus hinc particulam in ante studium, quam adhibuerunt Ed. invitis Mss.] bsb4612.181 studium, discipulis loquens, non solum culpam, sed, quod est maius, hypocrisim, id est simulationem, nominat, dicens: Cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat [Ibid., 11]. Et paulo post: Et simulationi eius consenserunt caeteri Iudaei [Ibid., 13]. Idem vero apostolorum primus cum multa discipulos admoneret, atque a quibusdam detrahi [Carent Editi particula de, quam suppeditarunt Mss., maxime Laud. Nonnulli habent detrahi scripta.] de Pauli scriptis agnosceret, dicit: Sicut charissimus bsb47260.533 frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut caeteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem [II Pet. III, 1]. Ecce Paulus in Epistolis suis scripsit Petrum reprehensibilem, et ecce Petrus in Epistolis suis asserit Paulum in his quae scripserat, admirandum. Certe enim nisi legisset Petrus Pauli Epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis diceretur [Gussanv., invenitur, reluctantibus Mss. et aliis Ed.] invenit. Amicus ergo veritatis csg211.342 laudavit etiam quod reprehensus est, atque ei et hoc bsb4612.182 ipsum placuit, quia in his non placuerat quae aliter quam debuerat sensit. Seque etiam minori fratri ad consensum dedit, atque in eadem re factus est sectator minoris sui, ut etiam in hoc praeiret, quatenus qui primus erat [Laud. et Longip., in apostolatu vocatus.] in apostolatus culmine esset primus et in humilitate. Pensate ergo, fratres charissimi, in quo mentis vertice stetit qui illas Epistolas laudavit in quibus scriptum bsb47260.534 se vituperabilem invenit. Quae illa mansuetudo tanta esse potuit, quae quies animi, quae soliditas mentis, atque [Val. Cl. cum Norm., imperturbatae.] imperturbatio cogitationis? Ecce a minore suo reprehenditur, et reprehendi non dedignatur. Non ad memoriam revocat quod primus in apostolatum vocatus sit, non quod claves regni coelestis acceperit, non quod peccata quaecunque in terra solveret, essent soluta et in coelo [Matth. IV, 18; XVI, 19, seq.], non quod in mare pedibus ambulavit [Matth. XIV, 29], non quod paralyticos in Iesu nomine iubendo erexerat [Act. IX, 33], non quod aegros corporis sui umbra sanaverat [Ibid. V, 15], non quod mentientes verbo bsb4612.183 occiderat [Ibid. V, 10], non quod mortuos oratione suscitabat [Ibid. IX, 40]. Ne igitur increpationis verba dedignaretur audire, omnia dona quae acceperat quasi a memoria repulit, ut unum fortiter humilitatis donum teneret. Quis rogo nostrum, si vel extremum aliquod signum fecisset a minori fratre increpatus, increpationis verba patienter audiret? bsb47260.535 Nihil enim signi fecimus, et si quis nos fortasse de actione nostra reprehenderit, statim intumescimus, magnos quosdam nos tacite cogitamus, virtutes nobis ad animum reducimus, etiam quas non habemus. At contra Petrus cum virtutibus humilis in reprehensione permansit, sed porta surrexit in altitudinem. Hanc autem tantam mansuetudinem csg211.343 nos imitari non possumus; sed quia pavimentum sumus, longe inferius iacemus.
10 Sunt vero nonnulli qui non bke19.109v Petrum apostolorum principem, sed quemdam alium eo nomine qui a Paulo sit reprehensus accipiunt. Qui si Pauli studiosius verba legissent, bsb4612.184 ista non dicerent. Dicturus etenim Paulus: Cum venisset Petrus Antiochiam, ei in faciem restiti [Galat. II, 11], ut de quo Petro loqueretur ostenderet, in ipso suae narrationis initio praemisit, dicens: Creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis. Qui enim operatus est Petro in apostolatum bsb47260.536 circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes [Ibid., 7, 8]. Patet ergo de quo Petro Paulus loquitur, quem et apostolum nominat, et praefuisse Evangelio circumcisionis narrat.
