monumenta.ch > Isidorus > A
>>> Isidorus, Differentiae, 1, De littera B

De littera A SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

1. C. Fronto: Aptum loco venit, et tempori; utile usus fecit.

Ibid. Vat. et utile quid interest? Et ita in singulis differentiis addit quid interest. AREV.

]
Inter Aptum et utile. Aptum ad tempus, utile ad perpetuum.
2 Inter Amicum et socium. Amicus constat affectu, socius re, quia consortio constat.
3 [

3. Abrogans pro humili fortasse apud alios non reperitur, sed non invenustum est, ait Barthius; pleraque enim Latina, quae ad in adiectione, ea ab in detractione admittere, observari potest. AREV.

]
Inter Arrogantem et abrogantem. Arrogans superbus, abrogans humilis. Arrogans assumit sibi fiduciam, abrogans demit, id est, negans.
4 [

4. Etymolog. lib. X, Littera A et C.

Ibid. Vat. omittit desiderat. AREV.

]
Inter Avarum et cupidum. Avarus est qui suo [Al. sua] non utitur, cupidus qui aliena desiderat.
5 [

5. Vid. Non. in voce Cupido.

Ibid. Vat. omittit ubi post illico alter. Idem Ms., amor ex uxoribus. Elegantissima esse verba Catonis, ait Barthius; nam ubi cupido intrat, exit amor honestus et Socraticus. Legit vero Philippi, et suspicatur, denotari aliquam Catonis invectivam in Philippum, seu Philippicam. In Codice Barthii erat obcenus in aeternum; et quamvis Barthius corrigebat obscenus meretricum, tamen dubitabat an legi posset obscenus in tenerum, quasi sermo sit de venere aversa, ut in differentia impuri et impudici. Melius esset Pasiphaes. AREV.

]
Inter Amorem et cupidinem. Aliud est, inquit Cato, Philippe, amor longe, aliudque cupido. Accessit illico alter ubi alter recessit: alter bonus, alter malus. Alii verius amorem et bonum dixerunt et malum, cupidinem semper malum. Amoris [Al., Iam horum] quadripartita differentia est. Est enim iustus amor; pius, crudelis, obscenus. Iustus amor est uxorum, pius filiorum, crudelis contra naturam, ut Pasiphae, obscenus meretricum.
6 [

6. Malim: Quae inchoanti quid ultro ven.

Ibid. Consolantur. Al. consulantur. Al. consultantur.

]
Inter Auspicia et auguria. Auspicia sunt quae inchoantur et ultro veniunt, auguria quae consuluntur et consequuntur.
7 [

7. Vat. pandit: argumentatio, quae in disputatione fidem assertionibus constat, et facit. AREV.

]
Inter Argumentum et argumentationem. Argumentum est quod in principio libri breviter causam pandit, argumentatio est quae in disputatione fidem assertionibus [Al., assertionemque] facit.
8 [

8. Vat. mensa liberalis, et mox manibus constans. AREV.

]
Inter Artem et artificium. Ars est natura liberalis, artificium vero gestum manibus [Al., gestu et manib.] constat.
9 [

9. Arcanum. Serv., ad illud. Aeneid.: Arcana movebo. Ipse, Etymolog., lib. XX, cap. 9.

---Arces. Etymolog., lib. XV, cap. 2.

---Arca. Varro, IV de Ling. Lat., dict. Arca; et ipse, lib. Etymolog. XX, cap. 9.

---Arceat. Visum est in Etymolog.

---Arcus. Etymolog. lib. XVIII, cap. 9.

Ibid. Cod. Vat., quae exuuntur pro quaeque texuntur. AREV.

]
Inter Absconditum et absconsum. Absconsum est cuiuslibet arte celatum, absconditum vero naturaliter abditum. Conditum est enim, non consum. Inde et consuere dicitur, quando rupta [Al., erupta] atque aperta quaeque texuntur [Al., trahuntur]. Porro occultum [Al., occultatum] ab occulendo, id est, claudendo, dictum. Arcanum vero ab arca vel ab arcendo, eo quod ab eo omnes arceantur, id est, prohibeantur. Inde et arces dicuntur, a quibus arceantur hostes. Inde et arca, eo quod arceat furem. Inde et arcus, eo quod arceat adversarium.
10 Inter Ante et antea. Ante locum significat et personam, antea tantum tempus.
11 [

11. Vide Acron., ode 27, lib. III Horatii.

Ibid. Al.: Inter accubuit, recubuit et decubuit. Barthius existimat vocem dominus ad decubuit retrahendam esse, quod non placet. De cubito vero ex more Romano excitat Horatium: Et cubito remanete presso. In Codice bibliothecae veteris Vaticanae 3984, in quo charactere semigothico describuntur regulae vicecancelleriae per Ioannem XXII, hi praemittuntur versiculi: Sanus eo cubitum, sed laesus vado cubatum; Accumbens dormit, discumbens fercula sumit; Concumbit, violat; procumbit, numen adorat; Occumbit, moritur; victus succumbere fertur; Qui cubat, ille iacet, vigil excubat, incubat ales. AREV.

