monumenta.ch > Hieronymus > 78
Hieronymus, Epistulae, 3, 77. AD OCEANUM <<<     >>> 79. AD SALVINAM.

78[Alias 127. Edita eodem tempore quo superior.]. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. HIDE APPARATUS

1  [Postquam egressus Hebraeorum ex Egypto, et diuturni itineris historiam spiritualiter intelligendam docuit, Mansionum ordinem prosequitur, singulam quamque iuxta tropologiam exponens; redditque ita memoriae Fabiolae opus, quod ei viventi promiserat.]
In septuagesimo septimo Psalmo, quem iuxta Evangelistam Matthaeum [Cap. 13. v. 35] ex persona Domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto, et egressionis Israel in solitudinem, narratur historia. Cumque nulli dubium sit, facta esse quae scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus clausum teneat: 'Aperiam,' inquit, 'in parabola os meum: loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus et vidimus, ea et patres nostri narraverunt nobis'[Ps. 77. 2][. et 3]. Unde et Apostolus iisdem verbis, quia eodem et spiritu: 'Haec autem,' ait, 'omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad [Hunc locum ubi legimus supra epist. 74. ad Ruffin. n. 2. pro verbis ad commonitionem, vel correptionem nostram, expressimus e Mss. de nobis. Heic autem loci non eadem consonat Mss. auctoritas. Et Tertullianus quidem ad nos commonendos legit, atque ipso in Graeco est πρός νουθεσίαν ἡμῶν quae fidem impressae lectioni adstruant.] commonitionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt'[1. Cor. 10. 11]: Et, 'Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus'[Ibidem. 1 et seqq.]. Si ergo pars historiae itineris ex Aegypto spiritualiter accipitur, et caetera, quae ab Apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, eiusdem esse intelligentiae convincentur. Nam idem Propheta, qui in alio loco dixerat: 'Habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea'[Ps. 119. 5]: absentiam Terrae sanctaenon sustinens, lacrymabiliter ingemiscit, et dicit: 'Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: donec transeam in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis'[Ps. 41. 5]. Et in alio Psalmo: 'Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua'[Ps. 118. 18]. Paulus quoque, 'Lex spiritualis est'[Rom. 7. 14]: Et ipse Dominus, 'Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit'[Ioan. 5. 47]. Et Evangelium secundum Lucam: 'Tunc incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in cunctis Scripturis, quae de se ipso dicta erant'[Luc. 24. 27]. Igitur Iudaei parvuli, et qui solidum cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte nutriuntur infantiae [1. Cor. 3], legant Pharaonem carneum, et mare Rubrum, per quod ad Indiam navigatur: et Manna coriandro simile: et omnia quae scripta sunt, audiant corporaliter, lepram domorum, et lepram pellis, et staminis; taurum homicidam, et iumentum adulterii reum; et Hebraei propter uxorem ac liberos servire [Vetustiores editi cum quibusdam Mss. servire cupientes aure sibilent perforata. Porro Capharnaum optime heic agrum pulcherrimum interpretatur, licet ex alia lectione in libro Nominum sit ager consolationis.] cupientis, aurem subula perforatam. Nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Iesu egredientes in desertum, pascamur panibus eius [Matth. 14][et Marc. 6]: si insipientes sumus et iumentorum similes, hordeaceis: sin rationale animal, triticeis, et ex grano frumenti commolitis: quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. Novem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum Dei. Ad extremum primogenita perdidit, ut primogenita Israelis Domino sacrarentur. Qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt. Exterminator transit, et terram Gessen pastoralem et pluviis irrigatam, non audet attingere: erant enim postes eorum agni cruore signati, et opere loquebantur: 'Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine'[Ps. 4. 7]. Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quam nos transitum appellare possumus, eo quod de peioribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum relinquimus. Sed iam tempus est, ut promissa complentes, Mansionum Israel ordinem prosequamur. 2  Scriptum est in ultima parte voluminis Numerorum [Cap. 33], quod apud Hebraeos appellatur VAIEDABBER: 'Haec sunt castra filiorum Israel, qui egressi sunt de terra Aegypti per turmas suas in manu Moysi et Aaron;' quas Graeci [Sic vocant LXX. ἀπάρσεις, id est profectiones et discessus ab αἳρω Graec. themate, dum enim castra moventur, tentoria, et reliquae exercitus sarcinae tolluntur. Rabanus tamen, quem omnium studiosissime fecisse constat, ut ingentes lacinias a nostro Auctore desumptas in sua scripta transferret, hunc locum exscribens, non ἀπάρσεις legit, sed [.....]αμον[.....]ς sive mansiones, stationesque.] ἀπάρσεις vocant, nos propter linguae proprietatem significantius Mansiones, sive quia de exercitu dicitur, castra transtulimus. Fit autem catalogus Mansionum a prima usque ad ultimam; et numerantur simul quadraginta duae, de quibus Matthaeus loquitur: 'Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim, id est, simul generationes quadraginta duae'[Matth. 1. 17]. Per has currit [Nimirum a transeundo Hebraeus nomen ducit, qui et Graece περάτης transitor nuncupatur, ut in superiori epist. 71. n. 2. atque infra Mans. 31. abs Hier. notatum est.] verus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad coelum: et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur. Nec mirum, si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum: sub quo [Quod scilicet ab Abraham ad Christum quadraginta duae generationes intercedant; nosque sub eodem numero quadraginta duarum mansionum, ad veram promissionis terram, quae Christus est, et Beatorum gloriam pervenire possimus.] Dominus atque Salvator a primo Patriarcha pervenit ad virginem, quasi ad Iordanem, quae pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundabat. Quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellige legem et sacerdotium, opera, et cultum Dei: quorum alterum altero indiget. NIHIL ENIM PRODEST exercere virtutes, nisi noveris Creatorem: nec Dei veneratio proficit ad salutem, nisi praecepta Conditoris impleveris. His duabus manibus, quasi duobus Seraphim in confessionem sanctae Trinitatis erumpimus, dicentes, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. 3  PRIMA MANSIO. Moverunt autem castra de Ramesse, mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die post Pascha egressi sunt filii Israel in manu excelsa in conspectu omnium Aegyptiorum: et Aegyptii sepeliebant, quos percusserat Dominus ex eis, omne primogenitum in terra Aegypti: et in diis eorum fecit Dominus iudicia [Num. 33. 2 et seqq.]. RAMESSES a quibusdam interpretatur commotio turbulenta, aut amaritudo [Subnexa Hieronymi verba, quibus propositas Ramasses etymologias sigillatim explicat, eaque praesertim ab excomedente se prius tinea, errorem irrepsisse hoc loco, et pro commotioque, legendum comestioque, facile nobis persuadent. Revera in Nominum libro Ramesses pabulum de tinea vertitur, et in Origeniano lexico Ραμεσὴ ποιμασία ἐκ σητὸς (ut est emendandum, non σὶτου) Ramesse pastio sive comestio de tinea; nec tot inter huius nominis interpretationes, eam, quae fortasse magis obtinebat, praeteriisse Hieronymus credendus est. Quod autem ipse malit interpretari tonitruum gaudii, inde est, quod legerit cum duplici sin pro samech in fine, quae litterae facillime inter se commutantur. Tunc enim tonitruum, gaudium significantibus, nullus dubitandi locus relinquitur. Caetera in Nominum libro fusius prosequemur.] commotioque tineae: nos autem verius aestimamus exprimi, tonitruum gaudii. Ad hanc urbem quae in extremis finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens, movebatur a vitiis pristinis, et ab excomodente se prius tinea peccatorum, ut omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, Dei vocem in Sina monte desuper tonantis audiret. Quod autem verba divina et eloquia Scripturarum, in istius saeculi et mundi rota, tonitrus appellentur, Psalmista declarat, dicens: 'Vox tonitrui tui in rota'[Ps. 76. 12]. Et Dei Patris vocem in baptismo Salvatoris audientes [In quibusdam codd. desideratur Salvatoris. Cum vero non in Baptismo, sed cum Patrem rogaret Iesus, ut clarificaret nomen suum, tonitruum factum esse putaverint audientes, ut Ioan. 12. 29. testatur, rectissime creditur ex apocrypho libro hausisse Hier. et fortasse ex Nazarenorum Evangelio, quod ipse Latine explicaverat, et subinde allegat.] tonitruum putaverunt. Cumque commoti fuerimus ad Evangelicam tubam, et excitati tonitruo gaudii, eximus in mense primo, quando 'hyems praeteriit, et abiit sibi'[Cant. 2], quando veris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renovantur, et eximus quinta decima die mensis primi [Exod. 12], in crastinum Paschae pleno mensis lumine, post esum agni immaculati: et calciatos pedes habentes de Apostolo [Ephes. 