monumenta.ch > Isidorus > I
Isidorus, Differentiae, 1, De littera H <<<     >>> De littera L

De littera I HIDE APPARATUS

288 [

288. Inferi infernum est uterque Ms., mendose.

---Dicens . . . Psalm. LXXXV: Et eruisti animam meam.

]
Inter Inferum et infernum. Pars superior inferni inferus est, ubi quieverunt ante adventum Christi animae iustorum. Pars vero inferior infernus, in quo truduntur [Al., traduntur] animae impiorum qui plurimum peccaverunt. De quo Propheta animam suam liberatam esse gaudet [Al., congaudet], dicens: Quia liberasti animam meam ab inferno inferiori.
289 Inter Initium et principium. Initium est rerum a quo quid incipit, ut fundamenta domus, carina navis; principium autem verborum exordium est.
290 Inter Iudicium et iustitiam. Iustitia est studium recte vivendi, iudicium vero aequitas recte iudicandi; quisquis ergo bene vivendo servit [Al., vivendi serviat], iustitiam facit; quisquis recte iudicat in subditis, iudicium custodit. Profanatur autem iudicium astutiae tempore, non dignitate. Nam primum oportet quemque esse iustum, providere rectitudinem, et post hoc assequitur in iudiciis aequitatem. Horum primum virtutis est, alterum honoris. Neque enim quisquam potest pervenire ad honorem, nisi per virtutem. Differt enim iustitia a iudicio. Solet enim dici iudicium pravum, quod iniustum est; iustitia vero nunquam [Al., iniqua] et iniusta esse non potest.
291 [

291. Etymolog. lib. VIII, cap. 9.

Ibid. Barthius, lib. XL Adversar., c. 10, in suis membranis verba corrupta invenit et saepe cogunt corpora, et ex coniectura reponebat, et qui surgere cogunt corpora, etc. AREV.

]
Inter Incantatorem, magum, aruspicem et maleficum. Incantatores sunt qui rem verbis [Al., verbo] peragunt. Magi, qui de sideribus philosophantur. Malefici, qui sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Aruspices, qui exta [Al., secta] pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt.
292 [

292. Ex Serv., Aen.: Is genus indocile. Al., indocibilis.

---Discit.-Didicit, ex Serv.

]
Inter Indoctum et indocilem. Indocilis est, qui penitus non potest discere [Al., docere. F., doceri]. Indoctus, qui nondum discit, et tamen discere potest. Ad hanc formam [Al., ab hac forma] similia distingue, ut puta, immotus, et immobilis, et his similia.
293 [

293. Ex Serv., ad ill. X Aen.: Omnes innocua.

]
Inter Innoxium et innocuum. Innocuus est cui non nocetur; innoxius, qui non novit nocere.
294 Inter Impurum et impudicum. Impudicus [Al., impurus], qui turpitudinem flagitii infert; impurus [Al., impudicus], qui patitur.
295 [

295. Ex Serv. ad ill. I Aen.: Neque enim ignari sumus ante malorum. Ipse Etymolog. lib. X, littera I.

]
Inter Immemorem et ignarum. Immemor est, qui oblitus est; ignarus, qui inscius. Unde et nares dictae, quae nos odore [Al., ad odorem] admonent ut cognoscamus [Al., noscamus] aliquid et sciamus. Unde et olfecisse, scisse [Al., olfari res] veteres dicebant.
296 [

296. Fest., dict. Iners, est autem ex Serv., ad ill. I Aen.: Instant ardentes Tyrii; ipse Etymolog. lib. X, littera I.

---Etymolog. lib. X, littera S.

]
Inter Inertem et segnem. Iners sine arte, et ob hoc neque operis quidem ullius [Al., operique utilis]. Segnis, quasi sine igne; quomodo securus, sine cura, id est frigidus, per quod inutilem accipimus.
297 Inter Insanum et insanientem. Insanus est qui perpetuo animi furore tenetur; insaniens subito incitatus indignatione, vel ira.
298 [

298. Ex Ambrosio.

Ibid. Haec est ratio cur sanctissimi Patres docent impios in extremo iudicio non esse iudicandos, quia iam iudicati sunt, sed eos qui medii sunt inter pios et impios. Vide Prudentiana mea, n. 179. AREV.