]
Inter accubuit et recubuit, haec differentia est: accubuit in triclinio conviva, recubuit in cubiculo dominus, decubuit languidus. Accubare enim est corpore toto, accumbere cubito.
12 Inter abscedit et discedit. Abscedit quod a parte quolibet se subtrahit, quod vero a medio dividitur, discedit.
13 [

13. Etymolog. lib. V, cap. 26.

Ibid. Vat. omittit hanc differentiam: Inter adulterium, etc. AREV

]
Inter Adulterium et fornicationem. Quod adulterium est alienam uxorem appetere, fornicatio vero non est adulteratio matrimonii foederis, sed cum aliis solutis moechari.
14 [

14. Servii verba sunt, ad ill. II Aen., Terris iactatus, et alto:---ALTUM tamen sciendum est, quod et superiorem, et inferiorem altitudinem significat.

---Sublime. Etymolog. lib. X, L, T, S.

---Arduum. Sic Serv. interpretatur illud Georg. II: Ardua palma, aut alta, aut ad quam difficile pervenitur.

]
Inter Altum et excelsum, sublime et arduum. Altum ex superiori parte et inferiori est, excelsum ex superiori tantum; sublime excelsum est cum aliqua dignitate; arduum, excelsum est cum aliqua difficultate. Item altus puteus, murus excelsus. Summa videbis in excelso, ima in alto.
15 [

15. Adnixum in uno ms. Servius tamen, quem Isidorus fere sequitur, alteram scripturam magis probat, ad illud I Aen.: Triton adnisus acuto, etc.

---Obnixum. Vetus glossarium, ἀντίσχοντα. Nonius, contra adversarium colluctantem.

Ibid. Vat. conantem aliquid . . . et columnis. AREV.

]
Inter Adnisum, innixum, subnixum et obnixum. Adnisum, conantem [Al., conari] ad aliquid, innixum innitentem in aliquid [Al., inniti ad], ut si quis baculo innitatur, aut columnae. Subnixum vero instructum aliquo consilio, aut suffultum ex omni parte, obnixum autem obstinatum, vel perseverantem [Al., perseverans].
16 [

16. Ex Agraetio.

Ibid. Vulpius, ad Catullum, carm. 38, observat alloqui aliquando usurpari pro consolari. AREV.

]
Inter Alloqui, obloqui, eloqui. Alloqui hortantis et iubentis, obloqui obtrectantis, eloqui oratoris.
17 [

17. Vid. Non., dict. amare et diligere.

---Ad Dolab. Fam., lib. IX, epist, 24.

---Diligere vero, Etymolog. lib. X, littera D.

Ibid. Similia Ciceronis verba indicat Barthius, ex lib. IX Famil. epist. 14, et addit diligere egregie amare non uno loco Suetonio valere. AREV.

]
Inter Amare et Diligere putat differre Cicero, saepiusque sic utitur, ut distinguat, atque amare ponat pro ardenter amare, at diligere pro levius amare, sicut in epistolis ad Brutum: Vale, inquit, et nos ama; vel, si id maius [Al., minus] est, dilige [Al., diliges]. Et rursus: Sic igitur facies; me aut amabis, aut quo contentus sum, diliges. Item ad Dolabellam: Quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam, posse aliquid accedere? Tantum accessit, ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse. Alii dixerunt amare nobis naturaliter insitum, diligere vero electione.
18 [

18. Macrob., lib. Satur. VI, cap. 4.

]
Inter Abiicere et proiicere distat. Quod enim in despectione est, et neglectum, abiicitur, quod vero foris est penitus a salute, et a beatitudine alienum, hoc proiicitur. Proiicere autem dictum, quasi porro abiicere.
19 [

19. Ex Agraetio, in quo male pro compescere est compensare, desuntque illa, modo accusare, modo aliquid, sicut in Parisiensi Editione.

---Causam. Causam causae est in Agraet.