6], et accinctos pudicitia lumbos, et baculos in manibus praeparatos. Quamvis enim in Aegypto quarta decima die mensis Pascha facientes, comederimus agnum, tamen tunc nobis lux plena completur, quando in manu excelsa Ramessem dimittimus, quae excelsa dicitur, vel quod Aegyptum percusserit, vel quod protexerit Israel, videntibus Aegyptiis, qui admirantur nos exire de saeculo, et torquentur invidia, et postea nos tenere cupientes, in persecutionibus suffocantur: quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos, et patres mortui terrenis operibus, opprimunt mortuos filios suos. Mihi videntur Aegyptiorum primogenita, dogmata esse Philosophorum, quibus deceptos homines atque irretitos tenebant. Quae cum Israel vivus effugerit, circumdant [al. circumdantur] mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. Porro quod sequitur: 'In diis eorum fecit iudicia'[Num. 33. 9], sive ut Septuaginta transtulerunt, 'ultiones:' illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint, sive motu terrae, sive ictu fulminum. Spiritualiter autem discimus quod egredientibus nobis de Aegypto, errorum idola corruant, et omnis perversarum doctrinarum cultura quatiatur. 4  II. MANSIO. Et proficiscentes filii Israel de Ramesse, castra metati sunt in Soccoth [Num. 33. 5]. Secunda Mansio. In hac coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula, unde et ex re locus nomen accepit. SOCCOTH quippe interpretatur in lingua nostra, tabernacula, sive tentoria. Et ob hoc septimo mense, quinta decima die mensis solemnitas Tabernaculorum est [Levit. 23]. Cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernacula figimus, scientes nobis ad ulteriora pergendum. Tunc non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae: sed vescimur azymis sinceritatis et veritatis [1. Cor. 5]: Domini praecepta opere consummantes: 'Cavete a fermento Pharisaeorum'[Matth. 16. 11]. In hac nobis praecipitur Mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus: ut celebremus transitum, id est, Phase Domini; ut primogenita nostri uteri, cunctarumque virtutum, pro primogenitis Aegypti, quae percussa sunt, Domino consecremus. 5  III. MANSIO. Et profecti de Soccoth, castra metati sunt in Etham, quae est in extremo solitudinis [Num. 33. 6]. Tertia Mansio offertur post tabernacula, in qua primum videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis, ut praecedat populum, et dux itineris fiat. ETHAM [Alii editi nobiscum sonat, vel nobis consonat.] nobis sonat fortitudo, atque perfectio, de qua et David canit: 'Tu dirupisti fluvios [Hebraice est , quam vocem in originali textu vitiatam pro , sive , Victorius contendit, tum ex simili lectione Exod. 13. 20. et Num. 33. ubi huius loci mentio est, tum vero in primis ex Hieronymiana interpretatione, qua perfectio vertitur; perfectionem enim non significaret ex eius sententia, nisi littera vox clauderetur. At Caldaicam terminationem, qua uti amat Psalmistes, ille non attendit, et praeterea eiusdem significationis voces esse , et , sicuti , et , et , et , atque alias passim; denique ex Exodo primitus, aut numeris Etham ad perfectionis significationem trahi, ac deinde eamdem esse vocis Ethan in Psalmo rectissime concludi, utpote quae non nisi ex Chaldaicae linguae ingenio finalis litterulae scriptura diversa sit.] Etham,'[Psal. 73. 15], id est, 'fortes.' Grandis est fortitudo, Aegyptum dimittere, et in extrema solitudine commorari. Ex quo intelligimus locum Soccoth adhuc iuxta Aegypti fuisse regiones. In eo enim quod dicitur, quae est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse eremi et Aegypti. Praeparemus nobis fortitudinem, assumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras, et confusionem noctis, scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem [Quidam vetustiores vulgati addunt et noxignem, quas voces, ut male infartas iampridem Victorius expunxerat; editor Benedictinus iterum adscivit in textum.] habeat protegentem: ut his ducibus ad sanctam Terram pervenire valeamus. 6  IV. MANSIO. Profectique de Etham, reversi sunt ad Phiahiroth, quod est contra Beel sephon, et castra metati sunt e regione Magdol [Num. 33. 7]. Quarta Mansio est PHIAHIROTH, quae interpretatur os nobilium, scribiturque per literam HETH. Quidam male, hiroth, villas putant, errorque manifestus, quod pro supradicto elemento, AI litteram legant. BEEL-SEPHON in linguam nostram vertitur Dominus aquilonis, aut ascensus speculae, aut habens arcana. Porro MAGDOL, magnitudo vel turris. Assumpta igitur fortitudine nobilitamur in Domino, et Beel-sephon idoli arcana contemnimus, illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. Non enim est ab austro, unde Dominus venit, et a meridie, in qua sponsus recumbit in floribus; sed possessor Aquilonis venti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram: qui cum sit frigidissimus, nomine dexter vocatur, falsum sibi assumens vocabulum virtutis ac dextrae, cum totus sit in sinistra. 7  V. MANSIO. Et profecti de Phiahiroth, transierunt per medium mare in deserto: et ambulaverunt viam trium dierum in solitudine Etham, et castra metati sunt in Mara [Num. 33. 8]. Quinta Mansio est in MARA, quae interpretatur amaritudo. Non poterant ad Rubri maris gurgites pervenire, et Pharaonem cum suo exercitu videre pereuntem; nisi postquam habuerunt in ore nobilitates, id est, in Domini confessione virtutes, quando crediderunt Deo, et Moysi famulo eius: et audierunt ab eo: 'Dominus pugnavit pro vobis [al. nobis], et vos tacebitis'[Exod. 14. 14]: et victores, Maria praecinente, in tympanis et choris resonare coeperunt carmina triumphantium. 'Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare'[Exod. 15. 1]. Post praedicationem Evangelii, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem [Quos contulimus Mss. post confessionis nobilitatem pericula rursus occurrunt.], Aegyptii et Pharao rursus occurrunt. Unde discimus cavendas semper insidias, et invocandam misericordiam Dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere, et nobis in spirituali baptismo suffocetur. Egressis de mari Rubro, occurrit eremus Sur, quae et solitudo Etham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam: et pervenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. Habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mara intellige, aquas occidentis litterae, quibus si immittatur confessio crucis, et passionis Dominicae sacramenta iungantur: omne quod impotabile et triste videbatur ac rigidum, vertitur in dulcedinem. Unde et scriptum est: 'Constituit Deus populo legem et iudicia, et tentavit eum'[Exod. 15. 25]. Ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis. Nec terrearis, si post victoriam venias ad amaritudinem: quia verum Pascha facientes, azyma cum amaritudinibus comedunt, et tentatio probationem, probatio spem, spes parit salutem [Rom. 5]. Apud medicos quoque, quaedam antidotus, noxios humores temperans, ex [Nimirum πικρὰ, quod medicamenti genus est ex aloe compositum, et duobus quidem nominibus ἱερὰ πικρὰ dicitur, sed absolute etiam, Galeni tempore, ut ex eius liquet 2 et 8. lib. τῶν κατὰ τόπους dictum est πικρὰ, propter insignem amaritudinem. Vid. Epist. ad Algasiam in Praef.] amaritudine nuncupatur, quae dulcis ostenditur, restituens sanitatem: sicut e contrario voluptas atque luxuria amaritudine terminantur, dicente Scriptura: 'Quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, novissime vero amarius felle invenies'[Prov. 5. 3. iuxta LXX]. 8  VI. MANSIO. Et profecti de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae; ibi que castra metati sunt [Num. 33. 9]. Sexta Mansio in arietes fortesque vertitur. Quam pulcher ordo virtutum: post victoriam tentatio, post tentationem refectio. De amaritudine venimus ad arietes, et robustos principes gregis, quos apud Ezechielem [Ezech. 34] Dominus iudicaturum esse se dicit: quod alii eorum conculcaverint aquas, et compresserint oves: alii lenes et placabiles fuerint. De his et vicesimus octavus Psalmus loquitur: Afferte Domino Filii Dei, Afferte Domino filios arietum. Sextae Mansionis tenemus hospitium. Nunquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorupit. Nec dubium quin de duodecim Apostolis sermo sit: de quorum fontibus derivatae aquae, totius mundi siccitatem rigant. Iuxta has aquas septuaginta creverunt palmae, quos et ipsos secundi ordinis intelligimus praeceptores, Luca Evangelista testante, duodecim fuisse Apostolos, et septuaginta discipulos minoris gradus, quos et binos ante se Dominus praemittebat [Luc. 6. ][et 10]. De quibus et Paulus refert [1. Cor. 15. 5][. 6. ][et 7], quod apparuerit Dominus primum [Unus Ms. duodecim habet, quae minime contemnenda lectio est, siquidem prioris ordinis Apostolos distinguere ab aliis septuaginta intendit. Ad haec Pauli Graecus textus in accuratioribus libris frequentius δώδεκα, quam ἔνδεκα praeferre invenitur.] undecim, deinde Apostolis omnibus, alios volens intelligi primos, et alios secundos Christi discipulos. Bibamus de huiusmodi fontibus, et dulces fructus victoriae devorantes, ad Mansiones reliquas praeparemur. 9  VII. MANSIO. Profectique de Elim, castra metati sunt ad mare Rubrum [Num. 33. 