11 Et fuerunt quidam qui secundam Petri Epistolam, in qua Epistolae Pauli laudatae sunt, eius dicerent non fuisse. Sed si eiusdem Epistolae verba pensare voluissent, longe aliter sentire potuerant. In ea quippe scriptum est: Voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi [Plerique Norm., complacuit.] complacui [II Petr. I, 17]. Atque subiungitur: Et hanc vocem nos audivimus, cum essemus cum ipso in monte sancto [Ibid., 18]. Legant itaque Evangelium, et protinus agnoscent quia cum vox ista de bsb4612.185 coelo venit, Petrus apostolus [Omissas in Editis voces in monte supplevimus ex Mss. Laud., Suess., Longip., Norm. et Anglic.] in monte cum Domino stetit. Ipse ergo hanc Epistolam scripsit qui hanc vocem in monte de Domino audivit.
12 Sed quia pauca de Petro diximus, nunc si placet, ad Pauli mansuetudinem convertamur, bsb47260.537 et pensemus si possumus ille qui tanti ardoris est in zelo praedicationis, ut apostolorum quoque primo non parceret, quantae fuerit mansuetudinis in studio longanimitatis. Taceamus autem quod ter virgis caesus est, quia semel lapidatus est, quia ter naufracsg211.344gium fecit, quia nocte ac die in profundo maris fuit, quia a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepit [II Cor. XI, 2, 3, seq.]. Minus enim animum ad iracundiam commovent ea mala, quae nobis ab apertis adversariis irrogantur: hoc plus solet [Longip., melius, laedere. Verum ad unius Codicis fidem, alias non antiquissimi, nihil mutare audemus; maxime cum constet Gregorium aliquando improprie locutum. Ibid., Norm. omnes habent, quod a proximis.] dolere, quod a propriis patimur. Unde et per Psalmistam ipsa Veritas contra traditorem suum loquitur, dicens: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique. Tu vero unanimis dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos [Psal. LIV, 15]. bsb4612.186 Pensemus ergo, si possumus, Paulus apostolus, qui tantum patiens inter persecutores, quantum mansuetus inter discipulos fuerit. Certe [Laud. et Longip., Corinti veniens.] Corinthum veniens, ab idolorum servitio bsb47260.538 Corinthios retraxit, quis esset verus Deus innotuit, et aeternae eis vitae gaudia praedicavit. Et cum magnam multitudinem populi in fide collegisset, tantam illic inopiam pertulit, ut victus sui gravi necessitate laboraret. Et panem terrae a discipulis non accepit, quibus panem coeli praedicavit. Insistebat verbo pro vita audientium, insistebat labori manuum pro vita corporis sui [I Cor. IV, 12] [I Thess. II, 9] [II Thess. III, 8]. De terris quoque aliis stipendia ei a discipulis mittebantur, ut Corinthiis praedicare sufficeret. Ipse quipbke19.110rpe ad eosdem Corinthios post per Epistolam loquitur, dicens: Cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui; nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia [II Cor. XI, 9]. Quibus ad magnum quoque improperium praemisit, dicens: bsb4612.187 Alias Ecclesias spoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum [Ibid. 8]. Pensemus ergo, si possumus, cuius hoc mansuetudinis fuerit, panem spiritus praedicare, et panem carnis non accipere; bsb47260.539 corda audientium de divitiis aeternis instruere, et inter eosdem discipulos fideles et abundantes csg211.345 fame laborare; inter satiatos pati inopiam, nec tamen quod patiebatur dicere; quae patiebatur non dicere, nec tamen dolere; videre dura erga se corda auditorum tenacium, nec a praedicatione desistere. Nam sicut apostolorum Acta testantur, anno et sex mensibus continue in eadem civitate praedicavit [Act. XVIII, 11]. Cumque ab eisdem Corinthiis recessisset, ad eos postmodum scripsit quod apud eos positus pertulit [II Cor. XI, 23 seq.]. Quare autem hoc eis cum inter eos viveret, nunquam dixit? Ne scilicet quod erga eum factum ex bona voluntate non fuerat, fieret ex iussione; et cum innotesceret [Editi, eorum miseria, invitis Mss.] eorum misericordia, remaneret voluntas ignota. Quare autem hoc postmodum longe positus scribit? bsb4612.188 Ne omnimodo discipuli incorrecti remanerent, et quales magistro in tenacia fuerant, aliis quoque fratribus tales essent. Vere in hoc Paulus, vere bsb47260.540 magister gentilium, sua negligens, aliena curans, implevit quod praedicaverat: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Et non quae sua sunt singuli cogitantes, sed ea quae aliorum [I Cor. X, 24]. Quanta itaque ista mansuetudinis virtus est? Quanta tranquillitas spiritus? Quis autem nostrum, si unum huius mundi divitem ad omnipotentis Dei servitium convertisset, seque egere conspiceret, et illum sibi vitae subsidia non praebere, non protinus de eius vita desperasset? Quis non incassum laborasse se diceret! Quis non ab eius exhortatione obmutesceret, quem in semetipsum primum ferre fructum boni operis non videret?
