monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 39
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXVIII. , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XL. THEOBALDO, , PETRUS,

EPISTULA XXXIX. [Venerabilibus et dilectissimis dominis et fratribus apud Cluniacum omnipotenti Domino servientibus, frater] PETRUS, [humilis eorum non tam abbas quam servus, totius salutis et benedictionis a Domino plenitudinem.] HIDE APPARATUS

1 Audivi, charissimi, et hoc, antequam nuper a vobis recederem, ex parte videram, quod manus Domini tetigit vos, quod flagellum inundans per vos transitum habuit, quod plurima et pretiosa corporis nostri membra, peccatis nostris hoc promerentibus, iudicii divini gladius amputavit. Concidunt velut ex magna arbore, vehementi vento impulsi, maturi pariter et immaturi fructus; iamque pene totam subiectam terram lapsu continuo operuerunt. Ruunt super mortuos vivi, et supra sepultum sepultor ipse procumbit.
2 Nulla in qualibet aetate vitae fiducia, misti senibus iuvenes, decrepitis adolescentes, corruunt, ipsique pene pueri centenarios moriendo praeveniunt. Dies Domini vere, sicut ipse ait, ut fur in nocte veniens [Matth. XXIV] [I Thess. V] [II Pet. III], sollicitos quosque et improvidos simul furatur, vixque moriens se mori advertit, quia prius a morte quisque rapitur, quam plene ad seipsum morientis animus convertatur.
3 Minuitur quotidie magnus ille ac celebris, vereque coelestis ovium Christi numerus, et ut dignum est credere, summo Pastori suo in pascuis sempiterne vernantibus aggregatur. Patimur nos, qui vivimus, et licet ignoremus quandiu, adhuc tamen residui sumus; patimur, inquam, dolenda, totisque lacrymarum fontibus deflenda damna: quod tantorum, tam utilium, tam sanctorum fratrum, apud nos diversisque in locis decedentium, corporali ad praesens societate ac consueto adiutorio caremus.
4 Dolendum quidem omnibus de his est, sed super omnia mihi. Quomodo enim non plus omnibus doleam, ad quem magis ex officio, ad quem magis ex debito pertinet ut doleam? Nam ut de officio loquar, quis Pater tam ferreus, quis tam lapideus unquam esse potuit, ut morientes non dico tot, non dico tam electos, sed saltem unum et abiectum filium mori sine acri dolore multisque lacrymis videat? Et, (ut quod est ex debito subiungam) quis unquam pater adeo filiis debitor esse potuit, ut ego vobis?
5 Quis enim unquam pater in filiis carnalibus tantam obedientiam, quis tam sincerum amorem, quis tanta tamque prompta erga se obsequia reperit, ut ego in vobis? Quis unquam ipsa frequenter docente experientia, tam dulcia de quolibet charissimo sentire potuit, ut ego de vobis? Si Alpes Italicas vel Hispanas transivi, mecum affectu ac mente transistis.
6 Si Romam (quod saepe contigit) adivi, indivisibiles mihi socii adhaesistis. Si maria transfretavi, mecum animo, mecum devotione, mecum orationibus navigastis. Si infirmari vel leviter coepi, mecum compassione et multo dolore animi aegrotastis. Sine vobis laborare nunquam potui, sine vobis pericula nulla subire praevalui.
7 Quomodo ergo absque maximo et intimo cordis dolore tam frequenti et pene subita morte rapi de latere meo tot tamque charissimos cernere potero? Qualiter viscera mea abrumpi ab intimis meis absque gemitu videbo? Quomodo tanta non auri vel argenti, sed quod longe omni thesauro charius ac pretiosius est, tantorum fratrum dispendia aequo animo tolerare valebo?
8 Renovata sunt priora saecula; et ea iam non legimus, sed experimur. Videtur angelus Domini extendisse manum super nostram Hierusalem, sed in omnipotentis Dei misericordia confido, non ut disperdat, sed ut corrigat eam. Utinam in hoc casu, imo aeterna Dei dispositione, utinam, inquam, essem David, ut vel in aliquo tantae cladi occurrere possem, ut ira Domini in misericordiam conversa, diceretur percutienti angelo: Sufficit, iam contine manum taam!
