monumenta.ch > Hieronymus > 96
>>> Hieronymus, Epistulae, 4, 97. AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM.

96[In aliis editionibus num. caret. Scripta init. an. 401.]. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI EPISCOPI [In Martianaei editione falso liber Paschalis secundus inscribitur, et secundo etiam loco ponitur, cum tamen ex ipsa Chronica nota, quae in fine habetur, ad annum spectare 401. et caeteris praecedere compertum sit.] PASCHALIS ANNI 401. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS, A S. HIERONYMO LATINE REDDITA. HIDE APPARATUS

1  [Christi divinitas maxime contra Apollinarem asseritur, tum Origenis errores plerique sigillatim proponuntur, ac refutantur; denique in proximos dilectio, ad celebrandum, ut par est, Dominicum Pascha, praecipua virtus laudatur.]
Christum Iesum, Dominum gloriae, fratres carissimi, rursum consona voce laudemus, et alacriter adorantes, et prophetae verba complentes, qui dicit: Cantate Domino hymnum novum [Psal. 149]; quotquot fidei perducentis ad regna coelorum participes sumus, sanctae solemnitatis suscipiamus adventum, et [Saepe antea laudatus Ambrosian. Cod. H. 59. ut imminentes ferias totius nobiscum orbis festivitate, etc. vitiose enim urbis erat in prius vulgatis.] imminentia festa totius nobiscum orbis festivitate celebremus: clamante uno de sapientibus: Veni, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam complacuerunt Deo opera tua [Eccl. 9. 7]. Qui enim bonorum operum sunt, et lacte infantiae derelicto, solidioris cibi alimenta suscipiunt, divinos sensus altius intuentur, et saturati spirituali cibo, laudatorem et testem vitae suae habent Deum; et ad istiusmodi convivas Ecclesiastes loquitur: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat [Eccles. 9]. Ut virtutum veste circumdati, splendorem solis imitemur, et quotidiana lectione sanctarum Scripturarum quisque infundat oleum sensui suo, et paret mentis lucernam quae, iuxta praeceptum Evangelii, luceat omnibus qui in domo sunt [Matth. 5]. 2  Igitur convivas tales, et qui sic passionis dominicae festa concelebrant, aemulantes, cum sancto dicamus: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu sum [Psal. 103]; festinemusque ad Angelorum metropolim, quae libera est, et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones sunt, nec ruinae, et de altero ad alterum transmigratio, omnique voluptate calcata, et compressis luxuriae fluctibus, qui adversum nos crebrius intumescunt, coelestibus misceamur choris, ut iam nunc illuc mente translati, et augustiora videntes loca, simus quod futuri sumus. Qua beatitudine indignos se fecere Iudaei, qui Scripturae sanctae opibus derelictis, [Iterum ex Ambrosiano Ms. locum hunc resarcimus, qui in antea editis legebatur «et paupertati intelligentiae acquiescentes magis, usque hodie,» etc. Pauperis autem intelligentiae nomine occidentem litteram intelligi, notum.] et ad pauperis intelligentiae acquiescentes magistros, hodie audiunt: Semper errant corde [Psal. 94]; et nolunt, praesente Christo, dicere: Benedictus qui venit in nomine Domini [Psal. 117]. Praesertim cum omni voce opera clariora, Deum illum esse testentur, et nequaquam dicere: Haec dicit Dominus, sed, Ego dico vobis: per quae ostendit se latorem legum, et Dominum Deum verum, et non esse unum quemlibet prophetarum. 3  Neque enim divinitatem eius, quae nullis locorum spatiis circumscribitur, assumptio servilis formae poterat obscurare, nec angustia humani corporis ineffabilem [Deerat eius vocula, quam ex Paschalium epistolarum editione illa, quae in Bibliotheca Patrum habetur, heic reposuimus; cuius quidem editionis cum posthac testimonio utemur, B. P. litteris designabimus; nam etsi mendis innumerabilibus scateat, tamen multa etiam et praeclara verioris lectionis vestigia retinet, magnum ut nobis auxilium attulerit ad locos aliquot corrigendos. Mox comprobat, erat antea, pro comprobabat, quod ex Ambrosianis chartis accepimus.] maiestatis eius terminare virtutem, quem operum magnitudo Dei filium comprobabat. Nam cum frementis maris elatos gurgites, et instar montium intumescentes, tranquillitati subitae reddidisset, [Facile luxatus hic locus videri possit, quem pristinae integritati restituas, si ordine immutato legas, «et imperium praesentis Domini aquarum profunda sensissent, Apostolorum navicula de naufragio liberata; cumque,» etc.] Apostolorum navicula de naufragio liberata, et imperium praesentis Domini aquarum profunda sensissent, cumque, colluctantibus ventis, et ex omni parte fluctibus excitatis, tanta discrimina Salvatoris iussione cessassent, quasi divino spiritu afflati, qui pariter navigabant: Vere, inquiunt, filius Dei es [Matth. 14]: non ambigentes de divinitate, cuius magnitudinem opera loquebantur. De illo enim prophetale vaticinium est: Tu dominaris fortitudinis maris, et motum fluctuum eius tu comprimis [Psal. 88]. Et ipse propheta canticum signat [al. significat], [Habentur haec Graece ad Concilium Ephesinum in libello S. Cyrilli Alexandrini, qui religiosissimis Reginis nuncupatus est, quae cum Hieronym. versione conferas. ἵνα μὴ ἐν λόγῳ μόνῳ, ἀλλὰ καὶ ἐν δυνάμει Θεὸς ἀληθινὸς ὁ φανεὶς εἴναι πιστεύηται τῇ τῶν δρωμένων μεγαλουργίᾳ τὴν περὶ αὐτοῦ δηλῶν ἀσφάλειαν. πλἠρης μὲν ὤν Θεὸς, αὐτοθελῶς δὲ ἐνανθρωπήσας, καὶ μηδὲν ἀνθρωπείας ὁμοιώσεως καταλείψας ἐκτὸς, πλὴν μόνης τῆς ἀνοσίου κακίας. καὶ βρέφος γὰρ γενόμενος, Ἐμμανουὴλ ὡμολογεῖτο, μάγων προς αὐτὸν ἰόντων, καὶ τῷ προσκυνεῖν καὶ Θεόν εἶναι τὸν φανέντα βοώντων. ὃτι καὶ σαρκὶ σταυρούμενος ἡλἱου συνέστελλεν ἀκτῖνας, καὶ τῷ ξένῳ θαύματι τὴν οἰκείαν σαφηνίζων θεότητα, οὐδαμοῦ σκορπίσας ἑαυτὸν, ἢ διαλύσας εἰς σῳτῆρας δὐο. ἀλλὰ καὶ τοῖς μαθηταῖς ἔλεγε. μῆ καλέσητε διδάσκαλον ἐπὶ τῆς γῆς· εἷς γάρ έστιν ὑμῶν καθηγητὴς ὁ χριστός. οὐ γὰρ ὅτ τοῦτο τοῖς ἀποστόλοις παρήγγειλε, τοῦ φαινομένου σώματος τὴν οἰκείαν διώριζε θεότητα, οὐδὲ ὅτε χριστὸν ὲαυτὸν διεμαρτύρετο εἶναι, ψυχῆς καὶ σαρκὸς διωρίζετο· οὕτως ἄμφω τυγχάνων Θεός τε καὶ ἄνθρωπος, δοῦλος ὁρώμενος, κα κύριος γνωριζόμενος· τὸ μὲν ὑψυλὸν τῆς θεότητος τῷ ταπεινῷ τῆς ἐνανθρωπήσεως ὑποκρύψας φρονήματι, τὸ δέ γε ταπεινὸν τοῦ ὁρωμένου σώματος τῇ τῆς θεότητος ὑπεραίρων ἐνεργεία.] ut non solum in verbo, sed et in virtute Deus verus, qui visus est, crederetur, excellentia operum quod latebat, ostendente. Perfectus Deus propria voluntate quidquid humanae fuit et naturae et conditionis assumens, absque peccato duntaxat et malitia, quae nullam habet substantiam, infans nascitur, EMMANUEL adoratur, Magi de Oriente veniunt, Deum Dei filium, genu posito, confitentur: qui, et tempore passionis, pendens in cruce, solis obscurat radios, novo inauditoque miraculo divinitatis suae exprimens magnitudinem. Et indivisus et inseparabilis, nec in duos salvatores quorumdam errore seiunctus. Unde et ad discipulos loquebatur: Nolite vocare magistrum super terram: unus est enim magister vester Christus [Matth. 