13 Sed Paulus per mansuetudinem in virtutum vertice solidatus perstitit, praedicavit, dilexit, et bonum quod coeperat explevit, atque portando et persistendo discipulorum corda ad misericordiam perduxit [II Cor. IX, 3, 4, seq.]. bsb4612.189 Nam eorum profectum postmodum scire se indicans, in csg211.346 eadem Epistola scribit: De ministerio quod fit in sanctos [Norm. et Val. Cl., ex abundanti.] bsb47260.541 ex abundantia est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno priore, et vestra aemulatio provocavit plurimos [Ibid., 1]. De quibus rursus ait: Qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore [II Cor. VIII, 10]. In quibus enim non tam opera quam pia vota requirebat, in eis procul dubio plus laudat pia vota quam opera. Notandum tamen est quia habet improperium haec ipsa consolatio, cum dicitur: Ab anno priore. Bonum quidem, sed tarde fecerant, atque ideo hoc magister non sine reprehensione laudabat. Medicus quippe est, medicamentum vulneri apponit, quod et bke19.110v ea quae purgata sunt refovet et ea quae putrida inveniuntur mordet. Sed haec tolerando atque praedicando, explevit quod coepit. Et mira longanimitatis virtute discipulorum duritiam bsb4612.190 emollivit ad misericordiae viscera, quia longitudo portae bsb47260.542 surrexit in altitudinem. Sed infirmi nos ad imitandum tantae mansuetudinis longanimitatem idonei non sumus, quia videlicet pavimentum sumus, et despecti in nostris moribus iacemus.
14 Ecce autem dum de duobus ducibus coelestis exercitus loquor, martyr quoque Stephanus memoriae occurrit, qui tentus pro Creatoris sui nomine, et in medium persecutorum deductus, imperterritus stetit, fiducialiter docuit, et ex zelo veritatis persecutores suos fortiter increpavit, dicens: Vos semper Spiritui sancto restitistis [Act. VII, 51]. Cumque illi ad lapides currerent, et eum lapidibus necarent, flexo genu pro eisdem persecutoribus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Ibid., 59]. Quae itaque ista virtus est, sic zelo fervere, ut eis a quibus tenebatur perfidiae suae improperia fiducsg211.347cialiter diceret; et sic diligere, ut in morte quoque pro eis a quibus moriebatur oraret? Sic quippe ex zelo inferbuit, ac si mansuetudinis nihil habsb4612.191beret; bsb47260.543 et sic mansuetus in eorum dilectione perstitit, ac si contra eos fervoris nihil habuisset. Pensemus inter haec ubi nostrae conscientiae reatus iacet. Quis enim nostrum, si saltem verbi contumeliam a proximo acceperit, non statim contumeliam reddit, [Longip., non cor funditus commovetur. Laud. commovet. Paulo post, prorumpit.] non funditus commovetur, non ad odium erumpit, non praeceptum dilectionis obliviscitur? Sed hoc beatus Stephanus ex omnipotentis Dei gratia potuit, [Edit. Rom., qui cum esset plen. Sp. s. intendens in coel. vidit. gl. Dei et Ies. st. a dext. et ait: ecce vid. coel. ap. et Iesum st. a dext. Dei, quia surgens. Merum amanuensis otiosi assumentum.] quia surgens in altitudinem porta fuit. Hoc nos miseri nostra virtute imitari non possumus, quia longe inferius sicut pavimentum iacemus.