9 [II Reg. XXIV.] Hoc tamen absque nota mendacii cum David dicere possum: Ego sum qui peccavi, ego qui inique egi (ibid.). Fortassis et illud: Isti qui oves sunt, quid fecerunt? Avertatur, obsecro, furor tuus a populo tuo (ibid.).
10 Sed quid facio? Qui consolari vos proposueram, desolari videor; qui minuere dolorem vestrum debueram, talibus verbis fortassis exaggero. Non est plane in his lamentationibus diutius immorandum, ne dolori vestro dolorem, ne lacrymis lacrymas superaddere arguar. Prohibet hoc orbi terrarum nota vox apostolica, quae pro simili charorum morte contristatos admonet: Non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent [I Thess. IV]. Et qamvis ut liber Sapientiae praecipit: Super mortuo producendae sint lacrymae [Eccli. XXXVIII], sunt tamen, ne congruum excedant, ratione media temperandae.
11 Inhibeo quidem ego vos a lacrymis, quas tamen dum haec scriberem inhibere non potui. Temperemus tamen metas proprias excedentem dolorem, et hinc animo virili infortunia tanta ferantur: hinc in abscondito, coram Deo tam pro nobis quam pro ipsis fratribus nostris, animas nostras precibus et lacrymis effundamus.
12 Ploremus pro defunctorum requie, ploremus et pro nostra, qui quandoque et fortassis etiam in proximo eos subsecuturi sumus, salute. Non potest quisquam nostrum dicere: Quid est anima mea, in tam magna creatura? Non curat Altissimus de nobis; nec quando vivimus, nec quando morimur attendit. Huic detestandae opinioni, non per involucra, sed aperte obviat Apostolus, et dicit: Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur.
13 Sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus [Rom. XIV]. Et in alio loco: In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur (ibid.). Et ipse Dominus: Deus non est mortuorum, sed vivorum. Omnes enim vivunt ei [Luc. XX]. Nihil sane, ut novit reverentia vestra, in rebus humanis casu fit; nullas mortes vel vitas hominum fortuna confundit.
14 Librantur omnia iusto pondere; et, licet abyssus iudiciorum Dei nobis occulta sit, non dubitamus tamen quin per omnia iusta sit. Nullus passerum in terram sine Patre coelesti cadit [Luc. XII], et aliquis servorum Dei, absque eodem Patre coelesti vitam mortalem finit? Capilli capitis nostri omnes numerati sunt [Matth. X], et hi quorum sunt ipsi capilli, apud aeternam sapientiam sine numero sunt?
15 Gressus nostros ipsa dinumerat [Iob XXI], et vitam mortemque nostram eadem non dispensat? Cum haec, ut dicta sunt, apud vos constent, charissimi, non est afficiendus ultra modum dolore animus vester, sed ad Deum tota mens, tota intentio, tota devotio attollenda. Est quidem ipse mortificans et vivificans, deducens ad inferos et reducens.
16 Sed absit ut suspicemini quod qui per seipsum homo factus, morte sua mortuos vivificare venit, vos ad ipsum, qui vera est vita, per poenitentiae fructum conversos mortificare disponat. Non hoc ea de causa ut fides mea est, facit, sed ut et viventes, defunctorum fratrum mortibus terrens, ad poenitentiam vehementius accendat, et mortuos, ut splendida horti sui lilia, colligat.
17 Lilia plane candentia castitate, odorifera virtutum exemplis et suavitate. Non vult vos per huiusmodi mortes a se amputare, sed more studiosi agricolae vineam colentis putare, quia ut in Canticis legitur, tempus putationis advenit [Cant. II]. Advenit tempus, quo servo dicenti: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est [Luc. XIV], respondeat: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea (ibid.). O quot nolentes, ut domus eius impleretur, intrare compulsi sunt! Quis enim unquam mori voluit? Nec ipse Petrus, cui dictum est: Cum senueris extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis [Ioan. XXI]. Si nolebat mori, resistente quadam humana formidine, Petrus, quid mirum si eodem timore non vult mori Petri discipulus?