Ibid. Vat. causas ostendunt. AREV.

]
Inter Arguere et coarguere. Coarguere est coercere et compescere, arguere modo accusare, modo aliquid ostendere, et patefacere est. Virgilius [Aeneid. IV, 13]: Degeneres animos timor arguit. Unde et argumenta dicuntur quae causam ostendunt.
20 [

20. Ms. Vat., quisque proxime. Et infra: Item circumspicit (forte circumspiciens) quaerit cernere. Nam, etc. AREV.

]
Inter Adlidere et elidere. Adliditur quis proxime, eliditur longe.
21 [

21. Ex Agraetio, in quo male est aspicimus sursum, qui hinc emendandus.

---Notandum. Ex Serv., ad illud I Aen.: Despiciens mare velivolum.

---Quod si. Al., quia si. Servius.

---Nonnunquam. Serv.

---Inquirere.-Inquirens, Servius.

]
Inter Aspicere et respicere, etc. Aspicimus ante nos, respicimus retro; suspicimus sursum, despicimus deorsum, inspicimus introrsum, prospicimus [Al., perspicimus] longe, conspicimus circumquaque. Item aspicimus praesentia, respicimus praeterita, prospicimus futura. Qui autem in dexteram laevamque se convertit, haec aspectat, non aspicit. Notandum sane, quod si et despiciens dixerimus, nonnunquam diligenter inquirere significamus. Item circuminspicere [F., circumspicere], quae nec cernere possis [Al., quaerit cernere]. Nam circuminspicere [F., circumspicere] est quaerere.
22 [

22. Interpretes Terent., act. III, scen. 4, Eunuch.: Proprie intendere est crimen in adversarium iacere.

Ibid. Vat. in bonum est. AREV.

]
Inter Attendere et intendere. Attendere aspicere est, intendere vero criminari, aut ad caedem, aut ad iniuriam. Perraro [Al., pro raro] tamen in bono est.
23 Inter Audire et exaudire: quod tam boni quam mali audiuntur, exaudiuntur tantum boni.
24 [

24. Ex Agraetio. Vid. etiam Non. in dict. Adolere.

---Forte legi possit ex Serv., ad illud VI Aen., Modis inolescere miris, CONCRESCERE. Propius tamen vero existimo, ut ex Agraetio legamus inolescere coaugmenti, addamusque tertium membrum; exolescere evanescendi.

]
Inter Adolescere et inolescere. Adolescere augmenti est, inolescere consuescere.
25 [

25. Ex Agraetio.

Ibid. Vat. in praesenti. AREV.

]
Inter Annuntiatur, nuntiatur [Al., enuntiatur], et denuntiatur [Al., denuntiatur et renuntiatur]. Annuntiatur de futuro, nuntiatur [Al., enuntiatur] de longinquo; denuntiatur de [Al., in] praesenti, renuntiatur de excusando et repudiando.
26 [

26. Ascon. Pedian. in Divinationem.

]
Inter Advocatur, invocatur et evocatur. Advocatur daturus patrocinium, invocatur praestiturus auxilium, evocatur praebiturus [Al., praestiturus] obsequium.
27 [

27. Ex Agraetio, in quo pro abducitur, est adducitur.

]
Inter Abducitur, perducitur et deducitur. Abducitur quis ad rem inhonestam, perducitur ad studia [Al., studium] deducitur ad honorem.
28 [

28. Agraet,: afficimus honore, afficimus iniuria, qui hinc forte emendandus.

Ibid. Cod. Vat. in honore . . . in iniuria. AREV.

]
Inter Adficimur et afficimur. Adficimur [Al., afficimur] honore, afficimur [Al., Adficimur] iniuria.
29 [

29. Ex Agraetio.

]
Inter Adversum te et adversus te. Adversum te adversarius, adversus te imitator.
30 [

30. Ex Agraet. Vid. Serv., ad ill. III Aen.: Harum unam inveni, et ipse Etymolog. lib. X, littera A.

]
Inter Alterum et alium. Alter de duobus dicitur, alius de multis. Alter enim sine uno esse non potest.
31 [

31. Ex Agraetio, et Serv., ad ill. I Aen.: Apparent rari nantes. Vid. etiam Fest., dict. Apparet.

---Non reg . . . Haec ab Agraetio absunt, et recte.

Ibid. Ms. vat. sed discernendo. AREV.