23. 8]. Neque enim cum haec apostolis diceret, a corpore, quod patebat aspectui, divinitatis excellentiam separabat. Nec quando unum se Christum Dei filium testabatur, animam dividebat et carnem: non alter et alter, sed unus atque idem utrumque subsistens, Deus et homo, dum servus videtur, et dominus adoratur: siquidem in humani corporis vilitate ineffabilem celabat Deum, et rursum fragilitatem carnis divinis operibus excedebat: [Copulativa et particula, quae in Latino vacat, ac sensum paulo turbat, ex Graecae linguae ingenio probatur. Eam tamen Ambrosian. cod. non habet, quinimo contrario sensu legit, ut unus quilibet.] et ne unus quilibet sanctorum, ut a plerisque aestimatum est, crederetur: sed ille quem et Paulus ostendere volens, scribit: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus: Et iterum, Mediator autem unius non est, Deus autem unius est [1. Tim. 2]; quia unus Filius Patris nostrique mediator, nec aequalitatem eius amisit, nec a nostro consortio separatus est, invisibilis Deus, et visibilis homo: forma servi absconditus est, et dominus gloriae confessione credentium comprobatur. 4  Neque enim privavit eum Pater naturae suae nomine, postquam pro nobis homo et pauper effectus est, nec in Iordane fluvio baptizatum altero appellavit vocabulo, sed filium unigenitum: Tu es filius meus dilectus, [Idem Ambrosian. in te mihi complacuit. Quae subsequuntur in Graeco textu servavit Theodoretus Dialog. 2. οὔτε τῆς ἡμετέρας ὁμοιώσεως, πρὸς ήν κεκοινώνηκεν, εἰς θεότητος φύσιν μεταβαλλομένης, οὕτε τῆς θεότητος αὐτοῦ τρεπομὲνης εἰς τὴν ἡμετέραν ὀμοιῶσιν. μένει γὰρ ὃ ἧν ἀπ᾽ αρχῆς Θεός· μένει καὶ τὴν ἡμῶν παρασκευάζων ὕπαρξιν.] in quo mihi complacui [Luc. 2]. Nec similitudo nostra in divinitatis est mutata naturam, nec divinitas in nostrae naturae versa est similitudinem: sed manens quod a principio erat, Deus verbum, et in se nos glorificans, non venit, iuxta Ieremiam, ut diceret: Heu mihi mater, ut quid me genuisti? virum [Penes Martianaeum erat, qui iudicaret omni terrae non profuit, etc. Nos integram, veramque Lectionem ex Ambrosiano exemplari mutuati sumus, cui assentitur etiam Graecus τῶν LXX. ἄνδρα δικαζόμενον καὶ διακρινόμενον πάσῃ τῇ γῇ; οὔτε ὠφέλησα, οὔτε, etc. Mox alii editi, damnaturus pro donaturus, satis vitiose.] qui iudicer, et discernar omni terrae: non profui, neque profuit mihi quisquam [Ierem. 15. 10], qui libertatem donaturus advenerat: nec iuxta Isaiam vociferabatur: Vae mihi, quia cum sim homo, [Ambrosian. cum sim homo immundus, sacro textu, et Graeco in primis renuente.] et immunda labia habens, et in medio populi immunda labia habentis habitem, regem Dominum sabbaoth vidi oculis meis [Isai. 6. 6]. Ipse enim erat rex gloriae, ut in vicesimo tertio Psalmo scriptum est: In patibulo victor existens, et hostilia bella compescens, ut hominem fictum ex humo coelorum habitatorem faceret, et trophaei sui communione donaret. 5  Igitur quanquam hoc nolint, qui eum putant in alium commutatum, Iesus Christus heri et hodie ipse est, et in aeternum [Hebr. 13. 8], nunquam habiturus regni sui finem, iuxta sceleratum Origenis errorem, ne cessante regno, etiam aeternitate privetur, sed coram omnibus loquens: Ego in Patre, et Pater in me [Ioan. 11. 34]. Et docere nos cupiens, quod et Pater in Filio, et Filius in Patre creaturis omnibus imperaret, et hoc ipsum roborans, inferebat: Ego et Pater unum sumus [Ioan. 14. 11], ne quis unum suum, Patrisque regnum humanae carnis occasione divideret. Quod si iuxta Origenis insaniam aliquando amissurus est regnum Christus unigenitus Filius Dei, quomodo ipse Apostolis loquebatur: Ego et Pater unum sumus, non unum postea habiturus imperium? ut scilicet hic habeat gloriam, quam ibi depositurus est. Et ubi erit quod semper Filius in Patre, et Pater in Filio est, si regnum Filii non erit [Verius ex contextu, non erit coaeternum? ut praefert idem Ambrosianus, atque infra clarius asseritur: Nos Christi regnum credamus aeternum, etc. Interim hoc voculam reposuimus.] certum? Verum hoc qui ita se habere contendunt, si tamen non egerint poenitentiam, pereant, et ad hos zelo fidei pietatisque commotus loquatur Moyses: Maledictus tu in civitate, et maledictus in agro [Deut. 28]: Psalmista pariter increpante: Deficiant peccatores de terra, et iniqui, ut ultra non subsistant [Psal. 103]. 6  Equidem scire non possum, qua temeritate Origenes tanta confingens, et non Scripturarum auctoritatem, sed suum errorem sequens, ausus sit cunctis in medium nocitura proferre, nec aestimaverit unquam ullum hominum fore, qui suis assertionibus contrairet, si [Voculam si, quae superiora nectit sequentibus, eratque omnino necessaria sensus perfectioni, ex Ambrosiano Ms. et B. P. editione supplevimus.] philosophorum argutias propriis tractatibus miscuisset, et a malo exordio in fabulas quasdam et deliramenta procedens, Christianum dogma ludum et iocum faceret, nequaquam divinae doctrinae veritate utens [al. nitens], sed humanae mentis arbitrio, et in tantam, seipso magistro, intumescens superbiam, ut non imitaretur humilitatem Pauli, qui plenus Spiritu Sancto contulit cum prioribus apostolis evangelium, Ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset [Gal. 2. 