15 Quid autem nos in vita sanctorum de nostra admiratione dicimus, cum ipsi quoque antiqui patres praedicatorum sanctae Ecclesiae vitam considerantes, valde admirati sunt? An non eorum vitam Psalmista admiratus est, cum dicebat: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum [Psal. CXXXVIII, 17]? Quod de quibus eius amicis dicat Evangelium interroga, in quo Veritas praedicatoribus dicit: Vos amici mei estis [Ioan. XV, 14]. Isaias quoque eorum vitam intuens, ait: bsb47260.544 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas [Isai. LX, 8]? bsb4612.192 Recte autem praedicatores sancti nubes appellati sunt, quia verbis pluunt, miraculis coruscant. Qui volare quoque ut nubes dicuntur, quia et in terra viventes extra terram fuerunt per omne quod egerunt. Unde et per quamdam nubem dicitur: In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus [II Cor. X, 3]? Priores enim patres coniugiis utebantur, filios procreabant, substantias possidebant, curis rei familiaris intendebant. csg211.348 bke19.111r Istos autem per prophetiae iam spiritum [Recent. Ed., praevidens, contradicentibus omnibus Mss. nostris, Angl., quos forsitan emendare voluerunt, ut quod hic dicitur non ad priores patres, sed ad solum Isaiam referrent. Ibid., Val. Cl., pro inter homines, habet velut homines, consentientibus Anglic.] praevidentes substantias deserere, coniugia non appetere, filios non procreare, nil in terra quaerere, nihil possidere, non eos per terram velut homines ambulantes, sed ut nubes volantes nominant. Velant etenim, quia mente ea quae sunt coelestia contemplantur. Qui terram quasi non tangunt, quia in ipsa nil appetunt. Qui et ad fenestras suas quasi columbae sunt, [Ita omnes Mss., Editis habentibus pro mansuetudinis suae spiritu.] quia per mansuetudinis suae spiritum bsb47260.545 in hoc mundo per oculos nil concupiscunt. Consideremus ergo quantae altitudinis istae spiritalis aedificii portae sunt, quas et spiritales patres admirantur. bsb4612.193 Quantum itaque nos in earum admiratione humiliari necesse est, qui pavimentum sumus? Sed quia sub longitudinis appellatione altitudinem portarum audivimus, nunc aliquid de earum latitudine cognoscamus. Sequitur: VERS. 29.---Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris, usque ad fontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem et ad Aquilonem.
16 In quibus verbis si portam aditum accipimus, quo ad cognitionem Domini intramus, porta inferior fides est, atrium vero interius contemplatio. Habet autem porta inferior latitudinem in facie, quia videlicet fides per charitatis suae amplitudinem habet eam quae videtur a proximis operationem. Quam dum fortiter a perfectioribus agi conspicimus, nos, qui in bonis actibus angustamur, exempla per eos magnae operationis accipimus. bsb47260.546 Et unaquaeque sancta actio quasi quaedam nobis fit latitudo itineris, quae prius erat angustia difficultatis. Habet quoque atrium interius frontem, quia bsb4612.194 contemplativa vita per quaedam signa desideriorum et gemituum ostendit quantum intus videcsg211.349at quae tantum amat. Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de electis Veritas dicit: Omnis qui relinquit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX, 29]. Neque etenim sanctus quisque ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit, quia quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit sed appetit. Nec qui unam uxorem deserit centum recepturus est; sed per centenarium numerum perfectio designatur, bsb47260.547 postquam etiam vita aeterna promittitur, quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut iam ea non appetat quae contemnit, et in sequenbsb4612.195ti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit quod dedit, qui perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget, etiamsi haec non habet. Ille enim pauper est, qui eget eo quod non habet. Nam qui et non habens habere non appetit, dives est. Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis. Nam cui cum paupertate bebke19.111vne convenit, non est pauper. Mensus est ergo vir latitudinem a facie portae inferioris, usque ad frontem [Laud., atrii portae interioris.] atrii interioris extrinsecus, centum cubitos, quia Redemptor noster quotidie per magistros atque doctores in mensura perfectionis metitur vitam fidelium, [Idem Cod., vel in exhibitione.] vel in specie boni operis per fidem, vel in sanctis desideriis per contemplationem.
17 Multi etenim videntur in fide csg211.350 positi magna operari, sed in centum cubitis non mensurantur, quia per ipsa quae faciunt terrenam gloriam quaerunt. Et quidam videntur per abstinentiam cruciari, gemitibus insistere; sed eorum bsb47260.548 bsb4612.196 mensura ad centum cubitos [Longip., perducitur. Et Val. Cl., de his quae, pro in his.] minime ducitur, quia in his quae agunt ab humano iudicio favores requirunt. Quis ergo est qui per centum cubitos mensuratur, nisi is cuius bona operatio recta intentione utitur, ut in eo quod agit non ad terrena lucra appetenda aut ad laudes transitorias reflectatur?
