monumenta.ch > Hieronymus > csg75.473 > bsbClm6224.151 > D
Isidorus, Differentiae, 1, De littera C <<<     >>> De littera E

De littera D HIDE APPARATUS

135 [

135. Al., adiecta, nullo sensu pro a die.

]
Inter Diurna, diutina et diuturna. Diurna a die facta sunt, ut diurna merces, diutina dicta ab eo quod est, quod diu duraverit, diuturna vero a perpetuitate dicta, quasi aeterna.
136 [

136. Ex Agraetio.

---Discretus est. Lege: Desertus, est derelictus, a deserendo dictus. Ex Agraetii mente neutra harum lectionum, quas ms. habent, tolerari potest. Al.: Dissertus est doctus a disserendo, etc.

]
Inter Disertum et discretum [Al., dissertum]. Disertus orator est, discretus est doctus, a discendo dictus.
137 [

137. Rectius forte Fronto: Dives, quia dividendi facultatem habet. Varro a divo deducit.

---Locorum. Sic fere Fronto, IX Terent., Scaurus; et ipse Etymolog. lib. X, littera L.

Ibid. Vat., quasi loci plenus. AREV.

]
Inter Divitem et locupletem. Dives est pecuniis, locuples [Al., locis plenus] autem fundis, quasi locorum divitiis plenus.
138 [

138. Sic et Fronto: Ultio vindicat factum; vindicta, vel vindicatio, futura prohibet.

]
Inter Defensorem et ultorem. Defensor curat, ne fiat iniuria, ultor id facit, ne impune sit facta iniuria.
139 [

139. Al., Animam. Crimen, al. ms.

]
Inter Deformem et turpem. Deformis ad corpus pertinet. Turpis ad animum.
140 [

140. Fest., dict. Mente captum. Ipse Etymolog. lib. X, littera D.

---Non., dict. Delirus, et ipse in Etymologiis.

---Sulcos. In Etymolog. additur: In quos omnis seges decurrit, quod cum minime verum sit, fortassis et illic ea verba tollenda, aut scribendum ex Non.: In quos omnis uligo decurrit.

Ibid. Vat., sine mente defectus; delirus autem pro aetate. De verbis quae in Etymologiis adduntur post dirigunt sulcos, dixi suo loco. AREV.

]
Inter Dementem et aelirum. Demens est cuiuscunque aetatis amens, et [F., id est] sine mente, delirus autem per aetatem mente defectus: dictus autem ita, eo quod recto ordine, quasi lira, aberret. Lira enim est arationis genus, cum [Al., cum qua] agricolae facta [Al., iacta] semente dirigunt sulcos.
141 [

141. Indignatus; f., natus, ut Festus. Vide Serv., ad illud II Aen.: Quae mens tam dira.

---Fest., dictione Atroces.

Ibid. Pantinus pro in id adactus indicat ex var. lect. indignatus, et ex coniectura natus. Barthius, lib. XXXVIII Adversar., cap. 2, legit neque suasibilis, et exponit consultus, ratione utens, ut apud Apicium, et Phoebadium. AREV.

]
Inter Dirum et atrocem. Dirus immisericors, quasi divina ira in id adactus. Atrox, crudelis, hoc est, crudus, neque suavis [Al., suasibilis].
142 [

142. Sic. Cic., Tusc. II: Dolor motus asper in corpore, a sensibus alienus.

---Ipse Etymolog. lib. X, littera D dicit dolosus.

Ibid. Vat. adornat pro adornata. AREV.

]
Inter Dolum et dolorem. Dolor est corporis incommoditas, sive molestia. Dolus vero occulta malitia, blandis sermonibus adornata.
143 Inter Dolum, insidias, et fraudes. Dolus animo fit, insidiae loco, sive telo, fraus circa fidem mutuam [Al., iniuria].
144 [

144. Lib. X Etymolog. littera D.

]
Inter Dementiam et amentiam. Dementia temporale vitium est, amentia perpetuum. Dementia autem dicta, quasi diminutio mentis.
145 [

145. Etymolog. lib. I, cap. 18.

---Sensus. Al., Mentis, vel sensus.

]
Inter Distinctionem et subdistinctionem. Distinctio finem sensus facit, subdistinctio suspendit [Al., mentem susp.].
146 [

146. Agraet., et copiose Agell., lib. III, cap. 14.

---Non, dict. Divortium.

---Divertit. Sunt enim diverticula, quae ab hoc verbo, semitae transversae a latere, viae militares, ait Serv., ad illud IX Aen. Ad divortia nota.