2]: [Editi, sed ignorans, quam adversativam particulam, unde sensus turbatur, expunximus Mss. ope; et paulo post, eorumdem auctoritate, putare emendavimus pro putaret, quod vitiosum erat.] ignorans quod daemoniaci spiritus esset instinctus, sophismata humanarum mentium sequi, et aliquid extra Scripturarum auctoritatem putare divinum. Quiescant ergo aliquando, qui regni Christi finem somniantes, verbositatis Origenis cupiunt esse parasiti, nec cum fidelibus ambulantes, fidem quam non habent, simulent. Quin potius discant, [Legimus ex Ambrosiano, mendose enim vulgati, quod omnis fraudulentia aliud et aliud ostendat. Infra leviora alia emendamus.] quod omnis dolus, et fraudulentia, aliud sit et aliud ostendat: ut sub virtutis specie vitia celare nitatur. Etenim cum in crucis ignominia, quam pro nobis passus est, non amiserit Christus esse Dominus gloriae, iuxta beatum Apostolum, clamantibus contra Iudaeis: Qui destruis templum, et in triduo aedificas, salvum teipsum fac: si filius Dei es, descende de cruce [Matth. 27]; et in carne patiens, pendensque in patibulo, fortitudinem propriae maiestatis ostendit, solem de cursu quiescere faciens, et signorum magnitudine plenam fidei vocem latroni extorquens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum [Luc. 23]. Nunquam post resurrectionis gloriam, perditurus est regnum, licet innumeros contra eum Origenes blasphemiarum lapides iactet. Aut cuius est consequentiae, perpetuitatem regni discipulis polliceri, et dicere: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi [Matth. 25]: et ipsum carere illo quod aliis tribuit? vel quomodo, scribente Paulo ad Corinthios, Absque nobis regnatis, et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum [1. Cor. 4], intelligi poterit regnum Christi post multa tempora terminandum? praesertim cum Ioannes clamet: Et qui desursum venit, super omnes est [Ioan. 3. 31]: Et Apostolus scribat, Quorum Patres, et ex quibus iuxta carnem Christus, qui est super omnia Deus benedictus in aeternum [Rom. 9. 5]. 7  Itaque nulli dubium est, quin qui Deus permamanet in aeternum, simul habeat et regnum, et super ipsos quoque, quos regni possessione donavit, rex perpetuus appelletur, congruum habens divinitatis imperium, nec quicquam in se rude et novum, nisi assumptionem fragilitatis humanae. Si enim, iuxta Origenis insaniam, post multorum circulos saeculorum, Christi regnum est finiendum, consequens impietati eius est dicere, ut et Deus esse aliquando desistat: et qui regni terminos ponit, cogitur idem de divinitate sentire, quae perpetuitatem imperii naturaliter possidet. Quod si regnat Sermo Dei (Λόγος Θεοῦ Verbum Dei), utique Deus est, et hac ratione colligitur, quicumque tentaverit finem regno eius imponere, ad id eum devolvi, ut Christum credere compellatur et Deum esse desinere. Sed haec garriat magister indoctus [Rursum ex Ambrosiano lectionem adscivimus, cum falso excusi habeant peccatoribus; neque enim peccatores in universum, sed magistri indocti sectatores impios damnare Theophili sententia est.] cum sectatoribus impiis, nos Christi regnum credamus aeternum, et in solemni die cantemus cum Angelo, atque dicamus: Regni eius non erit finis [Luc. 1. 33]. Si enim unum cum Patre est, nunquam ex eo quod unum est, cessaturus est, et unio Patris et Filii nunquam dividetur in partes, [Vulgati nec quod dicitur, et mox desistent.] ne quod dicitur, unum sunt, aliquando unum esse desistat. 8  Facessant igitur stultissimi mortalium, imo descendant in infernum viventes [Psal. 54. 16], sicut Psalmista testatur, et praeceptorem impietatis suae ibi esse cernentes, clamitent; [Ex Ezechiele haec repeti Martian. adnotaverat, quae in nostris exemplaribus haud ita invenias; sed cum locus ex memoria recitaret Theophilus, sententias easdem aliis verbis retulisse credibile est.] Et tu captus es sicut et nos: inter nos reputatus es: descendit in infernum gloria tua, et reliqua. Talis pastor gregis morbidi Christum ubique suggillat iniuriis, et diabolum honore sustollit, dum illum adserit, purgatum vitiis atque peccatis, pristinam aliquando gloriam recepturum, et hunc regnare desistere, simulque cum diabolo sub Patris imperio redigendum; ut magis ad Origenis blasphemias, quam ad vociferationem Iudaeorum propheta mirabundus exclamet: [Ex Graeco Ἐξέστη ὁ οὐρανὸς ἐπὶ τούτῳ καὶ ἔφριξεν ἐπὶ πλεῖον σφόδρα, etc. aliter enim est in Vulgat. «Obstupescite coeli super hoc, et portae eius desolamini vehementer,» etc.] Obstupuit coelum super hoc, et horruit valde, dicit Dominus, eo quod duo mala fecerit [Ier. 2. 12]. Origenes, Christum asserens regnare desinere, et diabolum ad culmen, de quo ceciderat, ascensurum; talem sceleris sui profundum lacum fodiens, qui aquas continere non possit: aequalem, quantum in se est, [Erat antea, aequalem diabolum fecit Filio Dei.] diabolo facit Filium Dei, dum detrahit illi regni gloriam sempiternam, et imperio Patris eum subiicit cum daemonibus. Verum istiusmodi vox impia proteratur, ut sciamus, regnum Christi esse perpetuum, ipso loquente ad discipulos suos: Vos perseverastis mecum [Ms. in tribulationibus meis, et ego statuam vobis, etc. Graec. πειρασμοῖς. At illud in primis, semper, neque in Graecis, neque in Latinis exemplaribus invenitur.] in tentationibus meis, et ego statuo vobis testamentum aeternum, ut bibatis et comedatis semper super mensam meam in regno meo [Luc. 22. 28][. 29]. Quomodo enim impleri potest hoc, quod dicitur, semper, nisi perpetuum regnum sit, et nullo fine claudendum? Quod et Magi intelligentes, versi ad poenitentiam, studiosius percunctabantur, Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum? vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus ut adoremus eum [Matth. 2. 22]. Magi fatentur Christum regem, et Origenes negat, dicens eum non perpetuo regnaturum, nec animadvertit se Iudaeorum blasphemiis similem. 9  Legimus in evangelio: cum Dominus atque Salvator fortitudinis suae et patientiae insigne exemplar ostendens, crucem scanderet, Pilatus inscripsit titulum, et posuit super caput eius: Scriptum autem erat: Iesus Nazarenus rex Iudaeorum [Ioan. 19. 19]. Istum titulum multi legerunt Iudaeorum, qui erat scriptus Hebraice, Graece, et Latine. Dicebant ergo Pilato principes sacerdotum et Iudaeorum: Noli scribere quod rex Iudaeorum sit, sed quod ille se dixerit regem Iudaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi [Ibidem. 