monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 15 > 99
Hieronymus, Epistulae, 4, 98. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI ALTERA PASCHALIS ANNI 402. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS S. HIERONYMO INTERPRETE. <<<     >>> 100. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI EPISCOPI AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS PASCHALIS ANNI 404. D. HIERONYMO INTERPRETE.

99[Lectorem monemus iterum, pertinere hanc epistolam cum subnexa Paschalis interpretatione ad anni 404. posteriorem partem; subdi vero heic loci semel intermisso temporum ordine, ob istarum elucubrationum indolem, ingeniumque, atque argumenti unitatem, ob quam distrahi, suumque in locum reservari, docti homines, quos in consilium adhibuimus, aegre patiebantur. Accedit in veteribus Mss. atque in vulgatis omnibus continuo iungi, tametsi ordine aliis de causis vitioso atque inverso.] XCIX [Note: Alias 31. Scripta anno 404.] AD THEOPHILUM. HIDE APPARATUS

1  [Excusat se Theophilo, quod subnexam Paschalem eius Epistulam serius verterit; impeditus partim obitu Paulae, partim suo morbo.]
BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Ex eo tempore quo Beatitudinis tuae accepi Epistulas, iuncto Paschali libro, usque in praesentem diem, ita et moerore luctus, et sollicitudine, ac diversis super statu Ecclesiae hinc inde rumoribus exagitatus sum, ut vix volumen tuum potuerim in Latinum sermonem vertere. Optime enim nosti iuxta, veterem sententiam, Non esse tristem eloquentiam: maxime si ad aegritudinem animi accedat corporis aegritudo. Et hanc ipsam Epistulam febre aestuans, et quintum iam diem decumbens lectulo, nimia festinatione dictavi: breviter indicans Beatitudini tuae, magnum me laborem sustinuisse in translatione eius, ut omnes sententias pari venustate transferrem, et Graecae eloquentiae Latinum aliqua ex parte responderet eloquium. 2  In principio philosopharis: et generaliter agens dum omnes erudis, unum iugulas: in reliquis autem quod vel difficillimum est, Rhetoricae eloquentiae iungis Philosophos, et Demosthenem, atque Platonem nobis consocias. O quanta dicuntur in luxuriam, quantis praeconiis extollitur continentia, et de intimis sapientiae disciplinis, diei ac noctis, lunae cursus, ac solis ratio, mundi istius natura describitur; et hanc ipsam disputationem ad Scripturarum refers auctoritatem, ne in Paschali libro videaris de saecularibus quidquam fontibus mutuatus. Quid plura? In his laudare te vereor, ne assentandi crimen incurram. Optimus liber est, et in Philosophis, et agens susceptam causam absque invidia personarum. Unde obsecro te, ignoscas tarditati etiam meae; ita enim sanctae et venerabilis Paulae confectus sum dormitione, ut absque translatione huius libri, usque in praesentiarum nihil aliud divini operis scripserim. Perdidimus enim, ut ipse nosti, repente solatium, quod (ut conscientiae nostrae testis est Dominus) non ad proprias ducimus necessitates, sed ad sanctorum refrigeria, quibus illa sollicite serviebat. Sancta et venerabilis te, filia tua Eustochium, quae nullam pro matris absentia recipit consolationem, te universa [Fratrum coetus, qui solitariam cum Hieronymo vitam agebant, Fraternitas heic loci obvio sensu intelligitur; eius tamen vocabuli apud ecclesiasticos Scriptores acceptio varia est, et significatio: nec raro pro Ecclesia sumi, saepe etiam mysterii multum ac religionis in eo positum invenias. Vid. Optatum Milevitan. init. lib. 1. de Schismate Donatistar. in eumque doctorum virorum notas.] Fraternitas suppliciter salutat. [Haud alios putamus indicari libros, quam illos Invectivarum contra S. Ioannem Chrysostomum, qui ab Hieronymo quidem Latine explicati sunt; sed minime aetatem tulerunt neque in Graeco exemplari, neque in Latina interpretatione, exceptis apud Facundum Hermianensem fragmentis perquam exiguis. Consule paulo infra epistolam 114 et quae ibi adnotamus.] Libros quos dudum scripsisse te nuntiasti, vel legendos nobis, vel vertendos transmitte. Vale in Christo.