10][Scripturae verba cum Hieronymi interpretatione confundunt huiusque vulgati libri, sensumque ipsum alio torquent, ac depravant; quod enim iisdem vocibus, mare rubrum, et textus sacer desinat, et Hieronymi incipiat, eas in altero omittunt, corruptis usi Mss. in quibus solemni veterum librariorum errore, voces illae exciderunt. Nos ex Rabano, qui antequam locus vitiaretur, exscripsit, restituimus atque emendavimus.]. Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur, IAM SUPH, septima Mansio est. Et quaeritur, quomodo post transitionem maris Rubri, et fontis Mara, et Elim, rursum ad mare Rubrum venerint, nisi forte in itinere pergentibus, sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sint. Aliud est enim transire mare: aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur, etiam post Evangelicam disciplinam et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare: et praeterita discrimina poni ante oculos. Quanquam multae differentiae sit transire mare, et mare procul aspicere. Verbum IAM SUPH, apud Hebraeos ex mari et rubro compositum est [Apud Hebraeos Suph nuspiam rubrum significare, sed algam, aut iuncum, iampridem eruditis viris notatum est; neque adeo unquam in veteri Testamento rubri maris fieri mentionem, sed maris algosi Verum eo nomine alii sinum Arabicum, alii Persicum intelligunt, qui sinus Erythraeum, sive rubrum mare vulgo audiunt. Hinc autem facile, quo sensu Hieronymi verba accipienda sint, explicatur, eo nimirum, ut rubrum, per catachresim Erythraei maris, Suph vocabulo sentiat significari.]. SUPH autem et Rubrum et Scyrpus vocatur. Unde possumus suspicari, quod venerint ad paludem quamdam et lacum, qui et carecto et iuncis plenus fuerit. Quod autem omnes congregationes aquarum Scriptura sancta mare vocet, nulla dubitatio est. Haec Mansio in Exodo non habetur: sed scriptum est pro ea, quod de mari Rubro venerint ad desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto [Exod. 16. 1], id est, tricesima prima postquam egressi sunt de Ramesse. 10  VIII. MANSIO. Et profecti de mari Rubro, castra metati sunt in solitudine Sin [Num. 33. 11]. Octava Mansio, licet iuxta ordinem Exodi septima sit. Sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai eremus Sin vocetur, et ex tota provincia etiam locus unius Mansionis nomen acceperit: sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque Mansiones sunt: Iam suph, de qua supra diximus, et eremus Sin, et [Heic atque infra constanter Mss. aliquot, tum etiam vulgati, Daphca.] Dephca, et Alus, et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. SIN autem, interpretatur rubus, vel odium, quorum utrumque facit ad mysticos intellectus, quod postquam venerimus ad eum locum, de quo sit nobis Dominus locuturus [al. locutus], grande odium mereamur inimici. Tunc videbimus ardere rubum, et non comburi: inflammari Ecclesiam persecutionibus, et eam, loquente in illa Domino, non perire. Et nota, quod in octava Mansione, in qua torcularia nostra sunt, unde et octavus Psalmus, hoc titulo praenotatur, desertum capimus rubi: quia plures filii desertae magis, quam eius quae habet virum [Isai. 54]. 11  IX. MANSIO. Et profecti de deserto Sin, castra metati sunt in Dephca [Num. 33. 12]. [Fortasse supplendum est iterum nomen Dephca, atque legendum in hunc modum, Dephca nona Mansio est. Hoc nomen, etc.] Nona Mansio. Hoc nomen apud Hebraeos κρούμα, id est, pulsatio dicitur: iuxta quod et Dominus ait: Pulsate et aperietur vobis [Matth. 7]. In libro autem Hebraicorum Nominum [Veteres editi adhaesionem, retentionemque, meliori forte sensu, ac voce, quae magis glutinum sonat, ut ipse infra auctor sentit; sed repugnantibus Mss. tum huius epistolae tum libri Hebraicorum nominum, e quibus unus perquam emendatus bibliothecae nostrae, quem non ita pridem adepti sumus, et cuius posthac testimonio saepius utemur.], adhaesionem, remissionemque transtulimus, quod lectorem turbare non debet. Nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim iuxta id quod vulgo habetur, edidimus, [Scilicet si pro Dephca scribatur Debca, ut legisse apparet Auctorem libri nominum Hebraicorum, quem Hier. Latine vertit.] si medium verbum scribatur per BETH litteram: hic autem in Hebraico volumine scriptum reperi per PHE, quod elementum magis pulsationem, quam glutinum sonat: sensusque est manifestus: post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis, Christi incipimus sacramenta pulsare. Prudentem studiosumque lectorem rogatum velim, ut sciat me vertere nomina iuxta Hebraicam Veritatem. Alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca, omnia corrupta reperimus: et miror quosdam eruditos et Ecclesiasticos viros ea voluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis, fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca [Sugillat lectionem τῶν LXX. qui Ῥαφακὰ, vel Ῥαφακαὺ legunt, Res pro Daleth obvio errore substituentes.], legant Rephca, litteram ponentes pro littera, eo quod RES et DELETH parvo apice, distinguantur, et interpretantur curationem: atque exinde tropologiam similem prosequuntur. 12  X. MANSIO. Profecti de Dephca, castra metati sunt in Alus [Num. 33. 13]. Decima Mansio in Exodo non habetur, crediturque in Sin eremo contineri, eodem narrante libro. Profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin per Mansiones suas iuxta os Domini, et venerunt Raphidim. Ex quo perspicuum est plures Mansiones, unius regionis vocabulo demonstrari. Interpretaturque ALUS, fermentum: quod tollens mulier, miscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum [Matth. 13. 33]. In hac solitudine murmurat populus propter famem, et conversus respicit procul in nube gloriam Dei; accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei manna [Num. 11]. Et nota in Mansione decima fermentum poni, et post esum carnium, manna tribui, implerique Scripturam: Panem Angelorum manducavit homo [Ps. 77. 35]. 13  XI. MANSIO. Profecti de Alus, castra metati sunt in Raphidim: et non erat ibi aqua populo [Num. 33. 14]. Undecima Mansio est, quam violenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum reperi, vidit os sufficiens eis, aut certe, visio oris fortium: meliusque transfertur, dissolutio fortium, vel sanitas fortium, sive iuxta proprietatem linguae Syrae, remissio manuum. Haec et in Exodo legitur [Cap. 17. 1] post profectionem de eremo Sin. Queritur in ea populus ob ardorem sitis: fons de petra Oreb erumpit, et profluit: et quia tentaverunt Deum, locus Raphidim, tentationis quoque, id est, MESSE [al. Masa], sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem: Iesus contra Amalec militat: ad crucis signum superatur inimicus: remissis orantis manibus, hostis victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem dictum a Zacharia [Cap. 2. v. 5], qui septem habebat oculos: et in Samuelis volumine appellatur ABEN EZER, id est, lapis adiutorii [1. Reg. 4. 1]: et utramque manum eius Aaron, et Ur, id est, montanus, lucidusque sustentat. Devicto adversario supervenit Iethro, educit Zephoram, et utrumque filium; dat concilium septuaginta Seniorum: et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae, Legis [Victorius ex Mss. auctoritate legit imminutio, suaeque lectioni ex contextus serie fidem adstruit, quod nempe Lex, quae per Moysem significatur, debilis erat atque imminuta, nihil enim ad perfectum adduxit Lex, eiusque defectus ex Evangelii divitiis suppletur; nam ad Evangelium pertinere 70. Seniorum concilium, ipse Hieronymus docet. Sed proinde immutare non oportebat, meliori enim sensu immunitio accipitur pro immunitate ab onere, et vacatione ab officio, qua Moyses, qui sub Legis nomine intelligitur, tunc temporis fruebatur, cum LXX. Seniores ad populi regimen adsciti sunt.] immunitio, Evangelio suggerente, completur. Pulchre autem dissolutio, ac sanitas fortium, RAPHIDIM dicitur, vel propter dissipatum Amalec, vel propter sanatum Israel. Sin autem [Proprie nominis etymologia, quod tandem liceat adnotare, deducenda est a minori numero, vimque sui nominis a , quod est stratum, obtinet, unde strata seu castra. Sed Hieronymianae subnexae interpretationi consonat cum primis illud Thalmud Bechoroth: Quare vocatus est locus iste Rhephidim? Quod nimirum , REMISERUNT ibi MANUS suas a verbis Legis.] remissionem manuum iuxta Syros RAPHIDIM sonat, dicemus, propter offensam populi: quia contra Dominum murmuravit, istud loco nomen impositum. Haec tangimus potius quam exponimus, breviter indicasse contenti, quod post fermentum Alus, et Messam Ecclesiae, soleant multiplicia daemonum adversum nos tentamenta consurgere. 14  XII. MANSIO. Et profecti de Raphidim, castra metati sunt in solitudine Sinai [Num. 33. 15]. Duodecima Mansio est. Statim tibi veniat in mentem Apostolorum numerus. Una de pluribus, sed maior [Vitiose antea maior ab omnibus. Hoc autem sensu omnium celebratissimam Mansionem hanc vocat etiam vetur Auctor huiusmodi tractatus in Appendice Operum S. Ambrosii, qui Hieronymum nostrum interdum exscribit.] omnibus, non separatur in ordine: et praecellit in merito. Ad hunc locum quadragesima septima die perveniunt, Scriptura dicente: 'Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudine Sinai, profectique de Raphidim, venerunt in desertum Sinai, et castra metati sunt in eremo, seditque ibi Israel e regione montis; et Moyses ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte dicens'[Exod. 19. 