18 Ecce enim misericordiam proximis exhibere, possessa largiri, cum celeritate indigenti tribuere, latitudo in facie portae inferioris est. Sed si tua dans aliena non appetas, si terrenam gloriam de ipso bono opere non requiras, recte in centenario numero, id est in perfectione mensuraris. Nam qui videtur dare misericorditer propria, et rapit forsitan violenter aliena, iste adhuc quae sit via perfetionis ignorat, nec cognovit unde ad perfectionem tenditur, quia nec ipsum eius initium invenit. Prius enim appetitum evellere a mente debuit, et postea quae iure possidet largiri. Unde scriptum est: Declina a malo bsb4612.197 et fac bonam [Psal. XXXVI, 37]. Quid enim potest esse boni quod facit, qui necdum a malo declinavit? Et sunt quidam qui, sicut bsb47260.549 dictum est, ab alimentis abstinent, carnem cruciant, sed tamen si pulsati fuerint, cognoscuntur quia ad mundi gloriam anhelent. Isti frontem atrii interioris ostendunt, sed per centum cubitos non mensurantur.
19 Hi ergo in numero perfectionis sunt, de quibus per Paulum dicitur: Qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis [Galat. V, 24]. Et notandum quia non dicitur quod intrinsecus, sed extrincsg211.351secus ista mensurantur, quia videlicet Redemptor noster cum per nos facta hominum vel approbat, vel iudicat, non intrinsecus, sed extrinsecus metitur. Unde et per Evangelium dicit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos [Matth. VII, 16]. Qui enim per hoc quod videmus cognoscimus operantis animum quem non videmus, sive latitudinem quae in facie portae est inferioris, sive frontem atrii bsb4612.198 interioris extrinsecus metimur. Cum enim alios conspicimus largiri eleemosynam, afflictis [Laud. et Longip., occurrere.] concurrere, oppressis subvenire, nihil eos in hoc mundo gloriae quaerere, nullis huius mundi compendiis inhiare, atque alios videmus carnem domare, lacrymis insistere, verbis coelestibus bsb47260.550 occupari, nihil transitorii honoris appetere, quid aliud debemus nisi eos perfectos esse credere, sanctos aestimare? Quia ergo per hoc quod aspicimus eos perfectos esse bke19.112r videmus, eorum vitam per centum cubitos extrinsecus metimur.
20 Et quia multi in Iudaea, plerique vero in gentilitate positi, ad hanc perfectionis summam pervenerunt, recte subiungitur: Ad Orientem et ad Aquilonem. Iudaicus etenim populus Oriens iure dictus est, de cuius carne ille est natus, qui Sol iustitiae vocatur. De quo per prophetam dicitur: Vobis autem qui timetis Dominum, orietur Sol iustitiae [Malac. IV, 2]. Per Aquilonem vero gentilitas figuratur, quae diu in perfidiae suae fribsb4612.199gore torpuit, et in cuius corde ille regnavit, qui, attestante propheta, apud semetipsum dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem [Isai. XIV, 13]. Quia itaque incarnatus omnipotens Deus alios perfectos ex Iudaea, alios ex gentilitate perfectos intra sanctam Ecclesiam fecit, centum cubitos non solum ad Orientem mensus est, sed etiam ad Aquilonem.
