monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, Differentiae, 2, II

DIFFERENTIA PRIMA SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

1. In Domino Filium. Unde hi occasionem sumpsisse potuerint, indicat August., II de Trinit., cap. 10.

Ibid. Hae differentiae aliquando rerum, aliquando spirituales vocantur, ut fusius expositum fuit in Isidorianis, c. 56. Notas in Editione Grialii Rolandus Wicelius apposuit, quas propterea Wicelii nomine describam. Varias lectiones ad finem voluminis reiicio. AREV.

]
Inter Deum et Dominum ita quidam definierunt, ut in Dei appellatione Patrem, in Domino Filium intelligerent. Scriptura autem sacra utrumque et Deum affirmat et Dominum.
2 Sed tamen invicem haec vocabula discernuntur. Primum enim naturae nomen est pertinens ad amorem; secundum potestatis, congruens ad timorem. Denique ex Dei vocabulo adverte quid diligas, ex Domini appellatione cognosce quid metuas.