monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23 > sectio 38 > 6
Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, EPISTULA V. INNOCENTIO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA VII. GREGORIO, PETRUS,

EPISTULA VI. PONTIO [fratri, frater] PETRUS [abbas humilis, salutem.] HIDE APPARATUS

1 Ait Paulus Antonio pulsanti: Nemo sic rogat ut minetur. Nemo cum precibus iniuriam facit. Et minaris si non recipiaris, cum moriturus adveneris? Haec vox mea est. Quod Paulus Antonio, hoc ego Pontio: Rogas et minaris, et cum precibus iniuriam facis. Mellitum quidem, sed tamen gladium exeris. Nisi tibi provideam, vindictam de coelo minaris.
2 Sed quia cum Deo litigare nolo, nec tutum mihi est tam valido obviare torrenti, necesse est cedere fortiori, in cuius tu potentia confisus, potentem impotens, fortem debilis, pauper divitem non vereris. Obsecro, parce minis; parcat ut ipse Deus, non tantum mihi, sed etiam tibi, ut cum nobis peperceris, parce tuum facilius mereatur audiri.