29]. Cum ergo Pilatus nec seditione, nec precibus ad hoc potuerit adduci, ut regnum Christi de titulo tolleret: sciat Origenes absque ulla necessitate se hoc facere, quod fecerunt Iudaei, ut regnum Christi aestimet terminandum. Et illi quidem in terra positum regem negabant, hic regnantem in coelo, quantum in se est, detrahere nititur, ut accusatorem sceleris sui habeat Pilatum, qui Iudaeis respondit: Quod scripsi, scripsi. Veniat et prophetalis sermo in medium, ac regnum Christi tota praedicet libertate: Gaude filia Sion, praedica filia Ierusalem, laetare et exulta de toto corde tuo, filia Ierusalem [al. Israel]: abstulit Dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israel in medio tui, non videbis ultra mala [Soph. 3, 14. ex Graec.]. Neque enim quos semel salvos fecit, iterum praecipitabit e coelo, et dimittet iuxta Origenis deliramenta et fabulas, ut rursum de sublimibus corruant. Et hoc quod dicitur, Non videbis [al. videbitis] ultra mala, aeternae securitatis indicium est, quod qui semel fuerint liberati, et regni coelorum possessione perfruiti, nequaquam vitiis trahantur ad terram, nec Dei priventur auxilio, qui eis iuxta eloquium prophetale, ponet murum, et circummurale, sua eos virtute circumdans. Unde et Psalmista canit: Non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem [Psal. 124]. Et Dominus protestatur: Non te dimittam, nec deseram. Frustraque somniat ascendere animas in coelum, et descendere, et nunc proficere, nunc ad inferiora delabi, ut per ruinas innumerabiles saepe moriantur, et Christi passio irrita fiat. Qui enim semel pro nobis mortuus est, aeternam nobis victoriae suae laetitiam dedit, quae nulla vitiorum mole extenuetur [al. tenetur]. Nec quisquam hominum crebrius moritur, quod Origenes ausus est scribere, Stoicorum impiissimum dogma, divinarum cupiens Scripturarum auctoritate firmare. 10  Verum quid ista memoramus? cum in tantam irruperit [Manifesto errore hucusque editi, in tantam eruperit victoriam. Quod nunc ex toties laudato Ms. emendamus, vecordiam, iamdiu olim legi oportere conieceramus ex simili loco in Epistol. ad Evangelum, ubi eum, qui Diaconos presbyteris coaequaret, in tantam erupisse vecordiam mirari se profitetur.] vecordiam, imo dementiam, ut aliud Salvatori crimen impingat, dicens eum et pro daemonibus ac spiritualibus nequitiis apud superos affigendum cruci. Nec intelligit in quam profundum impietatis corruat barathrum. Si enim Christus pro hominibus passus, homo factus est, ut Scripturarum testantur eloquia, consequens erit ut dicat Origenes, Et pro daemonibus passurus, daemon futurus est: hoc enim necessitate cogetur inferre, ne ab eo quod coepit, discrepare videatur; ut imitetur blasphemias Iudaeorum [Integriorem sententiam, et rursus veriorem ex eodem Ms. accepimus, quam ut sui parte mulctarent veteres aut amanuenses, similium vocum imitetur atque imitatur occursus fecit. Prius enim erat imperfecto sensu, «discrepare videatur imitator Iudaeorum. Etenim illi Christo similiter,» etc. vel ut in aliis editis multo vitiosius, imitatur, et illi similiter], quos semper imitatur; et illi enim Christo similiter loquebantur: Daemonium habes: Et, In Beelzebub principe daemoniorum eiicis daemonia [Luc. 11. 15]. Sed absit ut pro daemonibus Christus passurus sit, ne et ipse daemon fiat. Et qui hoc credunt, rursum crucifigunt, et ostentui habent Filium Dei [Hebr. 6. 6], qui nequaquam ut semen Abraham apprehendit, ita assumet et daemonum [al. Daemonium], ut pro illis quoque crucifigatur. Nec daemones pro se Deum in passione cernentes, cum Propheta clamabunt: Hic peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Neque cum Isaia dicent: Livore eius sanati sumus [Isai. 53. 4]. Nec pro daemonibus, sicut pro hominum genere, quasi ovis Christus ducetur ad victimam; nec pro eorum salute dicetur: Proprio Filio non pepercit [Ierem. 11]; quia nec daemones clamabunt: Traditus est pro peccatis nostris, et resurrexit pro iustificatione nostra [1. Cor. 11]. Paulus quidem scribit: Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas [1. Cor. 15]: illas in testimonium vocans, et volens earum auctoritate firmare quod dubium est; Origenes autem absque ullo divinae vocis testimonio vim facere nititur veritati, et extincta lucerna, invenire eam. 11  Fautor daemonum et non hominum, crebris calumniis lacessit Filium Dei, et denuo crucifigit, non intelligens in quam profundam et horribilem impietatis voraginem detrahatur. Consequens enim est, ut qui priora susceperit, suscipiat et quae sequuntur: et qui [Vitiose penes Martian. prae daemonibus. Mox verba accipite, et edite ex Ms. suffecimus, quae ex sequenti contextu apertissime probantur.] pro daemonibus Christum dixerit crucifigi, ad ipsos quoque dicendum esse suscipiat: Accipite et edite: hoc est Corpus meum. Et: Accipite, et bibite: hic est sanguis meus [Matth. 26. 26]. Si enim et pro daemonibus crucifigatur, ut novorum dogmatum assertor affirmat, quod erit privilegium, aut quae ratio, ut soli homines corpori eius sanguinique communicent, et non daemones quoque, pro quibus in passione sanguinem fuderit? Sed nec daemones audient: 'Accipite, et edite:' Et, 'Accipite, et bibite;' nec Dominus sua praecepta dissolvet, qui discipulis ait: 'Nolite dare sanctum canibus, nec mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos [Matth. 7].' Nam et Apostolus scribens, 'Nolo vos participes daemonum fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participari, et mensae daemoniorum [1. Cor. 10]:' per haec impossibile esse demonstrat, daemones de calice Domini bibere, et de mensa eius participari. Cibus diaboli negatores Dei sunt, Abacuc loquente: Escae eius electae [Abac. 1]; cibus autem impiorum omnium execrabilis ipse diabolus, Prophetae vaticinio concrepante: Dedisti eum escam populis Aethiopibus [Psal. 73. 14]. Ex quibus omnibus approbatur, Christum pro daemonibus non posse crucifigi, ne daemones Corporis et Sanguinis eius participes fiant. 12  Cum ergo et Apostolus de Salvatore significet: Hoc enim fecit semel, seipsum offerens [Hebr. 7. 