]
Inter Impium et peccatorem hoc distare solet, quod omnis impius peccator, non tamen omnis peccator impius habendus est. Impius quippe est quisquis a fidei pietate alienus efficitur, peccator vero qui prava actione foedatur.
299 [

299. In textu Pantinus fortasse legebat totque, aut totidem et, pro quo varia lectio assignatur totidemque. AREV.

]
Inter Iniquitatem et peccatum sic distare dicit Ambrosius, quod iniquitas ad mentis acerbitatem refertur, peccatum vero ad prolapsionem corporis. Praecedit igitur iniquitas, peccatum sequitur. Sed gravior est iniquitas, tanquam materia peccatorum, in cuius comparatione levius est peccatum. Item peccatum est quod admittitur; piaculum autem id quod admissum est, et id quod expiatur admissum. Iniquitatis autem tres sunt differentiae: suggestionis, delectationis, et consensus. Inter iniquitates et peccata sanctus Hieronymus hanc differentiam facit: iniquitates dicimus quae ante susceptam fidem, sive per ignorantiam, sive per scientiam committuntur. Peccata vero, quae post cognitionem fidei, vel gratiam baptismatis contrahuntur; totidemque et peccata, verbi, operis et consensionis.
300 [

300. Etymolog. lib. X, littera I.

Ibid. In Ms. Barthii: Feliciori invidet, et sibi nocet. Invidiosus, qui ab aliquo patitur malum. Legit Barthius: qui ab aliquo petitur malo. Mox, ibid., bonis pro bonus, et Barthius interpretatur, bonis abundans, locuples. AREV.

]
Inter Invidum et invidiosum, quod invidus feliciori invidet, invidiosus autem is est [Al. idem est] qui ab alio patitur invidiam [Al. malum]. Nihil autem honestum, quod non invidiosum. Nemo quippe invidet misero; quis autem bonus et non invidiosus?
301 [

301. Terentii interpretes, act. IV, scen. 6, Heauton.: Ira de causa est, iracundia de vitio multum irascentis. Distinguit etiam Cicero, IV Tusc.; et Fronto: Iratus ex offensa est, iracundus natura.

Ibid. Verba Scripturae fortasse sunt ex Proverb. XV, 18, ubi Vulgata: Vir iracundus provocat rixas; et cap. XXVI, 21: Vir iracundus suscitat rixas. Barthius prope hunc locum indicat differentiam inter iacturam et damnum, quae littera D iam exposita fuit. AREV.

]
Inter Iram et iracundiam. Ira praesens est, et ex causa nascitur; iracundia autem vitium naturale et perpetuum est. Item iratus pro tempore concitatur; iracundus autem frequenter [Al., frequens] irascitur, et ad levem sermonis auram, quasi a vento folium, commovetur. De talibus dicit Scriptura: Vir iracundus inhonestus est. Et iterum: Iracundus effodit peccata.
302 [

302. Ex C. Fronto.: Ignominia imponitur ab eo qui potest animadversione notare, infamia ex multorum sermone nascitur.

]
Inter Ignominiam et infamiam. Ignominia ponitur potestate [Al., in potestate] alicuius, infamia autem fit multorum consentiente sermone.
303 [

303. Ex Serv., ad ill. I Aen.: Talibus incusat, qui tamen amplius quam noster.

]
Inter Incusare et accusare. Incusamus potiores, accusamus pares. Item incusamus verbo, accusamus crimine et facto.
304 Inter Iubere et imperare. Iubere apud veteres non idem erat quod imperare; nam iubere ibi dicebatur, ubi voluntatis erat obsequium; imperare autem, ubi debito [Al., dubio] quisque imperio parebat.
305 [

305. Ex Serv., ad ill. I Aen.: Terris iactatus et alto.

Ibid. In nota Pantini est mars pro varia lectione, sed fortasse Pantinus voluit mare. AREV.

]
Inter Iactamur et fatigamur, Iactamur in maris fluctibus, fatigamur in terris.
306 Inter Iaceo et iacio. Iaceo accubantem significat, iacio vero mitto demonstrat.
307 [

307. Fest., dict. Focus, et Serv., ad ill., XII Aen.: In medioque focos.

]
Inter Ignem et focum. Ignis ipsa flamma est, focus vero fomes, ac nutrimentum ignis. Nam Varro: Focus, ait [Al., autem], dictus, quod foveat ignem. Focus ergo dictus a fotu.
308 [

308. Ex Serv., ad ill. I Aen.: Foribus cardo stridebat ahenis.

---Portae, etc. Vid. Serv., ad ill. II Aen.: Iamque propinquabant portis; et lib. V Aen., ad illud: Urbem designat aratro. Ipse, Etymolog., lib. XV, cap. 2.

Ibid. Hanc differentiam elegantem, et pro multorum antiquitatis locorum meliore captu, praesertim comicorum, utilem esse ait Barthius, qui inanem operam ponit, ut veram lectionem restituat in Editione Grialiana iam constitutam. AREV.