1. et seqq.]: et reliqua. Et rursum: 'Vade, inquit, ad populum, et sanctifica eos hodie et cras: et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium: quia tertia die descendet Dominus, vidente universo populo, super montem Sinai'[Ibid. 10]. Quod et factum est. Laveruntque vestimenta sua, et ab uxorum coitu separatis, die tertio descendit Dominus in montem: quo fumante, et fulgore, tonitruo, caligine, voce, tuba, mortalium corda terrentibus, Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis Israel ex Aegypto in vertice montis Sinai legem datam. Unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et postea Evangelii sacramentum Spiritus sancti descensione completur: ut sicut priori populo quinquagesimo die, vero Iubilaeo, et vero anno Remissionis, et veris quinquaginta et quingentis denariis, qui debitoribus dimittuntur, lex data est [Al. in Apostolos, et mox centesimo vicesimo.]: Apostolis quoque, et qui cum eis erant, in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutis, descenderit Spiritus sanctus, et divisis linguis credentium, totus Evangelica praedicatione mundus expletus sit. Longum est si replicare velim, quod in lege praeceptum sit: quomodo fabricatum tabernaculum, quae varietas hostiarum, quae vasorum diversitas, quae indumenta Pontificis, quae Sacerdotum, et Levitarum caeremoniae, quid egerint: quomodo populus numeratus sit. Hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, et totus Leviticus liber, et Numerorum praecepta non modica, et per singulas populi tribus distributio, et oblationes principum in hac Mansione descriptae sint, multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit. Interpretatur autem SINAI rubi; non unus ut supra in solitudine Sin, sed plures: ut ibi principium sit, hic perfectio; ibi solitarius, numerus hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere. 15  XIII. MANSIO. Et profecti de solitudine Sinai, castra metati sunt in sepulcris concupiscentiae [Num. 33. 16]. Tertia decima Mansio, cuius nomen [Haud recte vulgati, cum interpretatione; emendantur a scriptis.] ex interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur CABATORH [Mss. aliquot cum vetustioribus editis Atava; male autem post Erasmum Victorius aliunde induxerat (Cibaroth Ataave. Sed quam in legendis Hebraeis vocabulis Massorethicam illi sequuntur rationem, tertio quoque verbo castigare non vacat, et piget.] ATTHAVA. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Iesus baptizatus statim a Spiritu ductus est in desertum, et tentatus [al. tentabatur] a diabolo. Itaque et Israel post familiarem cum Domino sermonem, postquam iuxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus in solitudinem [Male scripserat Martianaeus pro ; nisi sit, ut propius designaret, unde nominis interpretatio hauriretur, nomen illud confinxit; est enim a , onager, nomen . Sed quandoque sonum vocis, non litteras attendisse Hieronymum in Hebraicis nominibus interpretandis, constat.] PHARAN, quae interpretatur, onager, aut feritas, ibique succumbit malae bestiae, fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum voravit incendium; et intercedente Moyse [Num. 11. 1][. et 2], humum vorax flamma consumpsit. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam ac vomitum devorant. Eliguntur septuaginta Presbyteri; vadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos. Unde et absentes prophetant; saturatoque populo, dum adhuc escae essent in ore eorum, ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, et electos Israel praepedivit [Ps. 77. 5]: ne ad malum velociter currerent: unde et appellatus est locus, sepulcra concupiscentiae; sive ut in Septuaginta legimus, memoria desiderii. [Supra laudatus Auctor in Append. Operum S. Ambrosii, «Ex quibus docemur, ut qui conversationem reliquimus saeculi, et paulo post, nec virulenta Aegyptiorum appetere, quae sunt magnarum carnium, quo in loco alii purulentias, alii iurulentias legunt:» Hieronymus autem alibi, nec uno in loco, quod et Martian. animadvertit, Aegyptios dicit esse magnarum carnium.] Ex quibus omnibus nos omnes docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem Scripturarum panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quaerere; alioquin si rursus eas voluerimus appetere, vorabimus usque ad nauscam; et statim Domini [Idem vetus Auctor Domini ira.] igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. 16  XIV. MANSIO. Et profecti de sepulcris concupiscentiae, castra metati sunt in Aseroth [Num. 33. 17]. Quarta decima Mansio est in solitudine Pharan, quae in [Sive Hebraeo pressius suburbia, aut pagi, quae sunt civitatum quaedam vestibula.] atria vertitur. In hac Aaron et Maria, propter Aethyopissam contra Moysen murmurant, et in typum zeli, adversus Ecclesiam de gentibus congregatam, populus Iudaeorum leprae sorde perfunditur: nec redit ad tabernaculum, [Apud Rabanum, ut pristinam recipiat sanitatem.] et pristinam recipit sanitatem, donec statutum plenitudinis gentium tempus impleat [al. impleatur]. Et hoc prudens lector attende, quod post consummatam in duodecimo numero virtutem, quia superbivit Israel: et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit: rursum iacit aliud fundamentum, et atria, id est, vestibulum virtutis ingreditur, ostendens nobis, et eos qui stant, posse cadere, et qui ceciderunt, posse resurgere. Positus est enim Iesus in ruinam et resurrectionem multorum [Luc. 2], et ipse loquitur per Prophetam: Numquid qui cadit, non resurget? [Ierem. 8. 4.]17  XV. MANSIO. Et profecti de Aseroth, castra metati sunt in Rethma [Num. 33. 18]; pro quo supra in hoc eodem libro legimus: Postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan. Haec est autem quinta decima Mansio. Et notandum quod reliquae Mansiones decem et octo, quarum nunc breviter catologus describitur, a Rethma usque ad Asiongaber, id est, usque ad tricesimam secundam Mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur, in quibus universa quae scripta sunt, diversis temporibus gesta sentimus: quae quia non sunt per Mansiones singulas distributa, a nobis quoque in commune dicentur, ut postea veniamus ad reliqua. RETHMA transfertur, sonitus, aut iuniperus, quanquam plerique, ἄρκευθον apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. Iuniperum autem et primus Graduum Psalmus, iuxta Veritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? [Ps. 119. 3][. et 4], et Propheta respondet: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus iuniperorum: pro quo apud nos legitur, desolatoriis. Ferunt autem lignum hoc ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant. Ex quo discimus post sepulcra concupiscentiae, et vestibula, transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu atque [Al. atque in altum exaltata voce.] exaltata voce, Evangelium Domini praedicemus. Ab hac itaque Mansione usque ad tricesimam secundam istiusmodi continentur historiae. Duodecim exploratores mittuntur ad Terram sanctam: botrus refertur in ligno, [Botrum, quem prae magnitudine transverso ligno exploratores retulerunt, pro typo Salvatoris de Crucis ligno pendentis passim alii Patres accipiunt.] et Christi breviter passio demonstratur. Murmurat populus Iudaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalec et Chananaeum, nolente Deo, et victus intelligit quae debebat in Terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron, et filii Core consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. Inter mortuos et viventes Pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens [f. furens] ira Dei, sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas [Victorius ut pro consecratur, legendum probet conservatur, praeter quorumdam exemplarium fidem, hunc quoque ex Num. cap. 17. locum adducit. Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium, etc. Mox alii codices habent. Necdum templum servabant adiuti, necdum, etc.] consecratur [Num. 17]. Necdum templum, et iam aeditui, necdum Sacerdotes, et Levitae obtulere sacrificia, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocausto concrematur, et cinis eius, piacularis aspersio est [Num. 19]. Quorum omnium figurae proprios libros flagitant, et melius reor tacere, quam pauca dicere. 18  XVI. MANSIO. Et profecti de Rethma, castra metati sunt in Remmon Phares [Num. 33. 19]. Sexta decima Mansio est, quae interpretatur Graeco sermone ῥοιᾶς[Idem ex Brixianis codd. εἰναίρεσις pro ἀποκοπὴ, quod vocabulum abscissionem potius, sectionemque significat, et ex coniecturis tantum Erasmus dicitur posuisse. Sed Graecarum litterarum vestigia, quae in Mss. habentur, minime ad Victorii lectionem accedunt; alia autem de causa ipsa vox ἀποκοπὴ arridet, sive eius loco διακοπὴ, quae proprius divisionem, atque intercisionem notat.] ἀποκοπὴ, Latine, mali punici divisio, quod alii malum granatum vocant. Cuius arboris fructus in Scriptura dupliciter accipitur: aut in Ecclesiae gremio, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit: aut in varietate et consonantia virtutum, iuxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una [Act. 4. 