27]; et Origenes tanta confidentia illius sententiae contradicat, tempus est illud inferre: Terra, terra audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum [Ier. 22]. Quis enim infernus haec mala suscipere potest? quis tartarus de rebus istiusmodi cogitare? quae gigantum insania tam rebellis exstitit, et turrim impietatis exstruxit? quae libido lasciviens, et daemonum amore deperiens, sic universo [Perperam Martianaeus, aliique editi, dogmatis: emendantur a scriptis, ut statim post, toto corde, cuius loco Benedictinus, toto orbe.] dogmati transeunti divaricavit crura mentis suae? quis intantum de Sodomitica vinea bibit, ut inebriatus vino furoris eius, toto corde conciderit? quis Babyloniorum ita fluminum gurgitibus irrigatus, vivos Israel fontes reliquit? quis egrediens de Ierusalem, et Hieroboam filii Nabath imitator existens, tot errorum fabricatus altaria est, et ararum profana [Vitiose iterum Benedictin. ararum profanatura: pro duobus verbis profana thura, quod habent etiam castigatiores alii ex vulgatis.] thura succendit [3. Reg. 12]? Cur Dathan et Abiron, qui minora peccarunt, non veniant ante tribunal Christi, et sui eum comparatione condemnent, qui extra Ecclesiam Salvatoris variarum doctrinarum thuribula diabolico igne complevit? Neque enim Dominus qui loquitur per Prophetam: Ego visiones multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum [Osee 12. 10. iuxta LXX], adulterinas eum docuit proferre doctrinas, nec qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt verbi Dei, nec Prophetarum chorus, qui olim vocabantur Videntes, haec eum instituit: sed ipse suae mentis arbitrio, furori daemonum serviens, et blando cogitationum errore deceptus, gregem, et ut ita dicam, examen dogmatum perversorum, per totum orbem immisit mentibus indoctorum. Iste est qui Assyriis Babyloniisque fluminibus aperuit os suum, qui navem Ecclesiae bonarum mercium [Ambrosian. «navem bonarum mercium plenam salsis doctrinae fluctibus operire,» etc. Forte olim falsis scriptum est, vel falsae. Interim incongrua lectio ipsa quoque non est.] salutaris doctrinae plenam, fluctibus operire conatus est: dum [Falso hucusque editi Imperatorum laude pro imperitorum. Et Martianaeus quidem Mammaeam Alexandri Imperatoris matrem, quae Origenem acciverat, ad libri oram comminiscitur. Neque vero nos, plurimum apud Imperatores ipsos gratia et commendatione valuisse Origenem, inficiamur, aut ab eo datas ad Philippum eiusque coniugem litteras revocamus in dubium: tantum haec ad praesentem locum nihil attinere affirmamus; falsamque lectionem, quae ex ipso contextu liquet, ex Ambrosiano codice emendari volumus.] imperitorum laude sustollitur, et Scripturarum sensum, aliter quam se habet veritas edisserens, gloriatur in confusione sua. Quis enim innumerabiles adeo et garrulos, et verbositatis atque imperitiae plenos conscripsit libros, et infatigabili studio dies noctesque coniunxit, ut errorum monimenta dimittens, mereretur audire: Multis itineribus tuis deceptus es? Usus est enim duce pessimo, aura populari, et plurimis falsae scientiae voluminibus exaratis, ac rebelli contra Deum mente pugnans, unguento coelestium doctrinarum saniem quamdam, et pedorem sui foetoris immiscuit, ut rursum ad suam animam diceretur: Immunda et famosa, et nimia iniquitatibus. Neque enim Prophetam audire voluit commonentem: Quare diligitis vanitatem et quaeritis mendacium [Psal. 4. 3]? is qui pro daemonibus Christum affigit cruci, ut non solum Dei et hominum, sed daemonum quoque mediator fiat. Verum absit tam immane nefas de Salvatore credere, ut templum corporis sui, quod pro nobis suscitare dignatus est, amissurus, aliud sibi templum daemoniacae conditionis affigat, ut illorum quoque recepta similitudine, pro ipsis patibulum subeat. 13  Obsecro, Fratres carissimi, ut ignoscatis dolori meo, doctrinis impiis resistenti: dum enim impudentiam sectatorum eius repercutere nitimur, compagem loricae ipsius, et venenati pectoris fraudulentias in medium protulimus, ut illud quoque compleretur in eo: Revelabo ignominiam tuam, et ostendam eam amatoribus tuis [Ezech. 16. 36]. Nam inter caetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit et violat, ut audeat dicere, corpora nostra suscitatum quidem iri: sed sic ut corruptelae rursus ac morti subiaceant. Responde mihi, o impietatis caput, quomodo, iuxta Apostolum Paulum, vicerit Christus eum, qui mortis habebat imperium, hoc est diabolum, si corruptibilia et mortalia iterum corpora surrectura sunt? Quid nobis profuit Christi passio, si mors atque corruptio denuo nostra corpora possessura est? Aut quid sibi vult Apostolus, scribens: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur [1. Cor. 15], si resurgentibus mors saeva dominabitur? Vel quomodo qui ista credunt, possunt ex animo dicere: Christus Dei virtus, et Dei sapientia [1. Cor. 1. 24]? volentes illo fortiorem esse mortem, quae suscitata ab eo corpora deletura est, nec probetur ex omni parte superata? Verum et Origenem tam impie resistentem Christus Dominus noster, simul et mortem vicit, et diabolum, qui habebat mortis imperium, sua virtute destruxit, parato nobis in coelo victoriarum suarum triumpho. Nec idcirco corpora suscitabit, ut rursum pereant, sed pro illorum incorruptione perpetua, mortem corruptionemque delevit. 14  Unde liberati a cunctis malis, passionis dominicae festa celebremus, et iuxta Evangelii parabolam [Matth. 22], cernentes a sapientia immolari tauros et altilia, vescamur fortioribus, plenisque nervorum, et pinguioribus doctrinarum cibis, ut lac infantiae deserentes, solidiora capiamus alimenta, causamque malorum omnium fugiamus, imperitiam, quae cum multorum diversis haeresibus vinxerit pedes, Origene maxime sui fruitur amatore, qui inter caetera ausus est licere. Non esse orandum Filium, neque cum Filio Patrem: ac post multa saecula Pharaonis instauravit blasphemiam, dicentis: Quis est ut audiam vocem eius? nescio Dominum, et Israel non dimittam [Exod. 5. 2]. Nec est aliud dicere, nescio Dominum, quam hoc quod dicit Origenes, non est orandus Filius, quem certe Dominum [Idem Ambros. confitemur, alio sensu. In sequenti Isaiae textu verba et in te deprecabuntur, ex his Graecis sunt, καὶ ἐν σοὶ πρωσεύξονται, nam in praepositionem Vulg. respuit.] confitetur. Et quanquam ille in tam apertam proruperit blasphemiam, tamen orandus est de quo Propheta testatur, dicens: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur, quia in te est Deus, et absque te non est Deus [Isai. 4. 5][. 14]. Et rursum, Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [Rom. 10. 