]
Inter Apparet et paret [Al., adparet et apparet]. Apparet [Al., adparet] qui videtur, paret [Al., apparet] qui obsequitur non regulae ratione, sed discernendi intellectus gratia.
32 [

32. Videtur differentiam concinnasse ex pluribus verbis Servii, ad ill. VI Aen., Ostia iamque domus patuere. Habes haec etiam lib. Etymolog. V, cap. 7.

Ibid. Vat., ostia quibus excluduntur. AREV.

]
Inter Aditum et ostium. Aditus quibus admittitur [Al., admittimur], ostium quo excluditur [Al., excludimur].
33 [

33. Varro, IV de Ling. Lat.

]
Inter Arbitrum et iudicem. Arbiter ex voluntate fit, iudex ex lege.
34 [

34. Ex Serv., ad ill. VIII Aen. Tum manus Ausoniae. Ipse Etymolog. lib. X, littera A.

]
Inter Advenam et convenam. Advenae de uno loco venientes, convenae de diversis.
35 [

35. Ex C. Front. et ipse Etymolog. lib. X littera C.

---Item . . . Ex Serv., ad ill. III Georg.: Color deterimus albis. Ex quo pro aurorae leg. pallori.

Ibid. Hispanis adhuc alba auroram notat, atque ita fere Italis, quod animadvertit Barthius, ad verba: Album vero quod aurorae constat esse vicinum; et plura observaverat ad Apuleium, qui aurorae album lacertum laudat. AREV.

]
Inter Album et candidum. Album natura, candidum studio sive cura; Albos ergo capillos, ceram candidam dicimus. Item candidum est quadam nitenti [Al., ante] luce perfusum, album vero quod aurorae constat esse vicinum.
36 [

36. Vat., qui albus est; albescentem qui iam incipit. AREV.

]
Inter Albentem et albescentem. Albentem dicimus eum qui iam albatus [Al., albus], albescentem eum qui incipit.
37 [

37. Etymolog. lib. XI, cap. 1.

---Praeterea . . . Etymolog. lib. X, littera A: Animosus quod sit animis, et viribus plenus.

Ibid. Ms. vat., affectu immutatur. In Ms. Barthii, ista semper in essendo; corrigit Barthius, ista semper in esse uno. Elegantem vocat huius differentiae observationem. AREV.

]
Inter Animum et animam hoc interest, quod animus consilii est, anima vitae. Ista semper eadem est, ille pro affectu mutatur. Item mentem antiqui ab animo separaverunt: mentem, ut sciat, animum vero, ut velit, aut possit discere. Praeterea nonnunquam, et animus pro viribus ponitur.
38 [

38. Ex Serv., ad ill. II Aen.: Uterumque armato milite complent. Ipse Etymolog. lib. XI, cap. 1.

---Sallustius. Ex fragmentis incertorum lib.

]
Inter Alvum et ventrem, et uterum. Alvus interius receptaculum cibi est, quo sordes defluunt, ut Sallustius, Simulans sibi alvum purgari. Venter est aspectus ipsius partis extrinsecus, ut Iuvenalis: Montani quoque venter adest. Uterus autem proprie praegnantis est. Sed et hoc a poetis metri necessitate variatur.
39 [

39. Etymolog. lib. XVIII, cap. 5. Aliud discrimen apud Fest. dict. Arma.

---Serv., ad ill. IX Aen.: Telorum effundere contra omne genus.

Ibid. Vat. post hanc differentiam inserit: Inter aquam et undam, etc., ut num. 65. AREV.

]
Inter Arma et tela. Arma sunt quibus defendimur [Al., defendimus], tela quae mittimus [Al., emittimus]. Item arma belli sunt, armamenta navium.
40 [

40. Etymolog. lib. XIV, cap. 9.

Ibid. Consumptio est riparum. Eleganter, ait Barthius; perduntur enim ut non videantur ripae. Ita mori flumina exposuit idem apud Petronium Arbitrum. In Vat. Cod., consummatio est. AREV.

]
Inter Alluvium et colluvium. Alluvium consumptio est riparum ex aquis, colluvium autem congregatio sordium, quae fit a fluxione multa.
41 [

41. Ex Agraetio, in quo tamen pro aquatum est aquaticum.

---Dicimus. F. Addendum ex Agraetio, quae aquam aliunde recepit, aquos.

