monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.58 r > 253
Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLII. Admonitio ut non solum lingua, sed et moribus et operibus laudetur Deus; quia quale est quod cogitatur in corde, tale est quod procedit in opere: et de purgatoriis poenis et inferni puteo . <<<     >>> SERMO CCLIV. De Confessione peccatorum, et Poenitentia .

SERMO CCLIII[Abest, solos, ab Am. Er. et a plerisque manuscriptis.]. De Confessione peccatorum, et quia hoc desiderat diabolus ut peccata nostra minime confitentes, rei ante tribunal aeterni Iudicis appareamus; Deus e contrario vult ut mala nostra humiliter confiteamur in hoc saeculo, ut ab eis liberari mereamur in futuro [Sic Am. Er. et Mss. At Lov., emptoris.]. HIDE APPARATUS

1 [Confessionis praeceptum. Cur Deus hoc iusserit. Diaboli conatus ne impleamus.] In omnibus Scripturis divinis, fratres dilectissimi, utiliter ac salubriter admonemur, ut peccata nostra debeamus iugiter et humiliter non solum Deo, sed etiam sanctis et Deum timentibus confiteri. Sic enim per Iacobum apostolum nos admonet Spiritus sanctus, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini [Iacobi V, 16]: et Psalmista, Confitemini Domino, quoniam bonus [Psal. CXVII, 1]; et iterum, Dixi, pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei [Psal. XXXI, 5]. Quomodo enim nobis peccatorum vulnera nunquam deesse possunt; sic et confessionis medicamenta deesse non debent [Sic Mss. At editi, Qui habet loqui.]. Non enim ideo vult Deus, ut confiteamur peccata nostra, quod ea ipse scire non possit: sed quia diabolus hoc desiderat, ut inveniat quod nobis ante tribunal Iudicis aeterni obiiciat; ideo vult ut magis defendere, quam accusare peccata nostra velimus. E contrario autem Deus noster, quia pius est et misericors, vult ut ea confiteamur in hoc saeculo, ne pro illis confundamur, postmodum in futuro. Si enim nos confitemur, ille parcit; si nos agnoscimus, ille ignoscit. Primo homini non est dictum, Confitere peccatum; quia non fecerat quod fateretur: sed dictum est ei ut non peccaret [Gen. II, 17]. Non obtemperavit, peccavit. Nati sumus mortales ex vinculo peccati; propagata est miseria nostra per successionem fragilitatis humanae; et dicitur nobis, Fatemini peccata. Serpens autem ille quomodo tunc institit, ut non servaret homo quod illi dictum est, ne peccaret [Id. III, 1]: sic nunc instat, ut non servet homo quod ei dictum est, Confitere peccatum. Quomodo enim tunc fecit, ut caderet qui stabat; sic nunc agit, ne surgat qui cecidit. Itaque adversus incantationes eius et insidias, quibus nunc impedire vult reditum nostrum, suscipiamus praecepta saluberrima adversus eum, qui impedire vult nobis confessionem peccati; quia scit non nos posse aliter redire, qui per superbiam lapsi sumus. Dux nobis ipse fuit ad superbiam: modo ad humilitatem ducem Christum sequamur.
2 [Peccatum regerunt mathematici in stellas: Manichaei in gentem tenebrarum: multi in diabolum.] Dicit homini serpens ille per mathematicos et Manichaeos, ne confiteatur homo peccatum. Per mathematicos sic loquitur: Numquid homo peccat? Stellae sic sunt positae, necesse est ut faciat homo peccatum. Dicit ergo per mathematicos quia stella facit ut homo peccet; nam ipse non peccat. Sic blasphemias convertit in Deum. Creator enim stellarum Deus est: et dum non vult homo se accusare in eo quod fecit, Deum accusat a quo factus est homo. Item per quosdam Manichaeos ita suggerit: Non tu peccas, gens tenebrarum peccat; tu non habes peccatum. Dicit haec animae, et erigit eam in superbiam, ut putet quia non peccat. Non est hoc tollere, sed geminare peccatum. Item multi sic confessionem peccati fugiunt, ut ipsum satanam accusent; se nihil mali fecisse dicant. Et cum castigantur aliqui, et dicitur eis, Quare hoc fecistis? respondent, Quia diabolus hoc fecit. Non est enim unde plus gaudeat diabolus, nisi quando homo dicit quod ipse fecerit ut peccaret. Quando enim dicit, Diabolus hoc fecit, non se accusat: et dum peccata sua dissimulat confiteri, indulgentiam non meretur accipere. Respondet ergo et dicit, Diabolus hoc fecit: quasi revera traxerit eum diabolus, aut violentiam fecerit. Suadere enim et sollicitare potest; cogere omnino non potest.
3 [Diabolus suadet, non cogit ad peccandum. Liberum est homini consentire.] Et ideo cum per Dei adiutorium in potestate tua sit, utrum consentias diabolo; quare non magis Deo, quam ipsi obtemperare deliberas? Si enim solus diabolus daret consilium, et Deus taceret; haberes quod excusare posses. Cum vero Christus tibi et conscientia tua contradicat, et per Scripturas divinas audias in ecclesia quod non debeas facere malum; quare eligis mortem, et deseris vitam; et magis vis sequi diabolum ad luxuriam, quam obtemperare Christo qui te invitat ad vitam aeternam? Rogo ergo vos, fratres charissimi, quare satanas seducit ad peccandum, cum Deus posuerit homini in potestate non consentire satanae? Est enim a dextris quodam modo praecipiens Deus, a sinistris seducens satanas, homo in medio constitutus. Cor suum quid inclinat ad diabolum? Quare non potius erigat ad Deum? Non enim diabolus cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit. Nos diabolum non adiuvemus [Aliquot Mss., adversamini.]; et vincimus. Dat quidem ille consilium: sed, Deo auxiliante, nostrum est vel eligere, vel repudiare quod suggerit.