13]. Et Paulus disputans: Quomodo, inquit, in vocabunt, in quem non crediderunt [Ibid. v. 14]? Oportet primum credere, quod Filius Dei sit, ut recta et consequens fiat eius invocatio. Et quomodo orandus non est, qui non est Deus: sic e contrario, quem Deum esse constiterit, adorandus [Duo verba et orandus deerant in editis; maxime autem faciunt ad Theophili mentem, ut seriem orationis attendenti constabit, eaque castigatissimus Ambrosian. liber suffecit.] et orandus. Unde et Stephanus, positis genibus, et obsecrans pro his qui se lapidibus obruebant, dicebat ad Filium: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. In nomine quoque Iesu Christi omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum [Act. 7]. Quod autem dicitur, Genu flectetur, sollicitae et humillimae orationis indicium est: Itaque nec Deum credit Origenes Filium Dei, quem non putat [Non esse orandum Dei Filium, sed solum Patrem, nec Patrem cum Filio, eo in libro quem de Oratione inscripsit, Origenem docuisse, tradit Theophilus alibi, et potissimum in Synodica quam edidimus. Atque ille quidem Filium orari concedebat, modo tanquam Mediator, et inferiori precationis genere invocaretur ac Pater, quae eius fuit apertissima insania. Sed hinc Alexandrinus Episcopus sequi contendit, ut nec Deum crediderit Origenes Filium Dei, quem non putat orandum; ac proinde constat vitiose in hucusque editis legi, quem non putat adorandum, neque enim id Origenes senserat, sed ex eius tantum de Christi invocatione sententia haec veluti erroris sequela deduci poterat. Nos germanae lectionis Ambrosian. exemplar admonuit.] orandum, et lacerat eum conviciis: cumque sibi in Scripturarum memoria blandiatur, et putet se eas intelligere, non audit contra se loquentem Moysen: Homo qui maledixerit Deum, peccatum habebit, et qui nominaverit nomen Domini, morte morietur: lapidibus obruet eum omnis multitudo [Levit. 24. 16]. At quis tantis Christum afficit contumeliis, ut hic, qui ausus est dicere, Non debet orari, cassum et inane tantum ei divinitatis nomen indulgens? 15  Verum quid necesse est in tam impiis immorari? ad alium eius transeamus errorem. Dicit corpora quae resurgunt, post multa saecula in nihilum dissolvenda, nec futura aliquid, nisi cum de coelorum mansionibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint [Falluntur editi pariter ac Mss., qui nobis obtrudunt pro novis, nempe corporibus, quibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint, prioribus in nihilum dissolutis. Apertissimum ac saepe obvium errorem emendare ex ingenio non dubitavimus.] novis, quae alia rursum fiant, prioribus omnino deletis. Quis ista audiens, non et mente, et corpore pertremiscat? Si enim post resurrectionem corpora redigentur in nihilum, fortior erit mors secunda, quam prima: quae delere omnino poterit substantiam corporalem. Cur Paulus scribit sic: Mors non dominabitur illius, quod enim mortuum est peccato, mortuum est semel [Rom. 6. 10]: si corpora delenda sunt penitus? Aut quomodo hoc quod dicitur semel, firmum erit: cum caro ab animae consortio separata, redigenda sit in nihilum? Qua ratione rursus adiunxit? Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur in ignobilitate, resurget in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale [1. Cor. 15]. Si enim [Mss., si enim corruptio corpora in nihilum redigit; et mox essetque fortior incorruptione corruptio, quae altera lectio magis probatur; alii tamen ex editis fortior corrupto incorruptio.] incorruptio in nihilum redigit, consequens fuerat dicere, corruptioni ea in perpetuum reservari, essetque fortior incorrupto corruptio. Sed absit Paulum contraria sibi scribere, et incorruptionis [Voces et corruptionis, quae ab aliis tum vulgatis tum Mss. exciderant, supplet emendatiss. Ambrosianus.] et corruptionis eamdem esse naturam. Quod si, ut falso putat Origenes, non solum corruptibile, sed et mortale corpus est suscitandum, ergo unum atque idem corruptio et incorruptio, mors et vita dicentur, et eamdem habebunt in suscitatis corporibus potestatem, et nequaquam rebus, sed tantum nominibus corruptio et incorruptio, mors et vita separabuntur. Sin autem corruptibile et mortale corpus resurrecturum est, consequentius fuerat Apostolum dicere: Seminatur in corruptione, surget in corruptione: seminatur in infirmitate, surget in infirmitate: seminatur in ignobilitate, surget ignobilitate: seminatur corpus animale, surget corpus animale. Quod si corruptionem, et infirmitatem, et ignobilitatem amovet a corporibus suscitatis, et dicit e contrario incorruptione, et fortitudine, et gloria corpora vestienda, et pro animali spirituale corpus esse reddendum; soluta erit mors, et in corporibus suscitatis pro morte et corruptione, immortalitas incorruptioque regnabunt: quia et ipsum corpus immortale et incorruptum resurget, ut possit permanere animae coaeternum. Igitur et Salvator pignus salutis nostris corporibus in resurrectione sui corporis tribuens, non potest credi ultra moriturus, Apostolo in hanc sententiam congruente: Christus resurgens ex mortuis, ultra non moritur, mors ei nequaquam dominabitur [Rom. 6. 9]. Nisi illius fuerit dominata, nec dominetur nostri. 16  Confundatur Origenes, inter caetera flagitiorum genera, quae confingit, magicis quoque artibus patrocinium tribuens: [Pro nam vitiose penes Martian. erat quam, in aliis editis quod. Ambrosian. admonuit. Tractatus vero quos vocat, intellige duos de Resurrectione dialogos, quod ad Synodicam num. 5. notatum est nobis.] nam in tractatibus suis, his locutus est verbis: 'Ars magica non mihi videtur alicuius rei subsistentis vocabulum, sed et si sit, non est operis mali [Idem Benedictinus, ut ne quis eam habeat contemptui: alii editi, ne quid habere possit contemptui, nec displiceret, ut ne quis haberi, etc. Terent. in Phorm. Ut ne quid turpe civis in se admitteret. Interim, quam praetulimus, lectio Mss. conformior est, et Synodicae, ubi totidem verbis isthaec Origenis sententia recitatur ex libris de Resurrectione, quos ad Ambrosium scripsit.],' ne quis habere possit contemptui. Haec dicens utique fautorem se esse demonstrat Elymae magi, qui Apostolis repugnavit, et Iamne atque Mambre, qui Moysi magicis artibus restiterunt. Sed nullas Origenis patrocinium habebit vires, quia Christus magorum praestigias suo delevit adventu. Respondeat novae impietatis assertor, imo aperte audiat: Si non est malum ars magica, non erit malum et idololatria, quae artis magicae viribus nititur. Quod si malum est idololatria, malum erit et ars magica, ex qua subsistit idololatria. Cum autem idololatria Christi maiestate deleta sit, indicat et parentem suam artem magicam secum pariter dissolutam, Propheta super hoc liquido proclamante: Sta nunc in incantationibus tuis, et multis veneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si potuerint prodesse tibi [Isai. 47. 