monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > Regum I, 19 > sectio 74 > bnf9389.276 > 2
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, I <<<     >>> III

Caput II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Qua te nunc, benedicte [Hic loquendi modus Benedicte Ambrosi, frequens hoc aevo. Sic in ep. S. Paulini 18, ad Victricium, Benedictum diaconem fratrem nostrum Paschasium et num. 2, Benedicti Paschasii.] Ambrosi, veneratione complexer? qua te, Theodule, deosculer charitate? quibus te interioribus brachiis Eustachi sensui meo glutinem? quo te cultu novae mentis, Cario [Iam notavi nomina Theoduli et Eustachii legi in subscriptionibus Concilii Mediolanensis anni 390. Alibi non legitur nomen Carionis.], qua admiratione suspiciam?
2 nescio profecto, nescio prae tantis meritis quid rependam. Unum solum est quod potest vestris beneficiis respondere, si a sanctis Apostolis et Martyribus debita nostra poscatis, ut vobis non desint quos nobiscum esse voluistis. Tuae quoque, dilectissime frater Aeliane [Aelianus forsitan erat unus ex aedituis Ecclesiae Mediolanensis, lator Reliquiarum.], consedulitati, tum etiam exspectationi gratias ago.
3 Sed labori tuo et officio mercedem iam Apostoli ac Martyres exsolverunt, diu tecum fuerunt. Da igitur, da, quid moraris? Sanctorum templa porrigite. Operari libet, non libet loqui. Nam si curavit attacta leviter fimbria Salvatoris, procul dubio curabunt amplexata, domicilia passionum. Huc accedit quod fatigationem labor iste non sentit.
4 Apostolos ac Martyres nostros fide ante portavimus. Bis ad Rothomagensem Sancti veniunt civitatem [Ex hoc loco patet latorem non invento apud Rothomagum sancto Praesule Victricio, suum iam iter ad Britanniam direxisse cum Reliquiis; et cum occurrisset Victricius, una simul Rothomagum repetiisse. Inde etiam liquet capsam seu cistellam Reliquiarum non magnae fuisse molis, et huic forsan similem quam S. Germanus Autissiodorensis collo gerebat.]: dudum nostrum pectus intrarunt; modo celebrant Ecclesiam Civitatis. Ecce omnis aetas in vestrum funditur famulatum, alter alterum vincere studio religionis insistit. Hinc presbyteri et diacones et omnis vobis quotidiano famulatu cognitus minister occurrit.
5 Notorum sunt obsequia gratiora: non enim amari incipit [Subaud. notus], sed amoris acquirit augmentum.