21 Sed quia sub Aquilonis nomine csg211.352 de gentilitate sermo se intulit, considerare libet quantum super nos effusa sunt viscera bsb47260.551 Creatoris nostri. Omnes enim nos ex gentilitate venimus. Antiqui parentes nostri lignis et lapidibus servierunt, et, derelinquentes Deum a quo facti sunt, deos venerati sunt quos fecerunt. Nos autem per omnipotentis Dei gratiam ad lucem de tenebris educti sumus. Recolamus ergo de quibus tenebis venimus, ut de luce quam accepimus gratias agamus. Neque enim divinam misericordiam intelligit qui suae miseriae memor non est. Unde et per Psalmistam Deo dicitur: Mirifica bsb4612.200 misericordias tuas, Domine, qui salvos facis sperantes in te [Psal. XVI, 7]. Tunc enim nobis Dei misericordiae mirae fiunt, cum nobis ad memoriam miseriae nostrae revocantur, quia, recolentes quid fuimus, intelligimus cui debemus quod sumus. Cantemus itaque cum gaudio Creatori nostro, quia de servitio creaturae colla mentis excussimus. Gaudeamus in nobis impletum esse quod per Isaiam dictum est: Et frenum erroris quod erat in maxillis populorum, canticum erit vobis, sicut vox sanctificatae solemnitatis [Isai. XXX, 23, 29]. Frenum quippe erroris maxillas populorum constrinxerat, quando idolorum errore obligata gentilitas Deo vero confessionis laudem dare bsb47260.552 nesciebat. Sed hoc ipsum erroris frenum iam nobis in canticum versum est, cum gaudendo psallimus atque cantamus: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit [Psal. XCV, 5]. Et rursum: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: bsb4612.201 os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt csg211.353 [Psal. CXIII, 29, seq.]. Qui itaque haec omnipotenti Domino psallendo dicimus, ipsum erroris nostri frenum, [Plerique Norm. cum Longip., quod ad laudem.] quod a laude Dei ora nostra ligaverat, vero Domino canticum fecimus. Bene autem dicitur: Sicut nox sanctificatae solemnitatis [Isai. XXX, 29], quia dum confessionis laudem Deo reddimus, in sanctificata solemnitate gaudemus. Respondeamus ergo moribus tantae misericordiae Redemptoris nostri, et qui lucem cobke19.112vgnovimus, pravorum operum tenebras declinemus.
22 Quid est iam, rogo, quod in hoc mundo libeat? Ubique luctus aspicimus, undique gemitus audimus. Destructae urbes, eversa sunt castra, depopulati agri, in solitudinem terra redacta est. bsb47260.553 Nullus in agris incola, pene nullus in urbibus habitator remansit; et tamen ipsae parvae generis humani reliquiae adhuc quotidie et sine cessatione feriuntur. Et finem non habent flagella bsb4612.202 coelestis iustitiae, quia nec inter flagella correctae sunt [Laud. et Val. Cl., actiones culpae.] actionis culpae. Alios in captivitatem duci, alios detruncari, alios interfici videmus. Quid est ergo quod in hac vita libeat, fratres mei? Si et talem adhuc mundum diligimus, non iam gaudia, sed vulnera amamus. Ipsa autem quae aliquando mundi domina esse videbatur qualis remanserit Roma [Idem cum Longip., conspicitis.] conspicimus. Immensis doloribus multipliciter attrita, desolatione civium, impressione hostium, frequentia ruinarum; ita ut in ea completum esse videamus quod contra urbem Samariam per hunc eumdem prophetam longe superius dicitur: Pone ollam, pone, inquam, et mitte in ea aquam, et congere frusta eius in ea [Ezech. XXIV, 4]. Et paulo post: Efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa illius in medio eius [Ibid., 5]. Atque iterum: Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et csg211.354 coquetur universa bsb47260.554 compositio, et ossa tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, bsb4612.203 ut incalescat, et liquefiat aes eius [Ibid., 10, 11]. Tunc enim nobis olla posita est, cum haec est civitas constituta. Tunc in eam aqua missa est, et frusta eius congesta sunt, quando ad eam undique populi confluebant, qui velut aqua calens actionibus mundi fervescerent, et quasi frusta carnium [Val. cl., consentientibus Norm. plur., in ipsa, id est, Roma.] in ipso suo fervore liquarentur. De qua bene dicitur: Efferbuit coctio eius, et discocta sunt ossa eius in medio illius, quia prius quidem in ea vehementer incaluit actio gloriae saecularis, sed postmodum ipsa gloria cum suis sequacibus defecit. Per ossa etenim potentes saeculi, per carnes vero populi designantur, quia sicut carnes portantur ossibus, ita per potentes saeculi infirmitas regitur populorum. Sed ecce iam de illa omnes huius saeculi potentes ablati sunt; ossa ergo excocta sunt. Ecce populi defecerunt, carnes eius liquefactae sunt. Dicatur itaque: Congere ossa, quae igne [Iidem Codices, succendantur. Paulo post Longip., coquentur. Universa compositio eius et ossa tabescent. Sic etiam legitur supra, ubi idem contextus laudatur.] succendam; consumentur carnes, et coquetur universa compositio eius, et ossa tabescent. Ubi enim senatus? bsb47260.555 Ubi bsb4612.204 iam populus? Contabuerunt ossa, consumptae sunt carnes, omnis in ea saecularium [Editi, dignitatum ordo] dignitatum fastus exstinctus est. Excocta est universa compositio eius. Et tamen ipsos nos paucos qui remansimus adhuc quotidie gladii, adhuc quotidie innumerae tribulationes premunt. Dicatur ergo: Pone quoque eam super prunas vacuam. Quia enim senatus deest, populus interiit, et tamen in paucis qui sunt dolores et gemitus quotidie multiplicantur, iam vacua ardet bke19.113r Roma. Quid autem ista de hominibus dicimus, cum, ruinis crebrescentibus, ipsa quoque decsg211.355strui aedificia videmus? Unde apte de civitate iam vacua subditur: Incalescat, et liquefiat aes eius. Iam enim et ipsa olla consumitur, in qua prius et carnes et ossa consumebantur, quia postquam defecerunt homines, etiam parietes cadunt. Ubi autem sunt qui in eius aliquando gloria laetabantur? Ubi eorum pompa? Ubi superbia? Ubi frequens et immoderatum gaudium?