Ibid. Ms. Vat., vel a ratione deflectit. AREV.

]
Inter Dimidium et dimidiatum. Dimidium est aequa pars divisa, dimidiatum utique pars, sed [Al., si] non aequalis.
147 Inter Divertit et divortit. Divortio [F., divortium] est separatio, cum mulier a viro discedit, divertit vero, qui a via vel ratione deflectit.
148 [

148. Ex Agraetio.

---Purgat, Al., purgat vel lavat, quod tamen abest ab Agraetio.

---Livius. Ex lib. CII, ut constat ex Flori epitome, erat locus.

Ibid. Barthius, lib. XXXIX, cap. 14, potius Festo vel Paulo assentitur, qui deluere solvere exponit a luendo, non a lavando. AREV.

]
Inter Deluit et diluit: Deluit purgat, diluit temperat. Livius, de morte Mitridatis: Quod cum diluisset.
149 [

149. Ex eadem mente Agraetius: diligi affectionis, deligi iudicii.

]
Inter Dilectum et delectum. Dilectum a diligendo, delectum ab deligendo [Al., eligendo].
150 [

150. Hinc legendum constat apud Agraetium unde sumptus quoad sensum locus: Directum in latera aptatum. Sic et Etymolog. lib. X, lit. D: Directus eo quod in rectum vadit.

Ibid. Elegantem hanc differentiam Barthius vocat. AREV.

]
Inter Directum et derectum. Derectum per latum est, directum per longum.
151 Inter Discernere et secernere. Discernit qui in duas partes dividit, secernit, qui ex multis seorsum multa eligit.
152 [

152. Fest., dict. Memorare.

Ibid. Vat., saepius id. AREV.

]
Inter Dicere et memorare. Dicit enim, qui semel idem pronuntiat, memorat, non qui semel dicit, sed qui saepius idem, memoriae conservandae causa, facit.
153 [

153. Sic Paulus ex Festo: Dirigere apud Plautum invenitur pro discedere, sed discindere legit vir erudit.; Et cum aliquo. Al., cum ad aliquem.

]
Inter Derigere et dirigere. Derigimus quae curva sunt, dirigimus, cum aliquo tendimus.
154 [

154. Forte scribendum ex mente Agraetii: Deportare, ea deferre; male tamen ipse, deponere. Apportare est aliquid afferre; comp., etc.

---Tollere.-De loco tollere. Agraet.

]
Inter Deportare, comportare et exportare. Deportare est aliquid afferre, comportare in unum locum conferre, exportare tollere.
155 Inter Discedere et abscedere, et caetera. Discedere per divortium dicimus, abscedere per absentiam, secedere per singularitatem, decedere per mortem.
156 [

156. Sic Serv., ad ill. I Aen.: Despiciens mare velivolum:---Deduco, prosequor; diduco, divido.

---Vel divido. Al. seu pono, id est, f. seu dispono.

---Equos. Malim currus.

---Subducere. Ex Serv., ad ill. I Aen. Subducere classem.

---Deducunt. III Aen. Al., diducunt.

Ibid. Vat., deduco pro animo deducendo. AREV.

]
Inter Deauco et diduco. Deduco de amico producendo [Al., perducendo]. Diduco autem distraho, vel divido. Item quantum ad equos triumphales refertur, si equi, duxere triumphos; si boves, deduxere [Al., duxere]. Item quantum ad naves, subducere in terram dicimus, deducere [Al., diducere] autem in mare, ut: Deducunt socii naves.
157 Inter Duo et ambo [Al., duos ambos], Utique qui dicit duo [Al., duos ambos], numerat; qui ambo, iungit.
158 Inter Disparem et imparem. Dispar est inaequalis, vel dissimilis, impar vero, sine pari.
159 [

159. Ex Serv., ad illud VIII Aen.: Frenaque bina. Vide eumdem, ad illud I Aen.: Bina manu lato crispans hastilia ferro. Al., Cic. epistolarum ad fil.

Ibid. Barthius futilissimum esse ait, quod non dicamus bina, nisi quae numerum singularem non admittunt. Isidorus Servium aliosque grammaticos sequitur, quamvis alioquin verum sit quod saepe bini pro duo promiscue usurpatur. AREV.