32]: sicque divisi [al. diversi] sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur. 19  XVII. MANSIO. Et profecti de Remmon-Phares, castra metati sunt in Lobna [Num. 33. 20]. Septima decima Mansio est, quam in laterem possumus vertere: licet quidam Lebbona transferentes, [Est quidem , seu libena, πλὶνθος, seu lator, aut laterculus; sed nec eorum respuenda est sententia qui ex albedine deducunt, quod et faciunt interdum Septuaginta; est enim proprie, libna populus alba: nec dubium videtur, quin ab eius arboris frequentia isthaec Israelitarum statio nomen acceperit.] male candorem interpretati sint. Legimus Aegyptios lateres in Exodo, quos populus faciens ingemuit [Exod. 1. 14]. Legimus in [Ad hunc modum in libris omnibus, et apud Rabanum invenitur; Martianaeus tamen vel memoriae lapsum in Hieronymo, vel in antiquis Malachiae exemplaribus diversitatem, vel denique exscriptorum incuriam causatur, quod pro Isaia posuerint Malachiam. Isthaec enim innui contendit Isaiae verba cap. 9. v. 10. Lateres ceciderunt, sed quadratis lapidibus aedificabimus; etsi haec a populo Ephraim, et habitatoribus Samariae, non ab Idumaeis dici, nihilominus fateatur. Scilicet Malachiae locum, quem indicavimus, «Quod si dixerit Iudaea, destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt,» etc., quem aperte Hieron. innuit, ille, aut non satis attendit, aut cum reliquis editoribus penitus ignoravit.] Malachia [Cap. 1. v. 4] lateres, pro quibus Idumaea destructis, politos lapides reponere nititur. Et laterem in Ezechiel [Cap. 14. v. 1]: in quo obsessae Ierusalem pictura describitur. Ex quibus discimus in itinere istius vitae, et de alio in aliud [Rursus peccat edit. Benedict. transitum legens pro transitu] transitu, NUNC NOS CRESCERE, nunc decrescere, et post ordinem Ecclesiasticum saepe ad laterum opera transmigrare. 20  XVIII. MANSIO. Et profecti de Lebna, castra metati sunt in Ressa [Num. 33. 21]. Octava decima Mansio in frenos [Scilicet in Nominum libro a , quod est habena, aut frenum: sed verius fortasse a , quod est ruptura, aut stillicidium deduceretur; cuius formae alia exempla non desunt.] vertitur. Si enim post profectum, rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus vagi atque praecipites, Scripturarum retinaculis dirigendi. Hoc verbum, quantum memoria suggerit, nusquam alibi in Scripturis sanctis apud Hebraeos invenisse me novi, absque libro apocrypho, qui a Graecis [Vetustiores vulgati et Mss. nonnulli habent μικρογένεσις, quemadmodum et Rabanus legit, nec proinde vocem de suo effinxerant Erasm. et Victorius, quod editor Benedictinus putat. Sed a Graecis saepius λεπτὴ γένεσις dicitur, ut ab Epiphanio haeres. 39. Zonara I. Annal. Syncello in Chronographia, aliisque; quare impressam lectionem reliquimus. Apparet autem ex Hieronymo, quod apocryphus iste liber Hebraice scriptus, non Graece, fuerit ut alii putant.] λεπτὴ, id est parva Genesis, appellatur: ibi in aedificatione turris, pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Dicit et Psalmista: In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te [Ps. 31. 9]. Et Apostolus: Nescitis quod qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipit palmam? Sic currite, ut comprehendatis [1. Cor. 9. 24]. 21  XIX. MANSIO. Et profecti de Ressa, castra metati sunt in Caaltha [Num. 33. 22]. Nona decima Mansio interpretatur Ecclesia. Vagi currentium gressus frenis ad Ecclesiam retrahuntur: et fores, quas ante reliquerant, rursum intrare festinant. 22  XX. MANSIO. Et profecti de Caaltha, castra metati sunt in monte Sapher [Num. 33. 23]. Vigesima Mansio interpretatur pulchritudo, et in monte decoris est constituta, de qua et quarti decimi Psalmi principium sonat: Domine, quis habitat in tabernaculo tuo: aut quis requiescet in monte sancto tuo? VIDE QUID prosint frena. A vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciunt. Iste, iuxta Danielem, lapis excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit omnem terram [Dan. 2. 34]. Iste iuxta Ezechielem, [Consule Commentarios in Ezechiel. c. 28.] vulneravit principem Tyri [Ezech. 27]. Ad istum in Isaia et Michaea populi confluunt, dicentes: Venite ascendamus in montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos vias suas; et ambulabimus in semitis eius [Isa. 2. 2][Mich. 4. 1]. 23  XXI. MANSIO. Et profecti de monte Sapher, castra metati sunt in Arada [Num. 33. 24]. Vicesima 484 prima Mansio vertitur in miraculum. Quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium. Post opus lateris infrenamur: post frenos in Ecclesiam introducimur: post habitationem Ecclesiae, ad Christum montem ascendimus, in quo positi stupemus atque miramur: ut noster in laudibus eius sermo superetur, invenientes in eo, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt [1. Cor. 2]. 24  XXII. MANSIO. Et profecti de Arada, castra metati sunt in Maceloth [Num. 33. 25]. Vicesima secunda Mansio in coetus vertitur. In hac enim consistit multitudo credentium: Ecclesia primitivorum, virtutum omnium consonantia. Tum vere possumus dicere: Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum [Ps. 132. 1]. Et, Dominus habitare fecit unius moris in domo [Ps. 67. 7]. 25  XXIII. MANSIO. Et profecti de Maceloth, castra metati sunt in Thaath [Num. 33. 26]. Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi, sed melius [Hoc enimvero perquam docte a , facta litterarum metathesi, expressit, est enim consternatio, aut terror.] pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: vides ibi multos virtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iac. 4]. Et qui se exaltat, videat ne cadat [1. Cor. 10]. Potentes potenter tormenta patientur [Sap. 6. 7]. TIMOR VIRTUTUM custos est: securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam Psalmo, postquam propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit [Ps. 22. 2]: iungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt [Ibid. 4]. Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam. 26  XXIV. MANSIO. Et profecti de Thaath, castra metati sunt in Thare [Num. 33. 27]. Vicesima quarta Mansio, quam nonnulli vertunt in malitiam, vel pasturam, nec errarent si per Ai litteram scriberetur, nunc vero cum aspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est. Hoc eodem vocabulo et iisdem litteris scriptum invenio patrem Abraham, qui in [Parva Genesis, seu λεπτὴ γένεσις. Caetera confer cum libro Nominum ad hanc vocem ex Numeris.] supradicto apocrypho Geneseos volumine, abactis corvis, qui hominum frumenta vastabant, abactoris, vel depulsoris sortitus est nomen. Itaque et nos imitemur Thare: et volucres coeli quae iuxta viam satum triticum devorare festinant, solliciti prohibeamus. Nam et Abraham Patriarcha in typo Israelis, [Pro hostiarum perperam in hucusque vulgatis omnibus erat et hostium, quorum typus, sicuti Israelis, Abraham supino errore dicebatur. Tum caetera etiam minus cohaerebant. Nos ex Rabano, qui locum hunc antequam ab imperitis librariis vitiaretur, exscripsit, germanam lectionem expressimus.] hostiarum divisit membra sacrificii, quae a volucribus non sinit devorari [Gen. 15. 11]; et [Alludit illud Proverb. 30. 17. «Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, suffodient eum corvi de torrentibus. LXX. ἐκ τῶν φαράγγων, de convallibus.] contemptorem oculum effodiunt corvi de convallibus; verusque Moyses ducit Aethiopissam; et Elias a corvis pascitur. Si habueris pavorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum introire non poterit: quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam refer animae tuae, ad quam leo, diabolus, per diversa vitiorum foramina ingredi nititur [1. Petr. 5]. 27  XXV. MANSIO. Et profecti de Thare, castra metati sunt in Methca [Num. 33. 28]. Vicesima quinta Mansio vertitur in 'dulcedinem.' Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te protinus fructus laboris insequitur: et in morem litterarum, radicum amaritudinem, pomorum suavitas compensabit, et dices: 'Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo'[Ps. 111. 103]. Sponsumque tibi audies concinentem: 'Mel distillant labia tua, soror mea sponsa'[Cant. 4. 11]. QUID ENIM suavis disciplina? quid eruditione melius? quid dulcius Domino? 'Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus'[Ps. 33. 9]. Unde et Samson qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes, quae exterminant vineas, colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui [Iud. 14]. 28  XXVI. MANSIO. Et profecti de Methca, castra metati sunt in Asmona) Num. 33. 29). Vicesima sexta Mansio in lingua nostra 'festinationem' sonat: iuxta illud quod in Psalmo scribitur, 'Venient legati ex Aegypto'[Ps. 67. 32]. Pro 'legatis' in Hebraeo, 'festinantes' legimus: ut postquam dulces fructus laboris messuerimus, non simus quiete contenti et otio; sed rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus. 29  XXVII. MANSIO. Et profecti de Asmona, castra [Apud Rabanum, quae dirupit Samson, etc.] metati sunt in Moseroth [Num. 33. 