]
Inter Aquatum et aquosum. Aquatam potionem recte dicimus, aquosum locum qui ex se aquam fundit. Ita et meracam potionem, merosum autem vinum appellamus.
42 [

42. Al.: Est opacum quasi opertum coelo.

---Sine flatu. Puto mendum subesse, scribendumque ἄνευ φρίκης, id est, sine frigore, sic et in Serv. leg. ad ill. V Aen.: Apricis statio gratissima mergis, et VI Aen., ad ill. Terris immittit apricis. Vid. Fest. dict. Apricum. Ipse Etymolog. lib. III, cap. 18.

---Opacum condensum. Sic Fest., dict. Opacum.

---Amoenum. Sic etiam vetus Glossar. Amoenum interpretatur σύσκιον τόπον.

---Amoena autem. Ipse Etymolog. lib. XIV, cap. 8. Fest., dict. Amoena. Servius ad illud. V Aen., amoena piorum, et VI, amoena vireta.

]
Inter Apricum et opacum. Apricum contrarium est opaco, quasi apertum coelo, vel soli sine [Al., in] horrore frigoris. Et est apricum, quasi [Al., quia] sine flatu et frigore. Hinc et Africam dici quidam existimant, quasi Apricam. At contra opacum condensum est, et umbrosum, sicut et amoenum. Amoena autem dicta eo quod amentur.
43 [

43. Ex Agraet.; ipse Etymolog. lib. XVII, cap. 6.

---Molem. Al. mobilem. Agraetius male.

]
Inter Acerbum et acervum. Acervus per duas vv scribitur, et significat molem. Acerbus per b scriptus significat immaturum.
44 [

44. Ex Agraet., et ipse Etymolog. lib. XVII, cap. 6.

Ibid. Vat., et fructuosae. AREV.

]
Inter Arbos et arbor. Arbor interdum et sine fructu, arbos vero nonnisi fructifera. Similiter silva et nemus. Silva interdum est fructuosa, nemus vero arbores umbrosae et infructuosae intelliguntur.
45 Inter Acerbum et immaturum. Acerbum est longe a maturitate positum, immaturum vero proximum maturitati.
46 [

46. Ex Agraet. 46; ipse Etymolog. lib. XX, cap. 16.

]
Inter Avenam et habenam. Avena per v litteram herba est. Habena per d litteram lorum est. Habenas autem ab habendo dictas putant, quod his equos habemus, hoc est tenemus, unde et equi habiles dicti.
47 [

47. Volucri currit. Al.: Volucris erit ex quad.

Ibid. Cod. vat. omittit, nimia pernicitate . . . sonat; et num. 49 et 50, et ita alios. Barthius in suo Codice legebat: Volucri currit citata quadriga; emendabat, cita pro citata, ut sit anapaestus. AREV.

]
Inter Avem et volucrem. Aves dicimus quae per aera levibus [Al., levius] volitant pinnis [Al., pennis], volucres autem non solum aves vocamus, sed quadrupedes nimia pernicitate currentes, sed tamen cum adiectione, ut puta volucrem equum, volucrem tigridem. Ut est illud Pacuvii: Volucri currit axe quadriga. Nam [Al., sed] et sagittae volucres dicuntur, quod his pinnae [Al., pennae] conglutinantur. Nam sine adiectione tantum alitem sonat.
48 [

48. Ex Servio, ad locum II Aen. citatum ad verbum.

]
Inter Anguem, serpentem et draconem. In mari angues, in terra serpentes, in templo dracones. Ut Virgilius: Tranquilla per alta angues; et paulo post: Serpens amplexus uterque. Item: Delubra ad summa dracones.
49 Inter Aureum et auratum. Aureum auro factum, auratum ex alia materia factum, et mistum auro operitur.
50 [

50. C. Fronto: Animantia animus facit, animalia animam habent.

]
Inter Animalia et animantia. Animalia sunt quae habent animam, animantia tantum ad animos pertinent.
51 Inter Austrum et ostrum. Austrum ventum significat, ostrum vero purpuram.
52 [

52. Vid. Non. dict. Innuere, et Annuere.

---Sic veteres membranae vocum in Terentio explicatar.: Abnuo, nego, subtraho.

]
Inter Annuit et abnuit. Annuit consentit, abnuit denegat.
53 Inter Aes et es. Aes metalli materia, es vero verbum est.
54 [

54. Non. Marc., dict. Animus, et Anima.

Ibid. Vat. anima spiritus, quo vivinus. AREV.

