monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.363 > 13
Isidorus, Differentiae, 2, XII De duplici paradiso. <<<     >>> XIV

XIII De rerum gradibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

36 [

36. Samson abbas Cordubensis, in Apologetico, lib. II, cap. 23, quinque differentias creaturarum ex Augustino enumerat; tum addit: Sed et egregius doctor Isidorus in libro Differentiarum dicit: Quot sunt gradus vel differentiae rerum? Sex. Quae? Non viventia, viventia, sentientia, rationabilia, immortalia; novissimum, quod est super omnia, Deus. Primus gradus, etc., cum levi quodam nonnullarum vocum discrimine. AREV.

]
Gradus vel differentiae rerum sex sunt. Id est, non viventia, viventia, irrationabilia, rationabilia, mortalia, immortalia; novissimus DEUS, qui est super omnia benedictus in saecula. Primus gradus est eorum quae non crescunt, vita motuque carent, qualis est in lapidibus.
37 Secundus gradus, in iis quae crescunt, vitam motumque sine sensu habent, qualis est in herbis, vel in arboribus, quibus si minime vita insensibilis, motusque inesset, nec germinare utique, neque crescere possent; atque ista quae vitam sine sensu habent lapidibus praeponuntur et terrae.
38 Tertius gradus est in iis quae non solum crescunt et vivunt, sed etiam sentiunt, at non intelligunt, qualis est in pecoribus. Quartus gradus est in iis quae crescunt, vivunt, sentiunt, et intelligunt, sed tamen mortalia, ut animalia sunt, qualis est in hominibus.
39 [

39. Quae sentiunt et intelligunt, et immortalia sunt. Eodem modo Augustinus, VIII de Civit., cap. 6: Vel etiam, quae nutritorio subsidio non indiget, sed tantum continet, sentit, intelligitque, qualis est in angelis.

]
Quintus est in iis quae sentiunt, et intelligunt, et immortalia sunt, qualis est in angelis. Sextus, id quod immutabile et infinitum, et simplex est, a quo omnis haec natura inspiratur, movetur, gubernatur, et regitur, quod est Deus.
40 [

40. Corpore aerei. August., de Divinat. Daemon., cap. 3: Daemonum ea est natura, ut aerei corporis sensu terrenum corporis sensum facile praecedant.

]
Sed haec quidem omnia, sicut gradibus crescunt, ita sibi qualitate naturae praecellunt. Nam arbor praefertur lapidi, et pecus arbori, et homo pecori, angelus homini, et Deus praeponitur angelis.