30]. Vicesima septima Mansio 'vincula,' sive 'disciplinas' sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina, ET PRAECEPTA VIRTUTUM, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus aeterna: iuxta illud quod in Isaia dicitur: 'Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt vincti manicis'[Isai. 45. 14]. Et 'Paulus, vinctus Iesu Christi'[Ephes. 3. 4]. Duplicia sunt in Scripturis vincula [In plerisque codicibus vox miseris desideratur.] quae quamdiu rupit Samson, vicit inimicos. Et de meretrice legimus, 'vinculum in manibus eius'[Eccl. 7. 27]. Et ex persona Domini dicentis, 'Dirumpamus Vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum'[Psal. 2. 3]. Et alibi, 'Laqueus contritus est, et nos liberati sumus'[Psal. 123. 7]. CHRISTI AUTEM vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicumque his fuerit colligatus, dicet, 'Sinistra eius sub capite meo; et dextra eius complectetur me'[Cant. 2. 6]. 30  XXVIII. MANSIO. Et profecti de Moseroth, castra metati sunt in Baneiacan [Num. 33. 31]. Vicesima octava Mansio transfertur in 'filios necessitatis,' seu 'stridoris.' Si ab uno incipias numero, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur numerus. Qui sint isti filii necessitatis, Psalmus ipse nos doceat: 'Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum'[Ps. 28. 1]. Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia vincula scieris veritatis; contendes cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem; et de hostibus quondam [In plerisque codicibus vox miseris desideratur.] miseris atque captivis, liberos Dei facies, ut repente dicas cum Sion: 'Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi erant?'[Isai. 49. 21] Miraris Isaiam: eiusdem Psalmi sacramenta cognosce. 'Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros'[Ps. 28. 4], ut postquam adversarios fregerit, et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cervi in montibus, et sit dilectus sicut filius unicornium, in temploque eius omnes dicant gloriam. Porro quod vertimus, 'filios stridoris,' ad illum sensum refer, quod timore supplicii et eius loci ubi 'est fletus et stridor dentium'[Luc. 13], deserens diaboli vincula, Christo Domino credentium turba colla submittat. 31  XXIX. MANSIO. Et profecti de Bane iacan, castra metati sunt in monte Gadgad [Num. 33. 32]. Vicesima nona Mansio interpretatur 'nuntius,' sive 'expeditio,' et 'accinctio' vel certe (quod nos verius arbitramur) κατακοπὴ, id est, 'concisio.' Haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. Crudeles simus in occisione eorum: non parcat manus nostra, armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere. 'Maledictus qui facit opus Domini negligenter, et qui prohibet gladium suum a sanguine'[Ier. 48. 10]. Unde et David: 'In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae'[Psal. 100. 8]. De nuntio autem, et accinctione haec breviter possumus dicere, quod filiis necessitatis grandes ad virtutem stimulos suggeramus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit. 32  XXX. MANSIO. Et profecti de monte Gadgad, castra metati sunt in Ietabatha [Num. 33. 33]. Tricesima Mansio 'bonitas' interpretatur, ut cum pervenerimus ad perfectum virum, in sacerdotalem gradum, et in aetatem plenitudinis Christi [Ephes. 4], in qua et Ezechiel erat iuxta fluvium Chobar [Ezech. 1. 1], possimus cum David in tricesimo Psalmo canere. 'In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Pastor' enim 'bonus ponit animam suam pro ovibus suis'[Ioan. 10]. 33  XXXI. MANSIO. Et profecti de Ietabatha, castra metati sunt in Hebrona [Num. 33. 34]. Tricesima prima Mansio interpretatur [Multis contendit Reatinus Episcopus legendum περαίωσις, id est transitus sive transitio, pro παρέλευσις, quam vocem subnexae Hieronymianae interpretationi repugnare, et suapte natura potius adventum, seu praeter adventum vult significare quam transitum. Nos fere eamdem in utriusque vocis compositione, Graecis Scriptoribus ignota, difficultatem sentimus; impressam tamen reliquimus, quod in plevisque codicibus inveniatur. Erit fortasse cui legendum rideatur παράβασις propriori vocabulo, ac sensu.] παρέλευσις, id est, 'transitus,' sive 'transitio.' Ad hanc venit verus Hebraeus, id est, περάτης, sive 'transitor' qui dicere potest: 'Transiens videbo visionem hanc magnam'[Exod. 3. 3]; de qua et Psalmista canit: 'Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos'[Ps. 128. 8]. Praeterit enim figura huius mundi [1. Cor. 7], et propterea sancti cupiunt ad meliora transire, nec praesenti statu contenti, ingemiscunt quotidie. 'Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei'[Ps. 41. 5]. Multum est, si de omnibus Scripturis super verbo transitionis velim exempla congerere. 34  XXXII. MANSIO Et profecti de Hebrona, castra metati sunt in Asion-Gaber [Num. 33. 35]. Tricesima secunda Mansio transfertur in 'ligna viri,' sive [Olim dedolationes: deinde Victorius perperam ξυλακισμοφόρος pro ξυλοκισμοὶ ἀνδρὸς, quod codices quoque nostri confirmant. Inditum loco nomen lignatio viri, ab eo nempe qui Sabbatho ligna collegit, et morte multatus est, Num. 15. 32. Porro Ai litteram pro Gimel ab antiquis interpretibus saepius sumi, multa probant exempla, ut non defuerit, qui arbitratus sit, duplicem olim fuisse eius litterae pronuntiationem, quarum altera quasi gain diceretur.]'dolationes hominis,' quod significantius Graece dicitur ξυλοκισμοὶ ἀνδρὸς, scribiturque per 'Ai' litteram, non, ut Graeci et Latini errant, per 'Gimel.' Unde in solitudine multitudo lignorum, nisi quod seduli et diligentis magistri disciplina monstratur, caedentis ligna informia, et dolantis facientisque vasa diversa, quae in domo magna necessaria sunt? [2. Tim. 2] Possunt 'lignationes viri,' saltuum et omnium arborum genera, ac per hoc credentium multitudinem figurare, dicente David: 'Invenimus eam in campis silvae'[Ps. 131]. Hucusque solitudo Pharan decem et octo continet Mansiones, quae descriptae in catalogo, in superiori itinere non ponuntur. 35  XXXIII. MANSIO. Et profecti de Asion-Gaber, castra metati sunt in deserto Sin: Haec est Cades [Num. 33. 36]. Quaeritur cur octava Mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. Sed sciendum quod prior per 'Samech' litteram scribitur, interpretaturque 'rubus,' sive 'odium:' haec autem per 'Sade,' et [Puta praecepit, sive a praeceptum, mandatum; quae tamen satis violenta interpretatio est nobis.] vertitur in 'mandatum.' Illudque quod iungitur, 'Cades,' non ut plerique aestimant, 'sancta' dicitur: sed 'mutata,' sive 'translata.' Legimus in Genesi [Cap. 28. v. 21] iuxta Hebraicam Veritatem, ubi Iudas meretricem putans Thamar, dona transmisit: et sequester munerum interrogat, 'ubi est cadesa,' hoc est, 'scortum,' cuius habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem 'sancta' interpretatur, κατὰ ἀντίφρασιν est intelligendum: quomodo Parcae dicuntur ab eo quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, quod minime luceat. In hac Mansione moritur Maria, et sepelitur: et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur transire Iordanem, missisque nuntiis ad Edom, transitus petitur, nec impetratur. Quis timeret post tantos profectus murmur populi, et offensam magistrorum, et viae transitus denegatos? Videtur mihi in Maria Prophetia mortua: in Moyse et Aaron Legi et Sacerdotio Iudaeorum finis impositus: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine huius mundi educere. Et nota quod post mortem Prophetiae, et aquas contradictionis; Idumaeum [al. idumaeam] carneum atque terrenum transire non possint: et cum multis precibus et conatu viam non impetrent; sed egrediatur Edom adversus cos in populo multo, et in manu forti. Interpretatio quoque nominis morti et offensae, et negato transitui convenit. Ubi enim mandatum, ibi et peccatum: ubi peccatum, ibi offensa: ubi offensa, ibi mors. Haec est Mansio de qua Psalmista canit, 'Commovebit Dominus desertum Cades'[Psal. 28. 8]36  XXXIV. MANSIO. Et profecti de Cades, castra metati sunt in Or monte, in extremo terrae Edom. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Or, iuxta praeceptum Domini, et mortuus est ibi anno quadragesimo egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, mense quinto, prima die mensis. Eratque Aaron centum viginti trium annorum quando mortuus est in monte Or. Et audivit Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad Austrum in terra Chanaan, quod venissent filii Israel [Num. 33. 