]
Inter Animum et animam. Anima sine differentia, animus vero varius est; quod animo sapimus, anima qua vivimus.
55 [

55. Etymolog. lib. I, cap. 26.

]
Inter Ad et at. Ad praepositio est, at vero coniunctio.
56 Inter Adiuro et abiuro. Adiuro rogo, abiuro nego.
57 [

57. Vid. Fest., dict. Apud.

]
Inter Apud et penes. Quod apud te tunc dico, cum aliquam partem omnem significo. Nam penes possessionem significat, apud autem quasi corpus et librum, non possessio [Al., possessionem]. Dicimus autem, apud te habeo argentum meum, non penes te; quae ergo redduntur, apud te habeo; quae possidentur, penes te habeo.
58 [

58. F. Legend.: Uri est penitus et ad medullam ignem sentire. Nam dictiones est igni adurere ex illis superioribus, est igni dare, sic male irrepserant.

---Sepelire. Etymolog. lib. XI, cap. 22.

Ibid. Fortasse legendum ex utraque parte, AREV.

]
Inter Amburere et comburere, et sepelire. Comburere est igni dare, amburere ex utraque adurere; urere est igni adurere penitus, et ad medullam ignem sentire. Sepelire est sepulcro cingere, vel corpus humo tegere et ossa. Inde Virgilius [Aeneid. X, 904]: Corpus humo patiare tegi: Aut [Aeneid. IX, 214]: Si qua id fortuna vetabit, Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.
59 [

59. Ex Agraetii mente, temeritas sine consilio, audacia post consilium. C. Fronto hinc forte emendandus: Audax non timet, temerarius non providet; nam male alioqui, audax non providet, temerarius non timet.

]
Inter Audacem et temerarium. Audax non timet, temerarius non aestimat periculum.
60 Inter Ad forum ire et in forum ire. Ad forum significatur aliquis locus in quem imus; in forum, in ipsum forum.
61 Inter Afrum et Africum, et Africanum. Afrum dicimus civem, Africum ventum, Africanum negotiatorem.
62 [

62. Serv., ad illud VIII Aen.: Accipio, agnoscoque libens.

]
Inter Agnoscere et cognoscere. Agnoscimus notos, cognoscimus ignotos.
63 [

63. C. Fronto: Aufert qui dedit, adimit imperio coactus, eripit, qui plus valet.

---Ius. F., Iussi, ut infra littera R.

]
Inter Auferre, adimere et eripere. Auferimus rem quam dedimus, adimimus ius, eripimus quod ab aliquo [Al., alio] rapimus.
64 Inter Agere causam et dicere. Quod agit patronus, dicit reus.
65 Inter Aquam et undam. Unda semper in motu est, aqua vero stativa. Porro imbres nubium sunt, latices fontium. Nam latex proprie liquor fontis est; et dictus, quod in venis terrae lateat.
66 [

66. Ex Serv., ad ill. II Aen.: Quae me aequora possunt.

---Non., dict. Aequor.

]
Inter Aequora et maria. Aequora, non tantum aquae, sed et campi propter aequalitatem dicti, mare autem tantum congregatio aquarum.
67 [

67. Serv., ad ill. VI Aen.: Quem tibi longaevo:---Aevum (inquit) proprie aeternitatis est. Unde quis in Isidoro forte legendum censeat: Aevum tantum perpetuitatem ostendit.

]
Inter aevum et saeculum. Aevum tantum tempus ostendit, saeculum vero perpetuitatem et tempus. Unde et in saecula saeculorum dicimus.
68 [

68. Etymolog. lib. X, dict. Aequus, littera A.

]
Inter Aequum et iustum. Iustus quippe ex lege est, quasi ius custodiens, aequus autem est qui secundum naturam iustus. Etenim iustus a iure vivendo, id est, iuxta quod ius est faciendo, vocatur.
69 [

69. Ex C. Fronton. et Agraetio.

---Ex. Serv., ad ill. I Aen.: Curisque ingentibus aeger. Interpretes Terentii, Act. I, scen. 2, Andr.

]
Inter aegrum et aegrotum. Aeger proprie animo moestus, nam corpore aegrotus dicitur. Proinde aeger est, et tristis, et male valens, aegrotus autem, sive aegrotans tantummodo male valens.
70 [

70. Al. ut Cicero, Tuscul. III.

Ibid. Nota Pantini quid sibi velit, nescio. AREV.

]
Inter Aegritudinem et aegrotationem. Sicut aegrotatio in corpore, sic aegritudo in animo nomen habet non seiunctum a dolore. Dolor igitur aegritudo, id est, causa efficiens aegritudinem in animo, tanquam aegrotationem in corpore.



>>> Isidorus, Differentiae, 1, De littera B
monumenta.ch > Isidorus > A