18 Si nolebat mori Paulus qui dicebat: Nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita [II Cor. V], quid mirum si natura et consuetudine tracti formidatis excedere de praesenti vita? Contradicente tamen carnali affectu, et Petrus libenter pro Domino suo mortem crucis amplexus est; et Paulus qui dixerat: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum [Philipp. I], gladio sibi caput desecari iocundissime passus est. Unde iuxta quiddam volentes, compulsi sunt Petrus et Paulus mori, compelluntur ad idem ab eodem Patrefamilias nostri, ut impleatur domus Dei.
20 Suscipienda est ergo cum iocunditate benigna Patris vocatio, quia etsi dura videtur via mortis qua transitur, iocundissima est vita, et perpetua quo pervenitur. Et o tu, Iesu Christe creator omnium, et redemptor tuorum, qui dixisti: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet [Ioan. XI]; et rursum: Non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum [Ioan. III], et iterum: Oves meae vocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et sequuntur me; et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea [Ioan. X]. Tu, inquam, o Iesu Christe, auctor vitae nostrae transitoriae et aeternae, has oves de grege tuo in te credentes, mortuas vel morituras, in aeternum vivere fac.
21 Suscipe eas, benignissime Pastor, nec a lupis eas devorari permittas, neque tradas bestiis animas confitentes tibi. Adesto et tu, beatissima Virgo, Mater eiusdem Salvatoris et Redemptoris nostri, prae omnibus post ipsum in te specialius confidentes ab exspectatione sua nullatenus confundi permittas. Sed et vos, summi apostoli Dei, orbis terrae praecipui principes, omnium quidem Christianorum universales, sed nostri speciales Patres, quibus pene continua semper obsequia impenderunt, quibus specialiter a Deo commissi sunt, nonne deficientibus succurretis?
22 Nonne morientibus aderitis? Nonne ab incursu nequam hostium defendetis? Recordamini principatus vestri, nec de numero commissorum vobis, aliquem a principe tenebrarum rapi patiamini. Sentiant quia iam tempus est, quod semper de vobis speraverunt: et cum claves regni coelorum in manibus vestris sint, humili et devoto corde cum eis supplicamus, ut admissis aliis, istos nullo modo ab eodem regno excludi sinatis.
24 Accendite igitur, charissimi, quibus hanc epistulam scribo, igne divino, ut Aaron vel filii Levi, mentium vestrarum thuribula, et orationum sanctarum velut aromatum fumum in coelum emittite, et stantes inter mortuos et viventes, misericordem omnipotentis Domini maiestatem, ipsi corde contrito et humiliato ei facti sacrificium, toto animorum nisu placate.
25 Rediissem ipse ad vos, et quod scribo ore proprio dicere maluissem, et ut sanctus vir ait: Consolarer vos sermonibus, et moverem caput meum super vos [Iob XVI], nisi coeptum iter versus dominum papam, ad quem certis de causis valde festino, impediret. Si Deo propitio sospes inde rediero, non praeteribo donec videam quos diligit anima mea. Interim quod praesens non possum, absens facio; et pro officio ex parte omnipotentis Dei, auctoris et conditoris omnium, et beatissimae Mariae semper Virginis, genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, et summorum apostolorum Petri et Pauli, omniumque apostolorum, et sancti Benedicti Patris et magistri nostri, et omnium sanctorum, quantum possumus, quantum novimus, corde et ore absolvimus universitatem vestram, sanctumque collegium vestrum Cluniaci vel extra manentium, ab omnibus omnino peccatis, confisi in abundantia gratiae illius, qui in discipulis suis etiam nobis dixit: Quae ligaveritis in terris, erunt ligata et in coelis; et quae solveritis in terra, erunt soluta et in coelis [Matth. XVIII]. Valete, viscera mea, et, cum apud Deum memores fueritis vestri, rogo ut non obliviscamini, si placet, et nostri.



Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA XXXVIII. , PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XL. THEOBALDO, , PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 39