17 et sqq.] Trigesima quarta Mansio est, quam plerique interpretantur 'lumen:'[Hebraica nomina heic, atque alibi saepe nos adposuimus. Illud vero praetereundum non est, quod licet Moyses, omnisque historia in Or monte Aaron sacerdotem tradat occubuisse, in Deuteron. tamen c. 10. v. 6. est «Filii Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Iacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo Sacerdotio functus est Eleazar,» etc., quam contradictionem ob confusas atque inversas Mansiones XXVII. XXVIII et XXV. esse quidam arbitrantur, alii explicant probabilius. Adito si lubet eius loci interpretes.] nec errarent, si per 'Aleph' litteram scriberetur. Alii 'pellem,' et ipsi verum dicerent, si esset 'Ai' positum. Nonnulli 'foramen,' quod posset accipi, si 'Heth' haberet elementum. Cum autem legatur per 'He;' magis 'mons' intelligitur: et legi potest, 'Ascendit Aaron sacerdos in montis montem,' id est, in verticem eius. Ex quo animadvertimus non in monte simpliciter, sed in montis monte Pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. Moritur autem eo anno, quo novus populus repromissionis terram intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, Lexque eos, qui eam impleverint, perducat ad summum: tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Iordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus: et plangit eum populus triginta diebus. [Confer Epistolam 39, ad Paulam num. 3. ubi per quam elegantem eius rei causam affert.] Aaron plangitur, Iesus non plangitur. IN LEGE DESCENSUS ad inferos; in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum [Antea minus bene erat plurium numero, noverant, ineunt praelium, et mox ducunt.] noverat, infert praelium, et captivum ducit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur: ex voto victor vincitur, victi superant, appellaturque nomen loci 'Horma,' id est, 'anathema.' Eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in huius saeculi via fluctuet, et alius in valle, alius in campis, alius moriatur in monte: nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est, in excelso vertice. Cumque nos Dei auxilio destitutos hostis invaserit, duxeritque captivos; non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri, ut vincamus, ubi victi fuimus, et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus ante captivi. 37  XXXV. et XXXVI. MANSIO. Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona. Profectique de Selmona, venerunt in Phinon [Num. 13. 41][. et 42]. Hae duae Mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta in ordine historiae non inveniuntur, sed scriptum est pro eis. 'Egressi sunt de monte Or, per viam maris Rubri, et circumierunt terram. Edom'[Num. 21. 4]. Ex quo ostenditur in finibus atque circumitu terrae Edom eas positas. Nec secundum morem legitur: 'Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona,' sive 'in Phinon,' sed post ambitum terrae Idumaeorum venit ad extremum, et ait, 'Profecti filii Israel castra metati sunt in Oboth'[Num. 33. 43]. Nec dixit, profecti sunt de [Apud Raban. de illo in illum locum.] illo et illo loco, quia duas Mansiones silentio praetermiserat, quas cum in supputatione tacuerit, reddit in summa. Prima Mansio 'Selmona,' interpretatur 'imaguncula.' Secunda 'Phinon,' diminutive 'os,' ab ore, non ab osse, intellige. In his Aaron mortuo, murmurant contra Deum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur, et in typum Salvatoris, qui verum antiquumque serpentem in patibulo crucis triumphavit, diaboli venena superantur. Unde et imaguncula verae expressaeque imaginis Filii Dei, Passionem eius intuens conservatur: et quod corde credit, ore pronuntiat, legens illud Apostoli: 'Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem'[Rom. 10. 10]. Simulque nota, quod utraque Mansio [Id est diminutive, scilicet imaguncula, et parvum os, sive oscillum.] ὑποκορτισικῶς, appellatur, quia ex parte videmus, et ex parte prophetamus: et 'nunc per speculum videmus in aenigmate'[1. Cor. 23]. 38  XXXVII. MANSIO. Et profecti de Phinon, castra metati sunt in Oboth [Num. 33. 43]. Tricesima septima Mansio vertitur in 'magos,' sive 'pythones;' vel secundum verba Heliu, 'lagenas grandes, quae cum musto plenae fuerint, absque spiramine, illico disrumpuntur. Pugnaverunt magi contra Moysen et Aaron [Exod. 7. et seqq.]; et a muliere, quae erat in Endor, et habebat, iuxta Septuaginta interpretes, spiritum 'pythonem,' iuxta Hebraeos, 'magum,' regi Israelis illuditur [1. Reg. 28]. Multae sunt praestigiae, et innumerabiles laquei, quibus animae capiuntur humanae; sed nos dicamus, in Domino confidentes, 'Laqueus contritus est: et nos liberati sumus' [Ps. 123. 7]. Et, 'Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es' [Ps. 22. 4]: Cadent a latere nostro mille, et decem millia a dextris nostris [Ps. 90. 7]. Non timebimus ab incursu, et daemonio meridiano; sed obturabimus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et Sirenarum carmina negligamus. Post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt [Recole Numeror. cap. 21. vers. 6 et 7. quod enim post ignitos serpentes prima profectione in Oboth venerint Israelitae, istud ei loco nomen a serpentibus videntur imposuisse. Certe Hebraicum Oboth perquam affine est Aegyptiorum vocabulo Ουβαῖον, quod Orus Apollo de Aegyptiis loquens, Graece serpentem aureum verti testatur, ὅ ἐστιν ἐλληνιστι Βασίλικον χρυσοῦν, etc.] serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos, qui habemus pretiosissimum thesaurum in vasis fictilibus [2 Cor. 4], quae frangi possunt, ita ut quaedam vix testa remanserit, in qua hauriri possit aquae pusillum, omni custodia circumdemus cor nostrum. 39  XXXVIII. MANSIO. Et profecti de Oboth, castra metati sunt in Ieabarim, in finibus Moab [Num. 33. 44]. Tricesima octava Mansio 'acervos lapidum transeuntium' sonat. Sunt sancti lapides, qui volvuntur super terram, laeves, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes. Sunt et alii quos Propheta iubet tolli de via, ne ambulantium in eos offendant pedes. Qui sunt isti ambulantes? utique viatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias Mansiones transire festinant. Quod autem dicitur, 'in finibus Moab,' et supra scriptum est, 'in solitudine quae respicit Moab contra solis ortum:' ostendit iuxta litteram, quod hucusque in finibus terrae Idumaeorum fuerint, et nunc veniant ad terminos Moab, de alia provincia ad aliam transeuntes. [Additur penes Rabanum, sicut in superioribus iam dictum est.] NON ENIM semper uni virtuti danda est opera: sed sicut scriptum est: 'Ibunt de virtute in virtutem'[Ps. 81. 8], de alia transeundum est ad aliam: quia haerent sibi, et ita inter se nexae sunt, ut qui una caruerit, omnibus careat. Et tamen transire de alia ad aliam, eorum est proprie, qui solis iustitiae ortum considerant. 40  XXXIX. MANSIO. Et profecti de Ieabarim (sive ut in secundo loco apud Hebraeos habes) Iim, castra metati sunt in Dibon-Gad [Num. 33. 45]. Tricesima nona Mansio interpretatur, 'fortiter intellecta tentatio.' Pro hac in ordine historiae aliter scriptum reperi. Postquam enim castra metati sunt in Ieabarim, in finibus Moab, contra ortum solis, legitur: 'Inde profecti sunt, et diverterunt ad torrentem Zared. Et de hoc loco proficiscentes, castra metati sunt trans Arnon: quae est in solitudine finium Amorraei: eo quod Arnon in terminis sit Moabitarum et Amorraeorum'[Num. 21. 12][. et 13]: et post haec venerunt ad puteum, ubi cecinit Israel carmen hoc: 'Ascende putee, quem foderunt principes, et aperuerunt duces populorum in datore legum, et in baculo eius: et de solitudine in Mathana [al. Marthana]: et de Matthana ad torrentes Dei: et de torrentibus [al. torrente] Dei, ad excelsa: et de excelsis, ad vallem, quae est in regione Moab, in vertice Phasga, qui prospicit contra desertum'[Ibid. 17. et seqq.]. Haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes, putant non Mansiones esse, sed transitus, nec praeiudicare debere catalogo Mansionum extraordinariam expositionem. Alii autem spiritualibus spiritualia comparantes, nolunt regiones significari; sed per locorum nomina, virtutum profectus esse: quod post magos, et congregationem lapidum, frequenter veniamus ad torrentes 'Zared,' quod interpretatur, [Ex nominum libro, ubi duabus etymologiis explicatur, alienus, vel descensio. Proprie autem Zared est sarmentum: unde in valle sarmentorum: ut pro Hebraicis verbis Thargum Ionathanis exponit: in valle, quae multas producit salices, et mandragoras. Reliqua suo loco ad lib. Nomin. expendemus.]'aliena descensio:' et in descensione positi, transeamus ad 'Arnon,' quod 'maledictionem' sonat, quae est posita in finibus 'Amorraeorum,' qui vel 'amari' hostes sunt, vel 'multa loquuntur' inflati. Sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est, et recessit a vero patre: statim nobis occurrit puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui iura dant populis: et canentes carmen in aqua putei, et in Dei muneribus gratulantes, prophetant, quo transituri sunt: ad quae perventuri loca, quod scilicet de deserto veniant in 'Matthana,' quod interpretatur 'donum,' et de Matthana ad 'Naaliel,' quod dicitur ad 'torrentes Dei,' et de Naaliel ad 'Bamoth,' quae interpretatur, 'excelsa,' sive 'adveniens mors:' quando conformes efficimur mortis Christi, et de Bamoth occurrit nobis vallis humilitatis, quae tamen posita est in vertice montis 'Phasga,' qui interpretatur, 'dolatus,' quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu: qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur ISIMON. Quando enim fuerimus IN VIRTUTUM CULMINE constituti, tunc totius mundi ruinas, et omnium peccatorum respicimus vastitatem. Pene obliti sumus, currente oratione, dicere, quare 'Dibon-Gad' interpretetur, 'fortiter intellecta tentatio.' Post Dibon-Gad geritur bellum contra Seon regem Amorraeorum, et Og regem Basan; et discimus, quod cum venerimus ad summum, et de fonte principum regumque biberimus, ascendentes ad montem Phasga, non debeamus elevari in superbiam, sed [al. si] propositam nobis e contrario solitudinem noverimus. Ante contritionem enim elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur. 41  XL. MANSIO. Et profecti de Dibon-Gad, castra metati sunt in Almon Deblathaim [Num. 33. 