12]. Cum igitur haec Prophetarum scripta [Fort. olim scriptum est verius, detestentur. Infra leviora quaedam castigamus.] testentur, et nullus unquam ausus sit memoriae prodere, magorum artes inter optima quaeque numerandas, leges quoque publicae magos et maleficos puniant: scire non possum qua ratione impulsus Origenes, qui Christianum se iactat, Sedechiae pseudoprophetae aemulator existens, cornua sibi ferrea fecerit, quibus contra dogmata veritatis armatus incedat, nec sapiat quidquam de coelesti Ierusalem, neque imitetur Moysen, et Daniel, Petrumque, et alios sanctos, qui contra magos et incantatores, quasi in acie stantes indefesso certamine dimicarunt. Cum quibus festae diei ducamus choros, quod per media Babylonis pericula transeuntes, Origenis venena vitavimus [al. vitamus], et obedivimus Prophetae sermonibus, imperantis: Egredere de Babylone, qui fugis de terra Chaldaeorum [Ier. 50. 8], ut ingrederemur Ierusalem, in qua praedicatio veritatis est. 17  [Ambrosian. Quanquam enim, maledico resistente, passi sumus, etc.] Quanquam mendacio resistentes, passi sumus aliquid trium puerorum, qui in camino aestuantis incendii flammarum vicere naturam, tamen non praevaluit contra nos ignis Babylonius, nec capilli nostri adusti sunt [Dan. 3. 94], extrema videlicet ecclesiasticae dogmata veritatis; nec saraballa mutata, quae in protectionem animarum testimoniis Scripturae sanctae nobis sapientia texuit [Idem nec Origenis in nobis est perversae scientiae flamma discurrens: haud quidem vere, sed ut deinde intelligas aliquid in impressa lectione desiderari, quo integer sensus sit; et vel legendum discurrente, vel praefixa negandi particula, nec perversae doctrinae, etc. Mox confer S. Epiphanii epistolam ad Ioan. Ierosolym. in nostra recensione 51. num. 4.], nec odor ignis in nobis est, perversae scientiae flamma discurrens. Non enim acquievimus doctrinae eius, qui propter lapsum rationabilium creaturarum, corpora fieri suspicatur: et dicit iuxta Graeci sermonis etymologiam, animas idcirco vocitatas, quod calorem mentis, et in Deum ferventissimae caritatis amiserint, ut ex frigore nomen acceperint, ne et Salvatoris animam iisdem subiacere naeniis sentiremus. Solis quoque et lunae, ac stellarum cursus, et totius mundi pulcherrimam in diversitate consonantiam non asserimus ex causis praecedentibus, variisque peccatis, et animarum vitiis accidisse: nec bonitatem Dei multo tempore praestolatam; ut non ante faceret visibiles creaturas, nisi invisibiles deliquissent. Nec vanitatem appellamus substantiam corporalem, ut ille aestimat, aliis verbis in Manichaei scita concidens [f. concedens], ne et Christi corpus subiaceat vanitati, cuius edulio saturati, ruminamus quotidie verba, dicentis: Nisi quis comederit carnem meam, et biberit Sanguinem meum, non habebit partem mecum [Ioan. 13]. Nam si natura corporea vana est et futilis, iuxta Origenis errorem, cur Christus resurrexit a mortuis? quare nostra corpora suscitabit? quid sibi vult Paulus scribens: Si mortui non resurgent, nec Christus surrexit: si autem Christus non resurrexit, vana est fides nostra [1. Cor. 13]. 18  Ex quo perspicuum est, non corporum naturam esse vanam, sed eos credere [Idem Ms. credere vanitati, qui putant eam resurgere, et non manere perpetuam.] vanitatem, qui non putant eam resurgere, et manere perpetuam. Honorabiles quoque contemnat nuptias, negans subsistere corpora, nisi prius animae in coelo peccaverint, ut inde praecipitatae, quasi quibusdam ergastulis corporum vinctae fuerint. Et ille quidem sentiat ut vult, loquatur ut [Minime arridet impressa lectio, nec tamen opem conferunt Mss. quorum Ambrosianus, sentiat ut loquitur, ut non timet, e quibus idoneum nihil possis extundere, nisi si illud non timet, eo sensu de Origene dicitur, quod semivir cum esset, sui causa animas e coelo delabi, non timeret.] non timet: audiat nos cum Paulo suis auribus inclamantes: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum [Hebr. 13. 4]. Et quomodo immaculatum, si anima vitiis sordidata carne circumdatur? Et culpae subiacebit Anna uxor Helcanae semen virile postulans, ut propter desiderium mulierculae, animae in coelis periclitentur, et una earum peccato [Editi, peccato gravi. Maxime autem ad hunc locum, aliosque infra de animarum, cum aliquid peccassent, descensu in corpora, faciunt haec Theophili nostri, quae ex vetustissima catena in Genesim cod. Vat. 747. olim exscripsimus; Ὅτι οὐ δὶ᾽ ἁμαρτίας αἱ ψυχαὶ, ὡς Ὠριγένει ἔδοξε, καταβεβλημέναι σώματι συνεπλάκησαν, ἐχρησάμεθα τῷ Μωσέως ρήματι λέγοντι (fort. λέγοντος) τοῖς υἱοῖς Ἰσραήλ: Κὑριος ὁ Θεός ὑμῶν προθείη ὑμῖν σήμερον ὡς ἔστι χιλιοπλασίως, καὶ εὐλογήσαι ὑμᾶς καθότι ἐλάλησεν ὑμῖν· οὐ γαρ εὐλογία κατὰ Ὠριγένην ἐςὶν ὴ τῶν σωμάτων ποἴησις· ἀλλὰ κατὰρα πλανωμὲναις ψυχαῖς. «;Ut constet, non ob peccatum (quod Origeni visum est) deiectas animas corporibus se implicuisse utamur Moysis verbis dicentis ad filios Israel: Dominus Deus vester addat vobis hodie sicut estis millies, et benedicat vobis, quemadmodum vobis locutus est. Neque enim benedictio est iuxta Origenem productio corporum, sed maledictio errantibus animabus.»] gravis labatur in terram, ac pristinam beatitudinem deserat. Nec Moyses imprecans, et dicens: Dominus Deus vester multiplicet vos, et ecce estis hodie sicut stellae caeli in multitudine. Dominus Deus patrum vestrorum addat vobis sicut estis, millies, et benedicat, ut locutus est [Deuter. 1. 10. et seq]: hoc petebat ut animarum in coelo catervae peccantes Israelitici populi gentem conderent. Quod esse discrepans, apertissime patet, ut qui pro delicto populi precabatur: Si dimittas peccatum hoc populo, dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti [Exod. 32. 