monumenta.ch > Hieronymus > 76
Hieronymus, Epistulae, 3, 75. AD THEODORAM VIDUAM. <<<     >>> 77. AD OCEANUM

76[Alias 32. Scripta paulo post superiorem.] AD ABIGAUM. HIDE APPARATUS

1  [Abigao Presbytero excusat se, quod non scripserit: eumque consolatur, ne moleste ferat caecitatem corporis, cum animo cernat. Denique integritatem eius laudat, eique commendat Theodoram viduam Lucinii.]
Quanquam mihi multorum sim conscius peccatorum, et quotidie in oratione flexis genibus loquar: 'Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris'[Psal. 24. 7]: tamen sciens dictum esse ab Apostolo: 'Ne inflatus superbia incidat in iudicium diaboli'[I. Tim. 3. 6]: Et in alio loco scriptum: 'Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam'[Iacob. 4. 6], nihil ita a pueritia conatus sum vitare quam tumentem animum, et cervicem erectam, Dei contra se odia provocantem. Novi enim magistrum et Dominum et Deum meum in carnis humilitate dixisse: 'Discite a me, quia mitis sum et humilis corde'[Matth. 11. 29]: et ante per os David cecinisse: 'Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius'[Ps. 131. 1]. Et in alio loco legimus: 'Ante gloriam humiliabitur cor viri; et ante ruinam elevatur'[Prov. 18. 12]. Itaque obsecro te, ne me putes sumptis litteris tuis ante tacuisse; et aliorum, vel infidelitatem, vel negligentiam in me referas. Quid enim causae erat, ut provocatus officio, tacerem, et amicitias tuas meo silentio repellerem, qui ultro soleo bonorum appetere necessitudinem, et me eorum ingerere caritati? 'Quia meliores sunt duo, quam unus: et si alter ceciderit, ab altero fulcietur. Funiculus triplex non facile rumpitur, et frater fratrem adiuvans, exaltabitur'[Eccles. 4. 9]. Scribe igitur audacter; et absentiam corporum, crebro [Impressam lectionem reliquimus, quod ei plerique Mss. assentiantur; fortasse tamen verius habent alii editi iunge pro vince. Quae vero hinc sequuntur argumenta pro fortiter ferenda corporis caecitate, confer cum iis, quae sunt scripta ad Castrutium epistola 68.] vince sermone. 2  Nec doleas, si hoc non habeas quod formiculae, et muscae, et serpentes habent, id est, carnis oculos: sed illum te oculum habere laetare, de quo in Cantico dicitur Canticorum: 'Vulnerasti me, soror mea sponsa, uno de oculis tuis'[Cant. 4. 9]; quo Deus videtur; de quo a Moyse dicitur: 'Transiens videbo visionem hanc magnam'[Exod. 3. 3]. [Democritus, et Metrodorus, quos Cicero in Tuscul. quaest. et lib. V. de Finibus sibi oculos tradit eruisse, ut naturae secreta subtilius rimaretur.] Denique quosdam etiam mundi Philosophos legimus, ut totam cogitationem ad mentis cogerent puritatem, sibi oculos eruisse. Et a Propheta dicitur: 'Intravit mors per fenestras [Sic habent Mss. iuxta LXX. alii tamen impressi, nostras cum Vulgato interprete. Mox verba iam moechatus est eam in corde suo, quorum loco erat et reliqua, ex duobus Mss. et veteri editione reposuimus.] vestras'[Ier. 9. 21]. Et Apostoli audiunt; 'Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo'[Matth. 5. 18]. Unde praecipitur eis, ut levent oculos, et videant candidas segetes, quae paratae sunt ad metendum [Luc. 21][et Ioan. 4]. 3  Quod autem precaris, ut nostris monitis Nabuchodonosor, et Rapsaces, et Nabuzardan, et Holofernes in te occidantur, NUNQUAM nostra auxilia postulares, si in te viverint. Sed quia illi mortui sunt, et cum Zorobabel, et cum Iesu filio Iosedec Sacerdote magno [1. Esd. 3], cum Ezra quoque, et Neemia ruinas Ierusalem aedificare coepisti; nec mittis mercedes in pertusum sacculum, sed thesauros tibi in coelestibus paras, idcirco nostras appetis amicitias, quos Christi famulos arbitraris. Sanctam filiam meam Theodoram, sororem beatae memoriae Lucinii, per se commendatam, meo sermone commendo, ut in coepto itinere non lassetur; ut ad Terram sanctam multo per eremum labore perveniat: ut non putet perfectam esse virtutem exisse de Aegypto; sed per innumerabiles insidias ad montem Nabo, et ad Iordanem fluvium pervenire [Num. 33]: ut accipiat secundam in Galgala circumcisionem: ut illi [Victor. muri Iericho corruant: tum Martianaeus turbarum, quod forte typographorum est mendum. Denique pro Adonisedec vetustiores et Mss. aliquot Adonibezech; sed hic alius est, cui post Iosue mortem, pedum manuumque digiti tantum truncati sunt. Adonisedec autem cum quinque aliis regibus iugulatus est. Vide Iosue citatis locis.] Iericho corruat, sacerdotalium tubarum subversa clangoribus: ut iuguletur Adonisedec: ut Hai, et Azor pulcherrimae quondam corruant civitates [Ios. 3. 5][. 6. 10][. 11]. Fratres qui nobiscum in Monasterio sunt, te salutant. Sanctos qui nos diligere dignantur [al. conantur], per te oppido salutamus.