]
Inter Duo et bina. Cicero, in epistolis ad filium, duas epistolas, non binas; binas litteras, non duas. Quia numeri tantum pluralis est nomen litterae quae epistolam significant. Nam non dicimus bina, nisi ea quae singularem numerum non admittunt, ut bina castra, bina arma. Ea autem dicimus duo quae singularem numerum admittunt.
160 [

160. Ex Serv., ad illud VIII Aen.: Ne vero hospes, ne quaere.

---Et Mostellaria, scen. cuius initium Habeo, Neptune, mag. grat.

]
Inter Domum et hospitium. Domus ad proprios habitatores pertinet. Nam hospitium tunc vocatur, cum aut aliquem recipimus, aut cum ab aliquo ipsi recipimur; unde et qui venit, et ad quem venitur, hospes dicitur. Sic Plautus: Hospes necavit hospitem captum manu.
161 [

161. C. Fronto: Decens in gestu est, et motu corporis, speciosus; male legitur: formosus ab excellenti specie dicitur, forma naturae bonum, unde etiam formosus dicitur.

]
Inter Decentem et speciosum et formosum. Decens motu corporis probatur, speciosus specie, formosus, natura, sive forma.
162 [

162. Lib. 10 Etymolog. littera I.

]
Inter Deformem et informem. Deformis est cui deest forma, [Al., faeda form.] informis ultra formam.
163 Inter Decus et decorem. Decus ad animum refertur, decor ad corporis speciem.
164 [

164. Ex Agraetio.

Ibid. Vat., ad offerendum. AREV.

]
Inter Delatorem et dilatorem. Delator, qui defert ad accusandum [Al., causandum]; dilator, qui differt ad proferendum.
165 [

165. Poeta anonymus, laudatus a Ioanne de Ianua: Terrarum tracones, animalia dico dracones. Vide Ducangium, verb. Tracones. AREV.

]
Inter Draconem et traconem [Al., truaconem]. Draco est immanis bellua, tracones [Al., truacones] vero sunt hiatus terrae.
166 [

166. C. Fronto: Cur forte aliquid contingit.

Ibid. Vat., et virtutibus. AREV.

]
Inter Divitem, potentem, fortunatum, locupletem et honestum. Dives est potentia et virtute, potens, quasi Deo proximus, locuples fundis, quasi locis plenus, fortunatus, subito [F., substantia] factus beatus, honestus moribus et honore usus.
167 [

167. C. Fronto: Cedo sibi poscit, et est immobile; dat qui non finire facit datum.

]
Inter Do et cedo. Qui dicit do significat quibus detur; qui dicit cedo, de se tantum dicit.
168 [

168. Ex Serv., ad illud V Aen.: Genus alto a sanguine divum.

]
Inter Deum et divum. Quod Deus semper est, divus fit.
169 [

169. Subito, etc. Al.: Insolito et nobis nescientibus fit.

---Detrimentum. Sic Ascon. Pedian., 3 orat. contra Verr.: Detrimentum vel unius partis dici potest.

]
Inter Damnum et iacturam, et detrimentum. Iacturam scientes [Al., scienter] et ultro patimur, damnum subito, et non credentibus nobis, fit; detrimentum, leve damnum fit in parte.
170 [

170. Serv., ad illud V Aen.: Strueremque suis altaria donis:---Dona, ait, superorum, munera inferorum; et clarius. C. Fronto: Donum quod diis datur; munus, quod amicis vel cliens, vel libertus officii causa mittunt. Ipse ead. libro Etymolog. VI, cap. 19.

Ibid. Cod. Vat., munus omnibus. AREV.

]
Inter Donum et munus. Donum Deo offertur, munus hominibus.
171 Inter Delicta et delecta. Delicta peccata, delecta electa.
172 Inter Delictum et iniustitiam. Delictum quidam leve putaverunt esse peccatum, quasi negligentis [F., negligentia] derelictum, iniustitiam vero immane aliquod saevumque commissum.
173 Inter Dolum et dolorem. Dolus tergiversatio, dolor vero corporis inquietudo.
174 Inter Dolosum et inimicum. Dolosus est qui occulta machinatione grassatur, inimicus vero qui mala facit apertius.
175 [

175. Ms. Vat., distribuo pro distraho. AREV.

]
Inter Deduco et diduco. Deduco, amicum, diduco, distraho.
176 Inter Directum et derectum. Directum [Al., derectum] in rectum vadens; derectum [Al., directum] in latere rectum.
177 Inter Disco et doceo. Discit qui non novit, docet vero qui novit.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera C <<<     >>> De littera E
monumenta.ch > Hieronymus > csg75.473 > bsbClm6224.151 > D