32. iuxta Graecum], postulet multiplicari filios Israel [Hunc locum, addita ex Ms. si particula, nonnihil resarcimus.], quos si noverat animarum ruinis crescere, non e contrario precaretur, ne propter vitia melioris substantiae natura vilior conderetur. Cur David imprecatur in Psalmo: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt in Ierusalem omnibus diebus vitae tuae, et videas filios filiorum tuorum [Psal. 127. 5]: si animarum [Brevius Ambrosian. si animarum peccato iusti viri augetur genus?] depulsione et exitio iusti viri augetur genus? Et audet dicere: Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum [Ibid. 4]: cum sciat animas delinquentes corporum vinculis alligari, et in huiusmodi carcere iudicio Dei poenas luere peccatorum? Quomodo Deus loquitur per Prophetam: Si audisses praecepta mea, fuisset utique quasi fluvius pax tua, et iustitia tua sicut fluctus maris, et sicut arena semen tuum, et soboles uteri tui, ut pulvis terrae [Isai. 48. 18][. 19. ex Graeco]? Qui enim Dei praecepta conservant, non debent accipere praemium, animarum de coelo ruinas, quae ligatae corporibus, sobolis eorum incrementa multiplicent. Si autem volunt discere, quae sint humani generis exordia, audiant dicentem Moysen: Tulit Deus de terra, et finxit hominem, et insufflavit in faciem eius spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem [Gen. 2. 7], id est, immortalem. Deus quoque benedicens Adam, et Evam, ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram [Gen. 9. 1][. 7]. 19  Si animae post peccatum mittuntur in terras, ut nascantur in corporibus, non erat rationis benedici Adam et Eva, cum causa peccati maledictionem potius mereretur. Denique postquam plasmavit eos, benedictionis vocibus prosecutus est: quos postea voluntate peccantes, maledictione percussit. Ex quibus colligitur nequaquam propter animarum peccata corporum [Minus congruo sensu erat, subiisse. Id enim hoc loco evincit, non ob animarum peccata, corporum esse productionem, eorumque, in universum naturam subsistere, aut substitisse. Restituimus ex Ambrosiano.] substitisse naturam. Audiant rursum dicentem: [Iuxta LXX. est 31. 5. sed non ita in Ieremia legerit, cum a Graecis quoque exemplaribus recedat; verum memoriae confisus ad eum modum recitavit.] Ego feci terram, et hominem in ea [Ier. 27. 5]. Et David: Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum [Psal. 113]. Et cessent ultra cogitationum suarum errores sequi, et Scripturarum magis auctoritate ducantur. Sicut enim qui voluptatibus enervati sunt, et quorum in pectore libido dominatur, contemplantes corporum venustatem, non quaerunt morum pulchritudinem, sed membrorum; sensusque eorum praegravatus fece terrena, nihil altius intuetur: sic qui structa verborum compositione ducuntur, et capti eloquentiae sono, non intuentur dogmatum veritatem, erubescunt errorem pristinum confiteri, et arrogantiae tumore caecati, nolunt esse discipuli, ne postquam correcti fuerint, prius errasse videantur. 20  Abiectis itaque Origenis malis, et Scripturarum, quae vocantur apocryphae [al. apocrypha et abscondita], id est absconditae, decipulis praetermissis: Non enim in abscondito locutus sum [Ioan. 18. 20], ait Dominus, iterum atque iterum obsecro vos, fratres carissimi, dominicae passionis festa celebremus, fidem conversatione decorantes [Idem Ms. misericordiam in pauperes impertientes, imitemur Deum. Mox in cunctis ex eodem legimus; ubi editi in cunctos.], misericordia in pauperes imitemur Deum, cui nulla corporalium naturarum forma consimilis est. Habeamus in cunctis imaginem bonitatis eius, poenitentia emendemus errores, oremus pro inimicis, pro detractoribus obsecremus, aemulantes Moysen, qui sororis contra se loquentis culpam oratione delevit. Oleo eleemosynae peccatorum sordes lavemus: captivorum vincula nos videantur astringere, et propitium illis imprecemur Deum. Clausos carcere humanitas diurna sustentet, et his quorum corpora morbus Regius occupavit, et iugi tabe membra solvuntur, propter repositam in coelis mercedem, sollicito ministerio serviamus. Si quando potestas iudicii nobis data fuerit, et iurgantium ad nos fratrum causa delata, non sit personarum consideratio, sed rerum: corruentibus, et in tribulatione positis, nos quoque ruamus affectu. Leges normam teneant veritatis. Caritas prona sit ad misericordiam, non insultans peccantibus, sed condolens, facilis est enim lapsus ad vitia, et fragilitas conditionis humanae quidquid cernit in alio, in se debet pertimescere. Cumque alius fuerit pro errore correptus, illius emendatio nostra sit cautio, et super omnia quasi culmen, et corona virtutum, pietas in Deum toto cordis timore servetur, execrantesque Deorum numerum, Patris et Filii et Spiritus sancti unam confiteamur indiscretamque substantiam, in qua et baptizati vitam aeternam suscepimus. Et si Dei tribuerit clementia, cum Angelis merebimur dominicum Pascha celebrare, habentes Quadragesimae exordium, ab octavo die mensis, qui secundum Aegyptios vocatur [Ms. Farmenoth. Porro indicatur Quadragesimae initium die quarta Martii, Hebdomas maior octava Aprilis, cuius decima quarta Dominicum Pascha celebratum est, anno scilicet 401. ut ex hisce Romanorum mensium notis plane colligitur.] Phamenoth. Et ipso praebente vires, attentius ieiunemus: hebdomadae maioris, id est Paschae venerabilis, die tertiadecima mensis Pharmuthi fundamenta iacientes: ita duntaxat, ut iuxta evangelicas traditiones finiamus ieiunia intempesta nocte, octavo decimo die supradicti mensis Pharmuthi. Et altero die, qui dominicae resurrectionis est symbolum, id est, nonodecimo eiusdem mensis verum Pascha celebremus: adiungentes his septem reliquas hebdomadas, in quibus Pentecostes festivitas texitur, et praebentes nos dignos communione Corporis et Sanguinis Christi. Sic enim merebimur accipere regna coelorum in Christo Iesu Domino nostro, per quem, et cum quo Deo Patri gloria et imperium, cum Spiritu Sancto, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum Amen. 21  [Quae hinc sequuntur, ignorat Ambrosianus liber.] Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos qui mecum sunt fratres.



>>> Hieronymus, Epistulae, 4, 97. AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 96