]
Inter Ianuam et ostium. Ianua est aditus primus in domum, ostium in quemlibet locum domus. Similiter vero ianua, vel est clausa [Al., cum claustris], vel patens; fores autem et valvae ipsae clausae [Al., ipsa claustra] sunt, sed fores quae foras vertuntur, valvae, quae intus aperiuntur, et duplices, multiplices, complicabilesque sunt. Portae vero proprie murorum dicuntur; atque ideo [Al., inde] dictae eo quod antiquitus portato aratro designabantur [Al., portatura rotae designat], quando circumducebatur gyrus, atque urbs [Al., Urbo] signabatur.
309 Inter Illius similis et illi similis. Illius similis ad mores refertur, illi similis ad vultum.
310 [

310. Ex Serv., ad ill. I Aen.: Lumenque iuventae.

---Decus. Leg. iuvenum, ex Serv.

---Hominum. Leg. Deus, ex mente Serv. et Acron., in Od. 3 lib. I Horatii. Haec est ἥβη, et sic fere Agraetius. Vid. et Non., dict. Iuventus.

]
Inter Iuventam et iuventutem. Iuventus est iuvenum multitudo; iuventa [Al., iuventas] autem hominum est aetas. Iuventas vero decus iuventutis, sed auctores in plerisque locis aliter posuerunt.
311 [

311. Ex C. Fronto.: Infector colorem mutat, offector officio obest.

]
Inter Inficere et officere. Inficere est colorem mutare, officere est alicui nocere.
312 [

312. C. Fronto: Invenimus nostra, reperimus aliena.

Ibid. In Editione Grialii, a num. 312, gradus fit ad n. 314. Propterea, ex n. 12, duos feci, ut numeri suo ordine procederent. AREV.

]
Inter Invenire et reperire. Invenimus inquisita, reperimus ultro occurrentia.
313 [

313. Ex C. Frontone.

---Ignota. Al.: Nota disciplinam, Fronto.

]
Inter Inquirere et quaerere. Inquirimus ea de quibus dubitamus, quaerimus ignota.
314 Inter Impendere et impendere. Impendere correpte ab eo venit, quod est impendo, impendere; impendere autem, si e litteram producas, significat imminere, ab eo quod est impendeo.
315 [

315. Puto inter iuvat et iuvat, ut supra inter paret et paret, ut tantum iuvat, discrimen significationis sub eadem voce, ut inter nobilis et nobilis, notus et notus, sed hoc in uno tantum Codice.

Ibid. In nota Pantini fortasse legendum ut tantum sit iuvat. AREV.

]
Inter Iuvat et iubat. Iuvat, delectat; iubat, adiuvat.
316 [

316. Ex Fest., dict. Inlex.

]
Inter Illicem et ilicem, Illicem cum duobus ll significat inductorem; illicem per unum l arborem indicat.
317 Inter It et id. Id pronomen est; it vero, vadit.
318 [

318. Corruptus locus, atque hoc quoque abest ab altero ms.

Ibid. In textu Grialii erat inquid, et inquid . . . ubi inquid. In voce inquid intellige in quid. AREV.

]
Inter Inquit et inquid, ut puta ubi inquit dictum.
319 [

319. Ex Serv., ad ill. II Georg.: Mutatamque insita mala ferre pyrum, sed in altero lib.: Insertas vero caules, aut fabulas, ut amplius de Servii loco deliberandum censeam.

Ibid. Non satis assequor, ait Barthius, cur INSERTAS causas, vel fabulas dicat, nisi quod sciam INSERTAS priscos emblemata nuncupasse, quod ornamento inserantur aliis, velut ligneae assulae, aut gemmae. Vox inserta apud Macrobium et Gellium ab aliis alio modo explicatur, neque eodem modo ab omnibus scribitur. AREV.

]
Inter Insitum et insertum. Insitas arbores dicimus, insertas vero causas [Al., cautes], aut fabulas.
320 Inter Illud et illuc. Illud pronomen, illuc adverbium est.
321 [

321. Agraet. Vid. Agell., cap. 16, lib. VI.

]
Inter Imprecari et deprecari. Imprecari, maledicere; deprecari, excusare et expurgare.
322 [

322. Vid. Etymolog., lib. VIII, cap. 4; Fest., dict. Inquilinus.

]
Inter Incolam et inquilinum. Incola quidem et [Al., qui et] inquilinus signum est perditae patriae; sed inquilinus dicitur quandiu peregrinatur, incola cum invenerit sedem.
323 [

323. Ex Serv., ad ill. VIII Aen.: Tum manus Ausoniae.

]
Inter Indigenam et indigentem [Al., indigetem]. Indigentes [Al., indigetes] egeni sunt; indigenae, inde geniti.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera H <<<     >>> De littera L
monumenta.ch > Isidorus > I