46]. Quadragesima Mansio vertitur in [Enormem hinc errorem sustulimus ex ingenio, Mss. enim omnes, pariter atque editi depravati sunt, ut nemini ante nos interpretum ulla quidem mendi suspicio suboluerit. Deblathaim verti in contemptum plagarum, pari omnes consensu legunt, cum neque ullo modo ex eo nomine huiusmodi significatio extorqueri possit; et subnexa Hieronymi interpretatio, qua omnia dulcia, et illecebras voluptatum contemnendas explicat, immane quantum a tali distet etymologia. Proinde suffecimus palatharum loco plagarum; Palatha enim ex Graeco πάλαθη, Hieronymo ipso teste in Nominum libro, «est Massa, quae de recentibus ficis compingi solet, quam Hebraei Debelath, Graeci Palatham noncupant.» Fusius vero in Osee 1. de palatha. «Est, inquit, massa pinguium caricarum, quas in morem laterum figurantes, ut diu illaesae permaneant, calcant, atque impingunt.» Deblathaim itaque plurium numero erunt palathae. Sed et ipse, quem paulo ante adduximus, Auctor libri de XLII. Mansionibus in Appendice operum S. Ambrosii, «Vox haec, inquit, Almon Deblathaim sicut est duplex, ita et duo indicat, nempe contemptum ficuum, hoc est contemptum terrenae dulcedinis, ficus namque dulcedinem ostendunt,» etc., quemadmodum et Hieronymus interpretatur, ut de emendatione nostra ac lectione nequaquam dubites.] contemptum palatharum, sive opprobriorum. Et per hanc discimus, omnia dulcia et illecebras voluptatum in saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino, in quo est luxuria [Eph. 5]. Mel non offertur in sacrificiis Dei [Levit. 2], et cera quae dulcia continet, non lucet in Tabernaculo, sed oleum purissimum [Exod. 25], quod de olivae profertur amaritudine. Mel enim distillat a labiis mulieris meretricis [Prov. 5]; de quo puto iuxta mysticos intellectus gustasse Ionathan, et forte deprehensum, vix populi precibus liberatum [I. Reg. 14]. Quod autem opprobria contemnenda sint; et, si falso obiiciantur, beatitudinem pariant, Salvator plenissime docet. 42  XLI. MANSIO. Et profecti de Almon-Deblathaim, castra metati sunt in montibus Abarim, contra faciem Nabo [Num. 33. 47] Quadragesima prima Mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra repromissionis ante conspecta [Deuter. 34]. Nabo interpretatur, conclusio, in qua finitur Lex, et non invenitur eius memoria. Porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur. In omnem terram exivit sonus eius: et in fines orbis terrae verba ipsius [Psal. 18]. Simulque considera, quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Iordanis fluenta descendimus, qui Interpretatur, [Sic equidem Syri Iordanem a descensu vocant; estque Syriaca pronuntiatione , quod Hebraei duali forma dicerent , Graecis autem ex alia etymologia placet appellare Ιορδάνης, quasi ex duabus Hebraicis vocibus id est, fluvius Danis, quam sententiam, tum alibi saepe, tum praecipue in Quaestionibus in Genesim cap. 14. Hieronymus probat, ubi, Dan, inquit, unus e fontibus est Iordanis: nam alter vocatur Ior, quod interpretatur ρεῖθρον id est rivus.] descensio. NIHIL ENIM, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et iactantia, et animus conscientia virtutum tumens. 43  XLII. MANSIO. Et profecti de montibus Abarim, castra metati sunt in campestribus Moab super Iordanem iuxta Iericho, ibique fixerunt tentoria. Ab domo solitudinis usque Abel Sitim, in planitie Moab [Num. 33. 48][. et 49]. In quadragesima secunda, quae et extrema Mansio est, cursim quae sint ges:a narremus. Residens in ea populus a Divino Balaam, quem mercede conduxerat Balac filius Sephor, Dei iussione benedicitur, et maledictio mutatur in laudes: audit vocem Domini ex profano ore resonantem, Orietur stella ex Iacob, et consurget homo de Israel: et percutiet principes Moab, et vastabit cunctos filios Seth, et erit Edom haereditas eius. [Num. 24. 17][. 18]. Fornicatur cum filiabus Madian: et Phinees filius Eleazar, zelatus zelum Domini, Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit: unde et accepit praemium in aeternam memoriam, armum victimae. Numeratur rursum populus [Num. 26], [Apud Rabanum, aliosque editos libros, iunctis aliquot etiam Mss. additur numerantur et Levitae.] ut interfectis pessimis, novus populus Dei censeatur. Interpellant quinque filiae Salphaad, et ex iudicio Domini haereditatem accipiunt inter fratres suos [Num. 28. 6], nec femineus a possessione Dei sexus excluditur. Iesus Moysi in montem succedit, et [Hinc totus Rabbinismus et ratio τῶν δευτερώσεων pendet, quam sic deinde S. Doctor exponit, ac si prae oculis habuerit Pharisaicum illud acroama, quod est initio Aboth . «Moses de Sinai Legem accepit, tributum vero, sive oblationum ratio Iosuae praecepta est.»] discit a Lege, quae spiritualiter offerre debeat in Ecclesia. Primum quid per singulos dies, deinde quid in sabbato, quid in Kalendis, quid in Pascha, quid in Pentecoste, quid in Neomenia mensis septimi, quid in Ieiunio eiusdem mensis, die decimo: quid in Scenopegia, quando figuntur tabernacula, decima quinta die supradicti mensis. Uxorum et filiarum vota absque auctoritate patrum et virorum cassa memorantur; bellum contra Madianitas: et mors Divini Balaam, et praedae divisio, et oblatio ex ea in tabernaculo Dei. Primi Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, ultra Iordanem in eremo possessionem accipiunt. Plurima enim habebant iumenta, et necdum ad id venerant, ut possent habitare cum Templo. Docetur populus, ut in Terra sancta idola destruat; et nullus de priori habitatore servetur. Describitur olim cupita provincia, et duarum semis tribuum haereditas separatur. Numerantur tribuum principes, qui Terram sanctam debeant introire [Num. 34]. Quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum, Levitae accipiunt, tot numero, quot et istae sunt Mansiones. Et adduntur fugitivorum sex aliae civitates, tres intra Iordanem, et tres trans Iordanem, ut sint simul quadraginta octo [Num. 35]. Quid fugitivorum suscipi, qui interfici debeant, qui usque ad mortem Pontificis maximi reservari. Succedit Deuteronomium secunda Lex, [Hac itidem voce Meditatorium lib. contra Iovinian. secundo utitur, hoc eodem sensu: Guttur nostrum meditatorium efficitur latrinarium. Vid. quae ibi adnotamus. Mediaorium ut legunt quidam Mss., et Rabanus, proba interpretatione ipsum quoque non caret.] meditatorium Evangelii: ibique breviter discimus quae inter Pharan et Tophel et Laban et Azeroth, et loca aurea, abiecto Iuda infelicissimo, undecim dierum via de Choreb, per viam montis Seir usque ad Cades-Barne Moyses populo sit locutus, et extremum canat Canticum [Deuter. 32], in quo apertissime Synagoga proiicitur, et Ecclesia Domino copulatur, 'Impinguatus est et incrassatus ac dilatatus, et recalcitravit dilectus, et oblitus est Dei Salvatoris sui.' Et iterum: 'Generatio pessima: filii ineruditi: ipsi ad aemulationem me provocaverunt in eo qui non erat Deus. Irritaverunt me in sculptilibus suis: et ego zelare hos faciam nationes, et contra gentem stultam irritabo cos'[Ierem. 5]. Benedicuntur filii Israel. Et rursus in Simeone Iudas miserandus excluditur. Ascendit Moyses ad montem Nabo, in verticem Phasga, qui est contra Iericho: et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, et Nephthalim et Ephraim et Manassen, et universam terram Iuda, usque ad mare magnum contra austrum, et regionem campestrem Ierichontis, civitatis palmarum, usque Segor [Deut. 34]. Quis potest tanta nosse mysteria? [Victorius qui sub affirmandi nota, id est ille intelliget, qui in extremis legis, et huius vitae finibus constitutus sit.] Quis in extremis Legis, et huius vitae finibus constitutus intelligit semper sibi esse pugnandum: et tunc plenam victoriam dari, si fuerit in campestribus, si in ABEL SITIM, quod interpretatur, luctus spinarum, fleverit antiqua peccata, et spinas, quae suffocaverunt sementem verbi Dei [Luc. 8], et de quibus Propheta dicit: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina [Psal. 31. 4]: et tunc praeparatus, deficiente Manna, sub duce Iesu Iordanem transeat [Ios. 5]: et circumcisus cultro Evangelii, primum comedat de coelesti pane: et occurrat ei princeps exercituum Dei, ut verum Pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus Terrae sanctae comedat. O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et [Mirum si ita ex veteri errore pro ininvestigabiles, lectore inconsulto, Hier. posuit, eoque magis quod alibi recte legerit; at nobis nihil ultra Mss. fidem licet.] investigabiles viae illius. Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? Quia rectae viae Domini: et iusti ambulabunt in eis. Praevaricatores autem corruent in illis.



Hieronymus, Epistulae, 3, 77. AD OCEANUM <<<     >>> 79. AD SALVINAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 78