23 Impletum est in ea quod contra bsb4612.205 destructam Niniven per prophetam dicitur: Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum [Nahum. II, 11]? An eius duces ac principes leones non erant, bsb47260.556 qui, per diversas mundi provincias discurrentes, praedam saeviendo et interficiendo rapiebant? Hic leonum catuli inveniebant pascua, quia pueri, adolescentes, iuvenes saeculares, et saecularium filii huc undique concurrebant, cum proficere in hoc mundo voluissent. Sed iam ecce desolata, ecce contrita, ecce gemitibus oppressa est. Iam nemo ad eam currit, ut in hoc mundo proficiat; iam nullus potens et violentus remansit, qui opprimendo praedam diripiat. Dicamus ergo: Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum? Contigit ei quod de Iudaea novimus per prophetam dictum: Dilata calvitium tuum sicut Aquila [Mich. I, 16]. Calvitium quippe hominis in solo capite fieri solet, calvitium vero Aquilae in toto fit corpore, quia cum valde senuerit, plumae eius ac pennae ex omnibus membris illius cadunt. bsb4612.206 Calvitium ergo suum [Longip., sicut aquila Roma dilatat.] sicut Aquila dilatat, quia plumas perdidit, quae populum amisit. Alarum quoque pennae occiderunt, cum quibus volare ad praedam consueverat, quia omnes potentes eius exstincti sunt, per quos aliena rapiebat [Ioan. Diac., l. IV, c. 66].
24 bsb47260.557 Haec autem quae de Romanae urbis csg211.356 contritione dicimus, [Laud., iam pene in cunctis. Verius quam absolute in cunctis.] in cunctis facta mundi civitatibus scimus. Alia etenim loca clade desolata sunt, alia gladio consumpta, alia fame cruciata, alia terrae hiatibus absorpta. Despiciamus ergo ex toto animo hoc praesens saeculum vel exstinctum; finiamus mundi desideria saltem cum mundi fine: imitemur bonorum facta quae possumus. Apud Orientem enim et Aquilonem multi sunt qui pro perfectione vitae centum cubitis mensurantur. Ex Iudaea etenim et gentilitate, sicut dictum est, ad sanctitatis culmen excreverunt. Quamvis intelligi per Orientem et Aquilonem etiam iusti et peccatores possint. Oriens quippe non immerito iusti nominantur, bsb4612.207 qui, sicut in luce fidei nati sunt, in innocentia perstiterunt. Per Aquilonem vero recte peccatores accipimus, qui mentis frigore dilapsi sub peccati sui umbra torpuerunt. Sed quia omnipotentis Dei misericordia etiam tales ad poenitentiam revocat, compunctione et lacrymis lavat, virtutibus ditat, et usque ad perfectionis gloriam sublevat, bsb47260.558 non solum ad Orientem centum cubiti, sed etiam ad Aquilonem ducuntur, dum cum iustis etiam pecbke19.113vcatores per dona et poenitentiam ad perfectionem veniunt, [Carent hac clausula Val. Cl. et pler. Norm.] largiente Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.



Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA V. <<<     >>> HOMILIA VII
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik