monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.76 v > bsbClm6224.57 > Q
Isidorus, Differentiae, 1, De littera P <<<     >>> De littera R

De littera Q HIDE APPARATUS

478 [

478. C. Fronto: Quatenus, quatine, quatinus, quoniam. Fest., dict. Quatenus.

Ibid. Quatenus et quatinus proprie non differunt, quidquid Festus aliique dicant; sed quia apud veteres e et i inter se facile commutabantur, idcirco quatenus et quatinus, protenus et protinus, et similia occurrunt. AREV.

]
Inter Quatenus et quatinus. Quatenus adverbium est, quatinus coniunctio causalis, ut si dicas: Quatinus hoc sine plaga non facis, en tibi plagas. Adverbium est autem quatenus, aut temporis, aut loci; temporis cum dicimus: Quatenus hoc modo res exercebis.
479 Inter Quoniam et quia. Quoniam praeponitur, et sic sequentem sensum alligat, ut: quoniam dicis [Al., dicit], dico. Quia postponitur, et superiorem sensum confirmat, ut: Scias quia didici.
480 Inter Quamdudum et iamdudum. Quamdudum interrogantis est, iamdudum respondentis.
481 [

481. Ex Agraet., unde legendum constat: Inter quaeritur et queritur: queritur deplorando, quaeritur de inquirendo, nisi malis quiritur in quiritatur mutandum.

Ibid. Coniecturam Pantini, legendum quiritatur, confirmat locus Varronis, l. V de Ling. lat., cap. 7: Quiritare dicitur is qui Quiritium fidem clamans implorat. AREV.

]
Inter Quaeritur et quiritur. Quiritur de implorando, quaeritur de inquirendo.
482 [

482. Ex Agraetio, in quo male est lucro.

]
Inter Questus et quaestus. Quaestus lucri, questus lacrymarum.
483 Inter Quae et que. Quae pronomen est, que vero coniunctio est.
484 Inter Quod et quot. Si per d scribitur quod, pronomen personale est; si per t quot, numerus.