4 [Excusationes in peccatis. Non ea tollunt, sed ipsorum medicinam.] Attendite et aliud. Quando dicit homo quod seductus est a satana, quando dicit se seductum, confitetur ex parte: sed tamen negat se fecisse, et dicit, Ego nihil feci, diabolus fecit. Conatus est dicere illud Adam: ipse enim excusare se voluit de muliere; mulier excusare se voluit de serpente: Dominus autem Deus, qui liberum arbitrium dedit homini, et eum praecepto suo adversus serpentis venena firmaverat, non audivit istas excusationes: quia et mulier propterea data erat, ut doceretur a viro, non ut doceret virum; et sic erat constituta voluntas amborum, sic erat fabricatum liberum arbitrium, ut si nollet consentire serpenti, discederet serpens in sua falsitate confusus, et remaneret homo in Domino creatore firmatus. Ipsa sunt mala verba quae diximus: quia modo serpens vult suadere excusationes peccatorum. Tunc fecit quod accuses; modo autem vult facere quod excuses. Deus confitenti tanquam in apertum sinum indulgentiam paratus erat dare; excusas, claudis sinum, includis peccatum, excludis indulgentiam peccati. Ecce quid fecisti: non ut tolleretur peccatum, ut dixi iamdudum; sed ut intercluderetur medicina peccati. Sanare te habebat Deus per indulgentiam, si fatereris: quaeris per quem excuses; sed non quaerit ille quem pro te puniat.
5 [Confessio initium sanitatis.] Dic ergo devoto corde quod dixi paulo ante, Ego dixi, Domine, miserere mei. Quare addidit, Ego dixi? Propter Manichaeos, qui dicunt, Non tu peccas. Clama, Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quoniam peccavi tibi [Psal. XL, 5]. Sanat te Deus; confitere tantum vulnus tuum. Iaces sub manibus medici, patienter implora auxilium. Fovet, urit, secat, aequanimiter tolera; tantum noli attendere, nisi ut saneris. Sanaberis autem, si ostendas te medico: non quia ille non videt, si tu te abscondas; sed ipsa confessio initium sanitatis est.
6 [Corripientis saevitia lenis. Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum] [Psal. CXL, 5]. Quid hoc est? Melius est mihi ut quando videt iustus peccatum meum, emendet me, non mihi parcat, dicat quia peccavi, saeviat in peccatum meum, ut me liberet a peccato. Videtur acerbe clamare: sed intus lenis est in misericordia. Ideo dixit, Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me. Quando ergo arguit, et quando clamat, et quando iustus saevit, miseretur: et totum illud de misericordia paterna est, non de saevitia inimici. Magis autem quando non vult te mori sub peccato, magis amat, quia secat. Non vult enim putredine peccati caetera membra tua contabescere. Ferrum profert: sed noli timere, noli pallescere; medicus est. Ferrum non contra te fertur, sed contra vulnus tuum. Ergo sic ait: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
7 [Adulantis blandimentum, oleum peccatoris.] Quid est autem oleum peccatoris, nisi blandimentum adulatoris? Si quis aliquem vehementer obiurget, videtur saevire in peccatum eius: et libere ei dicat mala quae commisit; et ille si imitatur fortasse obiurgatorem suum, simul cum illo irascitur peccato suo. Quare dictum est, Irascimini et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini [Psal. IV, 5]. Ergo dicat ille vera: forte corrigitur. Alius vero veniat ad eum, et assentetur et dicat, Imo laudabiliter fecisti: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur [Psal. X, 3, sec. Hebr.]; diffluit, laetus vocatur. Avarus est; et dicitur de eo quia servat rem suam. Vindicat se de inimico, cum dictum sit, Dimitte ut dimittatur tibi [Luc. VI, 37]; et fortis vocatur. Sic considera caetera, quemadmodum assentatores, id est, adulatores habeant verba fallacia, habeant nomina laudis: ipsa est unctio peccatoris. Nos autem audiamus prophetam dicentem, Populus meus, qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum [Isai. III, 12]. Ergo si dicatur ab aliquo libere peccatum alicuius, et ab alio palpetur; si videat aliquis tertius et interrogetur quid sit factum, nonne ita solet respondere: Ille dixit ei vera, et non blanditus est? Quid ille alter? quid fecit? Unxit ei caput, et discessit. Nos vero, fratres, si vere spirituales medici sumus, et de animarum vestrarum remedio attentius cogitemus, non debemus palpare quemquam, nec nos nec vos. Confiteamur peccata nostra, non excusemus: tu fecisti, tu reus es; tu confitere, tibi ignoscitur. Si autem dicis, Non ego feci; ubicumque verba [Lov., Iustificare te vis; dissentientibus aliis libris editis et manuscriptis.] excusare volueris, peccatum tuum manet in te, peccati reus es: et non illius peccati tantum quod fecisti, sed huius etiam superbiae, quod confiteri noluisti. De quo peccato nos Dominus liberare dignetur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

bke16.113v

Augustinus, Sermones suppositii de Diversis, SERMO CCLII. Admonitio ut non solum lingua, sed et moribus et operibus laudetur Deus; quia quale est quod cogitatur in corde, tale est quod procedit in opere: et de purgatoriis poenis et inferni puteo . <<<     >>> SERMO CCLIV. De Confessione peccatorum, et Poenitentia .
monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.58 r > 253